Danmarks Breve

BREV TIL: Johannes Pratensis FRA: Tyge Brahe (1576-02-14)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 47—51]
TYCHO BRAHE AD IOHANNEM
PRATENSEM.

ACCEPI literas tuas, eruditiߟime et amantiߟime PRATENSIS, ex quibus intelligo te negotium noſtrum Roſtochienſe probe curaߟe, quo nomine tibi gratias ago. Cupis a me ſcire quid rerum || in mundo geratur, quidque ferat fœcundus ille Auſter, a quo nuper redij. Atque ego pleraque eorum quæ iſtic cognoveram, tibi, quam primum reverſus eߟem, Haffniæ retuli, plura etiamnum relaturus, ſi quæ ulterius in mentem venerint, ubi vos denuo inviſero, quod intra paucos dies facere decrevi; eſt enim res magni momenti, quam nulli præterquam Magnifico Domino Legato Gallico DANZÆO et tibi intimo meo aperire animus eſt, veſtrumque de hac audire conſilium. Quoniam vero de abitu meo denuo in Germaniam mens tibi nonnulla præſagit, licet ego idipſum ſupprimam, dicam tibi quippiam in aurem, nemini niſi ſoli Domino DANZÆO, quem ſcis taciturnum et fidum, aperiendum. Reete quidem ſive vigilanti ſive ſomnianti tibi tuus dietavit Genius vatidicus, me aliud iter verſus Auſtrum iterum meditari. Quod forte inde ſubolfeciſti, quia nullas ex ijs arcibus, quas Sereniߟimus Rex noſter mihi, cum in reditu illum debitæ obſervantiæ cauſa Soræ ſubmiߟe ſalutaߟem, clementiߟime et motu proprio obtulit inhabitandas, recipere voluerim, et quod videas me de ijs quæ in hac patria geruntur non admodum eߟe ſolicitum. Quod inſuper Baſileam ſæpenumero in ore iſthic apud vos habuerim, eius oportunitatem cupido philoſophiæ alumno et tranquillitatis Apollineæ, Muſarumque amatori depredicârim, in qua urbe et tu aliquando vixiſti, eamque plurimi facere ſolitus es: Ex his ut opinor, Genius ſeu potius ingenium tuum perſpicax et providum de meo abitu et iſtuc eundi intentione nonnulla coniecit et ſuſpicionem tibi movit non prorſus frivolam. Nam ut te ſenſa animi mei occulta non prorſus celem, ſic eſt ut conieetaris: Conſtitui enim, ſi Deo ſic viſum fuerit, hac inſtante æſtate Germanos reviſere, adeoque Baſileam uſque, quæ in limitibus Italiæ, Galliæ et Germaniæ iucunde et commode ſita eſt, excurrere, ibique ſedes firmas pro ſtudijs meis Olympicis figere, atque Aſtronomiæ inſtaurationem, quam diu multumque animo volvo, favente aſtrorum conditore, moliri. Quin et hæc erat prioris meæ peregrinationis non minima cauſa, ut locum inquirerem et rationes invenirem, quomodo meis ſtudijs tutius et plenius vacare poߟem, ijſque reetius conſulerem quam hîc in Dania: diſplicet enim, ut me ſæpe conquerentem audiviſti, hæc converſatio, hi mores, hæc quotidiana fabula; ex quo vix aliquem hîc reperiam præter te, s. 26 cum quo de rebus arduis et vulgi captum exuperantibus, ſolidi quid coferam: at quam raro nobis ſimul eߟe contingat, tute ſcis. Cum mei ordinis hominibus, quoniam crebrius mihi agendum eſt, præſertim Herreߟuadij, Avunculum, quando apud ipſum dego, convenientibus, aut etiam me ipſum Knudſiorpij inviſentibus (alias enim quantum poߟum illorum conſortia ſubterfugio) multum temporis mihi perit, || multa alias ingrata audienda et facienda. Noſti enim quam ſint nobilium horum mores a meis inſtitutis alieni, quamque ab ipſa philoſophia: excipio excipiendos, quos tamen plures eߟe mallem quam ſunt.

Sed audi quid hiſce diebus præter omnem meam expeetationem acciderit, idque ſolus audi, et nemini niſi uni DANZÆO noſtro aperi, idque ſecreto. Cum ultimo die præcedentis ſeptimanæ, qui erat undecimus Februarij, matutinis horis in leeto expergeſaetus, adhuc decumberem, et iter hoc de quo modo dixi, in Germaniam tacitus et ſolicite animo mecum agitarem, ſimulque qua ratione, conſanguineis meis non attendentibus, elabi poߟem, cogitarem, idque in varias partes volverem atque revolverem; ecce ab improviſo nunciatur Regium puerum huc Knudſtorpium adveniߟe, qui tota noete properaetet, ut literas a Rege mihi inſcriptas confeſtim traderet; erant autem adhuc tenebræ, inſiante ſaitem crepuſculo matutino, et Sol intra duas horas vix oriebatur: iubeo itaque puerum illum ad leetum accerſiri, qui erat genere Nobilis atque ex mea conſanguinitate, is mihi ſtatim Regis exhibuit literas, atque ſibi ab ipſo Rege iniunetum eߟe aiebat, ut abſque omni mora me, dies noeteſque iter faciendo, quæreret, ubicunque in Scania invenirer, atque illas mihi in manus proprias traderet, ſtatimque reverteretur, quod et faetum eſt. Erant autem ſcriptæ in domo Regis venatoria Ibſtrup, quæ prope veſtram Haffniam intra unum milliare, uti ſcis, in ſylva proxima ſita eſt, idque præcedente die decimo nimirum Februarij. Ego vero literas mox reſignans, comperio in ijs Regem iubere, ut ſe confeſtim accedam, ubicunque in Selandia verſaretur, quod et citra omnem moram obſequioſe præſtiti, adeo ut eodem die, Regi in dieta domo venatoria ante occaſum Solis adfuerim. Is tunc me per Nobilem ſuum cubicularium NICOLAUM PASSBERG in locum quendam ſolitarium acciri iuߟit, atque ſic, nemine præſente, clementiߟime allocutus eſt: »Scis TYCHO, quæ et qualia volens tibi obtulerim, cum ultimo Soræ apud me eߟes, iuߟique ut brevi ad me rediens, mihi ipſi ſignificares, quidnam in his expeteres, aut ea de re Cancellarium meum NICOLAUM KAASIUM, vel Secretarium IOHANNEM SCHOUGARDIUM, per literas admoneres. At ex quo nihil eiuſcemodi interea feceris, cum tamen alij talia avide affeetent expeetentque, neſcio quid animo volvas, aut cur te non mature reſolvas. Quidam ex Aulicis meis mihi inſinuare viſus eſt, ſe ab avunculo tuo s. 27 STENONE BILLE tacite cognoviߟe te denuo in Germaniam cogitare: Quare te advocare volui, ut ex te ipſo cognoſcerem, qualis tua ſit ſententia in ijs quæ obtuli, et cur talia non acceptes. Fieri poteſt, veluti conijcio, quod nulla eiuſcemodi Arcium magnarum beneficia Regia obtinere cupias, ne ſtudia tua, quibus deleetaris, per cauſas forenſes et alia negotia politica, quæ requiruntur in tuendis et adminiſtrandis talibus, interturbentur, atque || otium ijs vacandi tibi præcludatur. Quare cum nuper in Arce Helſingorenſi eߟem, ubi nunc ædifico, proſpiciens ex feneſtra quadam Inſulam illam parvam Huennam, quæ iſthic in freto, verſus Landlkroniam ſita eſt, et a nullo nobili inhabitatur, conſpexi, de qua etiam, ſi reete memini, dietus tuus avunculus STENO BILLE mihi ſemel dixit, idque antequam in Germaniam ultimo te contuliſti, quod eius ſitus tibi arrideret. Incidit itaque mihi in mentem hane eߟe tuis exercitijs tam Aſtronomicis quam deſtillatorijs apprime accommodam, ſiquidem alta ſit et ſolitaria. Nullæ quidem ædes ibi ſunt, quas inhabitare poߟes, neque etiam reditus inde ſuppetunt neceߟarij. Verum ego tibi de utriſque ſufficienter proſpiciam. Si itaque hanc Inſulam incolere volueris, lubens eam tibi ſoli concedam. Iſthic degere potes quiete et eas exequi artes, quibus afficeris, nemine interpellante. Cumque arcem Helſingorenſem ſplendidius inſtauravero, veluti nunc incepi, illic ſubinde commoratus, ad te nonnunquam in eam Inſulam tranffretabo, atque quid rerum agas in Aſtronomicis et deſtillationibus tuis inſpiciam, conatuſque tuos lubens iuvabo, non quod ego Aſtronomica intelligam aut ſciam quorſum per omnia ſpectent, vel aliquid utilitatis inde pro mea perſona ſperem, ſed ſaitem QVIA REX SVM, tuque in hoc meo Regno, ex ea familia, quæ mihi ſemper chara fuit, oriundus, non poſtremam in his operam navaߟe diceris: Unde exiſtimo mei officij eߟe, talia convenienter ſuſtentare et promovere. Quorſum vero opus eſt, ut denuo in Germaniam concedas, teque iſthic peregrinum reddas, cum hîc in patria eadem com mode efficere poߟis quæ iſthic. Dabimus potius operam, ut eo res deducatur, quod Germani et aliarum Nationum homines, qui talia ſcire cupiunt, huc accedant, atque ea hîc videant et diſcant, quæ alibi vix reperient. Delibera itaque tecum ſpacio aliquot dierum, et deinde quid in his tibi faciendum cenſeas, mihi ſignifica, ubi inaudiveris me in arcem reſidentiæ noſtræ Friderigſburgenſem reverſum eߟe: Nolo enim ut coaete quidpiam hîc facias, ſed liberum tibi relinquo, expenſis ijs, quæ dixi, ſtatuere id, quod ex re tua iudieaveris. Atque ubi Friderigſburgi mihi adueris, et quidpiam hac de re concluſum fuerit, tum demum de reditibus neceߟarijs atque ædificationum ſumptibus ita ordinabo et tibi proſpiciam, ut indemnis eߟe queas, atque illic commode peragere ea, quæ regno huic et mihi Regi, tum quoque tibi ipſi et tuis 4* s. 28 eߟe poterint tam hîc quam alibi honorifica.« In hunc ſane modum optimus ille et Patriæ ac publici boni, honoriſque ſtudioſiߟimus Rex verba habuit, quibus peraetis, ego qua potui et debui reverentia gratias humilime egi, et me, quamvis Inſula clementer oblata, ob maris flucetus, quibus undique cingitur, acceetus habeat difficiles et ſæpenumero admodum periculoſos, ſubmiߟe reſpondi ea de re deliberaturum, atque brevi meam reſolutionem Friderigſburgi ſubiecetiߟime indicaturum: || ſicque diſceߟi et ſequente die, huc domum reverſus, ubi, uti et in itinere, de hoc Regio propoſito multa tacite penſito; nam mirabile mihi videtur, imo alicuius peculiaris ominis, aut fati inſtar eߟe, quod Regius puer eo ipſo tempore, quo de abitu in Germaniam ſolicite mecum deliberarem, matutinis horis tale nuncium adferret; quodque ſereniߟimus et clementiߟimus Rex noſter ex ſe ipſo, me non petente, vel eiuſcemodi quid cogitante, talia proponeret; et ut dicam aperte quod ſentio, impenſe me moverunt hæc Regis verba, eiuſque laudabilis intentio, adeo ut animus meus vacillare et hæſitare cœperit, et de priori propoſito nonnihil remittere. Vereor enim, ne, ſi Rege quaſi prævidente ea quæ mihi novi abitus cauſas ſuggeߟerunt, atque his præveniente, nihilominus diſcederem, et forte poſtea alibi in peregrinis oris mihi quidpiam adverſi eveniret, nec omnia ex voto ſuccederent (uti ſunt res humanæ fluxæ et varijs caſibus obnoxiæ) tum eo magis inde affligerer atque anxius redderer et tanto plus pœnitudinis inde caperem, quod nimirum has ſatis tolerabiles conditiones a laudatiߟimo Rege mihi ſingulari clementia benigniߟime cupienti, oblatas non acceptârim ac in Patria manſerim. Nihil tamen certi adhuc conſiituere poߟum, nec etiam volo, antequam Domini DANZÆI et tuum audivero conſilium. Matri et Avunculo aut etiam Fratri, hæc, antequam penitus inter nos deliberatum et concluſum fuerit, in quas partes me dem, non aperiam. Neque enim volo ijs innoteſcere me denuo in Germaniam proficiſci decreviߟe. Hæc mi PRATENSIS, eo plenius, prout peraeta ſunt, tibi refero, ut eo expeditius et melius cum DANZÆO noſtro deliberare poߟis, quid mihi faciendum duxeritis, atque veſtram ſententiam, quamprimum iſthuc venero (quod intra biduum vel triduum ad ſummum futurum ſpero) ingenue pro amicitia inter nos mutua et ſyncera aperiatis; neque enim diu cunetandum cenſeo, antequam Regi Frideriglburgi adſim, atque quomodo me reſolverim exponam; quod facere D. V. conſtitui quamprimum unicum ſaltem diem Haffniæ hac in re vobis tribuero, et quid ſuaſeritis intellexero.

Quando hæ literæ a te leetæ fuerint, et ſæpedieto Domino DANZÆO noſtro oſtenſa, eas mox diſrumpe aut in cineres redige, ne forte per incuriam alicubi repoſitæ in aliorum manus perveniant; ſicque ſecretæ noſtræ conſultationes, ubi quam maxime nollemus, propalen- s. 29 tur. Atque de his nunc ſatis; plura et particulariora, ubi præſens fuero, intelliges. Verum antequam epiſtolam claudam, unum adhuc reſtare video diſcutiendum, quod prioribus intentus, ferme præterieram, de opinione illa Pliniana, ad quam quidem non tam abſolute, prout rei moles exigit, nunc me reſolvere datur, quæ tamen obiter et tam cito in mentem venire || poߟunt, dicam. PLINIJ ille locus, quem adducis, videtur obſcurior, quam quod in continenti eum prorſus enodare concedatur, neque enim, quæ voluit dicere, viſus eſt. Imo mea quidem opinione, niſi plura hac de re intellexerit quam ſcripſit, ſibi ipſi non ſatiffecit, nedum alijs. Non quidem dubium eſt planetas ad Solem evidentem obtinere relationem, atque reſpeetu eius Stationes et Retrogradationes, atque nonnullas inæqualitates apparentes, tam quoad Longum quam Latum, differentias exhibere, at quod circa Trinum Solis quam proxime ſtent ſuperiores tres Planetæ, radijſque Solis inhibeantur, reetumque agant curſum, et ignea eius vi in ſublime levantur (uti de his dietus ratiocinatur PLINIUS) tum quoque ea quæ mox de Retrogradationibus ſubiungit, non video quomodo conſtare poߟint. Neque enim Solis radij quaſi catenâ aut aliâ quadam combinatione ſunt cum Planetis alligati, qua eos hac vel illac impellant, trahant, aut retrahant, niſi vim quandam quaſi Magneticam illis hoc modo ineߟe imaginemur; et ne ſic quidem motio erit cœleſtibus competens utpote circularis et regularis. Certum enim eſt Planetarum motiones ubique orbiculariter fieri, vel ex orbicularibus componi, ideoque ea quæ PLINIUS inſinuat, ſi ad Solem referenda ſunt, quod etiam fieri poߟe non inficior, alia ratione applicanda veniunt, de qua nonnunquam cogitavi, ſed nondum ſatis me reſolvi, ut videlicet tollantur Epicycli (quos veteres etiam non aߟumpſiߟe ex PLINIO liquet) et nihilominus apparentiæ conſtent. Sed exiſtimo PLINIUM hanc ſuam ſpeculationem undecunque tandem acceptam et quomodocunque intelleetam in praxin et uſum deducere nequiviߟe, ideoque difficultatem quandam hîc ſubeߟe faߟ um. Simile quid apud VITRUVIUM, qui diu ante PLINIUM fuit, reperitur, ſed locus nunc non ſuccurrit. Is vero Architeetonice magis quam Aſtronomice et Geometrice executus videtur, ex quo hanc ſententiam PLINIUM hauſiߟe veroſimile eſt, licet is idipſum diߟimulans eam ſibi propriam et privatam aߟeruit. Verum de his ubi D. V. convenerimus, et commoditas dabitur talia diſquirendi, ulterius philoſophabimur. Tu vero, mi chariߟime PR ATENSIS, quam feliciߟime vale, et Dominum DANZÆUM noſtrum ex me officioſe ſaluta; meque intra paueos, uti dixi, dies iſthic ambo incolumes expeetate. Dabantur e ſede noſtra Knudſdorpianadie 14. Februarij A. 1576.

TYCHO BRAHE.