Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Johannes Pratensis (1576-01-31)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 43—45]
IOHANNES PRATENSIS AD TYCHONEM
BRAHE.
SALUTEM ET OMNIA FAUSTA.

RECEPI literas tuas, TYCHO optime, et pyxidem obſignatam cum pecunia, quam poſtera ſtatim die Roſtochium miſi; qui tulit, chirographum quitantiarium referet: cui quoque negotium dedi de vaſe tuo huc perferendo. Ubi venerit, diligenter curabo. Quam vellem te apud nos hîc eߟe: deſiderio enim tui tangimur non parvo. Avet animus cognoſcere ex te, quid rei in mundo agatur, quem nuper aliqua ex parte perluſtraſti. Sumus hîc extra cœli Soliſque vias, ſcenam mundanæ fabulæ vix audimus quidem, tantum abeſt ut ſpeetatores ſimus. Sed fuerit hoc fatum Aquiloni debitum. Tu nuper reverſus a fœcundo illo Auſtro, poſtquam nobis cœli aperuiߟes penetralia, prius inacceߟa ignotaque, moxque nobis inſcijs et inopinantibus in Auſtrum dilapſum ſub mediam brumam, totam deinde perluſtraſti Teutoniam, atque Italiæ vicinas oras, cumque viris doetis atque ingentibus ingentes et doetos miſcuiſti ſermones: quæ tua ſemper fuit voluptas. Sed vereor, ne hi una cum iucundo placidoque Auſtro te iſtuc alliciant, ut tacite eo mediteris iter. Sic enim Genius mihi in ſomnis dietavit, ſuſurrans, te Baſilæam præ alijs Germaniæ urbibus exoptare vicinam Italis atque Gallis, ubi magnus ille ERASMUS olim floruit, et multi etiamnum eximij viri clarent. At mallem te, modo amplus ille tuus ſic reſtringi poߟet Genius, nobiſcum in hac manere patria, et rigidos Boreæ flatus una perſentiſeere, ac quantum in te eſt emollire, Î non prorſus avertcere: aut ſaltem ut huius intemperiei ſocium patientem in te habeamus. Sed ſi omnino nos relinquere ſtat ſententia, uti etiam forte meretur hæc tuo Genio atque ingenio minus apta intemperataque aura, et importuna converſatio: da ſaitem adhue inſigne aliquod tuarum doetrinarum ſpecimen: quale id fuit, cum te ultimo a nobis inexpeetantibus ſubducens reliquiſti. Feciſti autem hoc (quod laudo, bonique omnes prædicant) in Regis, qui ſic expetebat, gratiam, quod nemo ex illuſtri nobilitate Danica ante te præſtitit unquam, nec, uti exiſtimo, quiſpiam in poſterum faeturus, adeo ut tute primus et poſtremus ſis, qui hanc laudis adoream tibi vendicaris, quibus iſtæ, quas tui ordinis homines affeetant, gloriolæ comparari nequeunt. Si itaque hoc meritum || priori adjunxeris, ut antequam te carituri ſimus (vereor enim ne id fiat, licet tu propoſitum nos celes) nobis plura adhuc explanare non degravatus fueris, nos beatiores quam antea reddideris, tibique adhuc plus devinxeris. Et ſi id commodum s. 24 tibi non fuerit, ſaltem de Hypotheſibus PTOLEMÆI et COPERNICI nos ſummatim inſtrue, quænam harum verior ſit, et utrum ulli earum acquieſcendum, an vero potius Ptolemaica aߟumptio ſit caſtiganda, prout a te faetum eſt, et Copernicea ad ſtabilitatem Terræ convertenda, uti etiam inſinuaſti tuoque ſic nobis præluxiſti ingenio: aut ſi quid aliud in his ſecretioris cognitionis, quod nos fugiat, animo volvis, impertiaris quæſo. Quin et hoc ex te ſcire aveo, idque ego ſolus, utpote qui in præleetione publica II libri PLINIJ de mundo circa hunc nodum reſolvendum non parum hæſerim: quomodo videlicet intelligendum ſit, quod dietus autor in fine XVI cap. ea, quæ in Stationibus et Regreߟibus Planetarum videmus per inhibitionem et repercuߟionem radiorum Solarium fieri, ubi epicyclos omnes tollere videtur, ac ſi veteribus in uſu non fuiߟent, mirabili ſane invento, a ſe, uti tandem inſinuare videtur, primum comperto, ſi modo res hæc ipſi cœlo congrua ſit, et ſuis numeris conſtare poߟit, quod tibi per otium diſpiciendum relinquo. Locus, quem indicavi, te de pluribus admonebit. Haberem et plura eius generis, de quibus avide tecum conferre cuperem, et niſi hyems et invalitudo ob continuas in pulmonem defluxiones mihi obſtaret, ad vos in Scaniam tranſirem, atque ibi tecum, quæ noſtra eſt voluptas, aliquandiu ſuaviter philoſopharer. Sed, o ſpes hominum fluxæ et irritæ. Cogimur ſæpe eߟe ubi nolumus, et rapimur eo, quo non ire deliberavimus. Verum optime mi TYCHO, amplius detinere te nolo. Tu fac nos hîc Haffniæ brevi tua præſentia exhilares, atque ingeniorum noſtrorum radios, iam lumen remittentes, et in crepuſculum tendentes veſpertinum, illuſtres ac vegetiores reddas, animiſque noſtris ſacer, uti ſoles, illabaris. Iamque vale, et fratrem tuum, alioſque qui tecum ſunt, ſanguine iunetos ex me officioſe ſaluta. Dabantur Haffniæult. die Ianuarij Anno 1576.

T.

IOH. PRATENSIS.