Danmarks Breve

BREV TIL: Andreas Severin FRA: Tyge Brahe (1571-05-18)

[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI
VELLEJUM.
S.

LITERAS tuas plenas dulciߟimis conſolationibus, quæ me ob Patris chariߟimi ex hac vita diſceߟum magnis doloribus conſternatum, non parum refecerunt, accepi et legi, quas etſi optarem de alia materia ſeribi potuiߟe, tamen illa quia præter omnium ſpem contigerat, gratæ mihi admodum fuêre, et licet multæ ſint conſolationes Theologicæ ex divinis ſacrarum literarum oraculis petitæ, et Philoſophicæ ex ſorte communi hominum et ſublunarium rerum inſtabilitate et viciߟitudine perpetua deſumtæ, quibus mentem affliεtam s. 4 et mæſtam erigo, tamen non poߟum non ſummam conſolationem inde capere, quod Pater tam ſuaviter et pie ex hac miſeranda mortalium miſeria migravit in cœleſlem et perpetuam patriam, vbi firmam manſionem et civitatem teſte Paulo habemus, hîc autem omnes ſumus exules. Vix enim ſatis ſcribi poteſt, quanta fiducia et quanta levitate diem obijt. Nam cum eodem die (qui erat 9. Maij) ante meridiem aߟumſiߟet corpus et ſanguinem filii Dei in Pane et Vino juxta teſlamentum et inſtitutionem Chriſti Salvatoris noſtri et ſe Sacræ ſcripturæ dietis adverſus mortis terrores et conſcientiæ dolores magna cum fiducia muniviߟet, dormivit inde vsque in tempus meridianum vel paulo ultra, tunc demum experreetus indicia dedit iam inſiantis agonis, quare omnes conſternati accurrimus, advocanturque verbi divini miniſtri, qui eum conſolarentur, et tunc incepit quaſi obdormiſcere; apertis demum oculis cum videret nos mæſtos et lacrymantes leetum circumſtantes, quæſivit, an aliqua indicia in eo mortis viderentur, ajebat enim ſe non tantos dolores ſentire, quin prius longe majores perpeߟus ſit: quidamnoſtrum reſponderunt, illum eߟe admodum debilem, et nos timere, ne poߟet evadere; reſpondit: Igitur ſinite me primum loqui cum vxore; qua addueta ſemimortua, habita ad eam gratiarum aetione, quod tam bene et honeſte ſecum in hac vita vixerit, ei valedixit, nobiſque liberis et alijs amicis eius curam commendavit, poſtea rurſus clauſis parum oculis concionatoris conſolationes auſcultavit, qui cum multa prolixe diceret, ipſe demum apertis oculis hæc verba protulit: Vnum adhuc loqui volo: Dicitne Dominus ipſe: Nolo mortern peccatoris ſed potius vt convertatur et vivat. Hoc fine clauſit ipſemet oculos et tam ſuaviter expiravit, ut dubitaverint adſtantes, an mortuus fuerit, ſolebat enim multo durius dormire quam tunc moriebatur, et in ipſo agone nec corpus nec pedes nec brachia vel manus aut caput ſemel de loco movebat, ſed ita placide et ſuaviter obdormiebat, quod ipſi concionatores teſtati fuerint, ſe nunquam placidiorem exitum ullius hominis vidiߟe. Hic igitur felix et bonus Patris obitus me plurimum in doloribus erigit et propterea etiam copioſius de eo ſeripſi, quod ipſa recordatio me quaſi reficiat, et non dubito te haud illubenter et ſine tædio hæc leeturum, iudico enim, nos hîc tum demum bene vixiߟe, cum bene morimur. Laboravit autem duriߟime, ut ſcis, morbo, quem illi Hypoſarca exiſlimaverunt eߟe, ego Hydropem ex pulmone, nam erat ei difficilis anhelitus, tuߟis graviߟima, tumor varruſque pedis maximus uſque ad illa in brachijs macilentus, et quaſi in ijs abſumebatur, ut vulgariter loquar. Poſtremo his omnibus malis ſupervenit febris tertiana acutiߟima, || in cuius tertio paroxyſmo extinguebatur die 9. huius menſis, ut dixi, inter primam et 2dam pomeridianam in ipſo puneto plenilunij. Æternus Deus eius animæ ſit (vt eſt) miſericors et det nobis s. 5 omnibus felicem et ſalutarem ex hac calamitoſa vita diſceߟum propter filium mediatorem, Amen. Chariߟime M. ANDREA, ſcribis, ut mittam tibi aquam quandam febribus curandis appropriatam, quam licet non habeam, nec ſcio te talem apud me vidisse, tamen non intermittam, quin vobis remedium non minus bonum quam certum et facile in tollendis febribus communicem, quod ab optimo amico Medico, qui hac ratione omnes febres excepta quartana ſuſtulit, vix impetrare potui, licet ei quatuor ſecreta eius loco docueram. Id autem eſt tale: Accipe æquales partes ex his duabus herbis Centaurea et Carduobenedieta et decoque in aqua alterius harum ſtillatitia vel aqua Cichoreæ aut etiam communi, demum huic decoeto adde pulveris aliquid de inferiori mandibula Lupi piſcis, et da ante paroxyſmum, nec revela omnibus hanc medicinam, licet admodum levem et facilem, in effeetu tamen certum et mirabile. Curantur etiam multi portantes in collo vivam araneam magnam teſtæ nucis incluſam, donec moriatur, idque remedio magnetico, hoc etiam vti potes. Scio autem alia ſecreta et certa remedia in tollendis febribus cuiuſque generis, ſed ea potius præſens communicare volo, ſi opus erit, quam literis ſeribere. Bene vale. Cantilenas remitto, iam enim potius eſi: tempus flendi quam canendi. Saluta M. JOH.THOMÆ meo nomine. Helſb. 18. Maij Anno 71.

1*

TYCHO BRAHE