Danmarks Breve

BREV TIL: Hans Aalborg FRA: Tyge Brahe (1568-01-14)

[Ex apographis in codicibus Hauniensibus Ant. Coll. Reg. 3037a in 4° foll. 45 et 46, Nov. Coll. Reg. 1990d in 4° p. 302, Excerpt. Langebek. 179]
TYCHO BRAHE AD JOHANNEM
AALBURGENSEM DATÆ 14. JANUAR1J 1568.

CHARISSIME Domine JOHANNES, ſcias me incolumem hue perveniߟe Roſtochium, ipſis Calendis Januarij, et interea temporis, apud D. LEVINUM, hoſpitio exceptum fuiߟe: hodie vero, Deo annuente et proſperante, in propriam quandam habitationem migrare conſtitui, quæ eſt in Juriſtarum Collegio, ſatis commoda, et obſervationibus cœleſtibus, meiſque deſiderijs apta. Illic, ſi Deo ita viſum fuerit, hanc hiemem tranſigere conſtitui; quid deinceps futurum ſit, dies dabit, et Domino illa proſpicienda relinquo, admonitus hoc ſapienti et veteri verſu:

Tu præſens cura, Domino committe futura.

Tuum vero eſt, mi JOHANNES, eas, quas tibi noſtri diſceߟus concredidi cauſas, in alto ſilentio apud te ſepelire, ne quis ſuſpicetur, vel intelligat, me de quoquam quidquam conqueri, aut aliquid in patria fuiߟe, quod me ad diſeedendum impulerit. Id etenim permagni intereſt, ut nemo audiat, me de ulla re conqueri; uti etiam revera de multis conqueri non poߟum. Fui enim in patria ab omnibus conſanguineis et amicis, præter meritum, bene exceptus, id ſolo deficiente, quod non omnibus placuerint mea exercitia: idque ſuam meretur exeuſationem. Multus delator ubique eſt.

TYCHO BRAHE.