Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Johannes Pratensis (1543/1576-06-01)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 52—56]
IOHANNES PRATENSIS AD TYCHONEM
BRAHE.

GENEROSE Domine TYCHO, Amice obſervande, præ gaudio exſilij, quam primum legi in tuis, ea quæ de Sereniߟimi Regis noſtri Clementiߟima voluntate refers, quæ etiam Magnifico Domino Legato Gallico, communi Amico noſtro, qui ex aߟe tuus eſt, mox legenda exhibui; is pari mecum lætitia inde perfuſus eſt, et utrique noſtrum Genius pariter inſpiravit, hæc non ſine bonis ominibus fieri; judicavimuſque ambo, imo certo ſtatuimus, hæc ſingulari Numinis proviſu Regi in mentem veniߟe, ut te tam benigne et liberaliter ad manendum in patria, adeoque ſua ſponte invitaret, idque non levibus adduetus rationibus. Neque etiam dubium quin ſerio hoc agat, et forſan plura animo premit, quam in continenti promere voluit; ſcis Regum petita eߟe poſtulata. Et ſane decet te, imo debes, mi TYCHO, debes, inquam, in gratiam Optimi Regis et Patriæ communis, cui nati ſumus, et quæ multum iuris in nos ſibi vendicat, propoſitum tuum mutare, atque Regiæ voluntati obtemperare. Habes brevibus quo DANZÆI et mea vergat ſententia, plura et validiora intelliges ubi adfueris. Quam hæc tuorum neceߟariorum et aliorum nobilium, qui te mallent politicum per omnia ſequi ſplendorem, atque eadem agere quæ ipſi, animos percellent, ubi intellexerint Regem tibi et tuis ſtudijstantâ clementiâ favere, ut ea benigne promovere, atque in hoc regno liberaliter ſuſtentare velit, idque non rogatus, motu proprio, benigniߟime offerat. Quid nunc dieturi ſunt proximi quique tui, quid frater, quid alij ? ſcis quid loquar et quare. Sed deſino plura, ſiquidem intra diem unum vel alterum, uti polliceris, huc venturus ſis. Et ſane oportet te reditum ad Regem maturare, atque quam citiߟime ad poſtulata eius (neque enim ſolummodo, uti prius dixi, petita ſunt) reſpondere: noſti enim quam expedite Rex omnia vult fieri, quamquc cito abſque lenta procraſtinatione. Adſis itaque nobis, exoptatiߟime TYCHO, hîc Haffniæ bonis avibus, vel potius Deo duce, qui hæc conſilia, quæ nunc animo volvimus, gubernet ac felicitet, atque eodem ducetore, mox Regem accede, eiuſque votis tua obſequentiߟime coniunge: ſic enim ſtat ſententia, ſic vult Apollo, ſic ſuadet Urania, ſic Mercurius ſuo caduceo imperat. Num adhuc dubitas? ſed pluribus de his, uti dixi, coram, nihilque am bigo, quin ubi DANZÆUM et || me audiveris, manibus pedibuſque in noſtram iturus ſis ſententiam. Vale, et hæc pauca, pro tempore, boni conſule: volui potius pauca quam nulla ſcribere, ut de noſtro quod expetis conſilio eo citius aliquid cognoſceres, ſicque promptius tuum s. 31 conformare poߟis, nec decuit hunc famulum, qui mihi tuas reddidit, abſque reſponſo reverti, quem vel in via te obviam habiturum, vel etiam Knudſdorpij itineri accinetum, reperturum exiſtimo. De tuis vero, non eſt quod ſis ſolicitus, eas in aliorum manus venturas, nam ſtatim ac Domino Legato illas perlegeram, rupi et combuߟi, uti mandâras, nec ullus per nos ea de re quidpiam ſubolfaciet, antequam ipſemet hæc propalari volueris. Iamque iterum vale, ſalutata a me Matre tua Nobiliߟima et Fratre STENONE, quam officioſiߟime. Datæ Haffniæ feſtinanti calamo die 15. Februarij horis matutinis Anno 1576.

IOHANNES PRATENSIS.

In hunc modum Excellentiߟimus ille PRATENSIS, bonæ recordationis, tam Magnifici Domini Legati Gallici, quam ſuam mihi apperuit ſententiam, eandem poſtea cum ſimul eߟemus, pluribus expoſuit et confirmavit; viſumque eſt utrique eorum, ut omnino has a Clementiߟimo Rege oblatas conditiones ſuſciperem, atque in Patria, relieto priori propoſito, manerem, inque eius et Regis honorem, quæcunque pro virili præſtare poߟem, ſedulo molirer. Certo enim ſibi perſuadebant, hæc, Deo ſic volente et regente, qui corda Regum in ſua habet poteſtate, fieri. Subiunxit vero inter alia PRATENSIS, domum plane Philoſophicam in illa Inſula exædificandam eߟe, a vulgaribus differentem quæque hinc inde habeat inſcriptiones Gnomologicas, ex antiquorum Philoſophorum et Poß«tarum ſcriptis petitas: et ſigillatim recitavit LUCRETIJ verſus, qui in initio libri ſecundi habentur:

Suave, mari magno turbantibus æquora ventis,
E Terra alterius longum ſpeetare laborem.

Et quæ ſequuntur, uſque in hos verſus quos etiam memoravit:

At nil dulcius eſt, bene quam munita tenere
Edita doetrina ſapientum templa ſerena,
Deſpicere unde queat alios, paߟimque videre
Errare, atque viam palantis quærere vitæ,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Ad ſummas emergere opes, rerumque potiri.

Hæc et ſimilia parietibus domus intrinſecus appingenda eߟe aiebat, quorum etiam authorem et monſtratorem futurum pollicebatur. Ego vero mox Regem Sereniߟimum, qui tunc Friderigſburgum reverſus erat, accedens, eius Clementiߟimæ voluntati me libenter acquieturum ſubmiߟe indicavi. Atque mox, dum ibi adeߟem, conſcriptæ et ſubſignatæ ſunt literæ, ſalarium annuum ex ærario Regio mihi deputantes, idque die 18. Februarij. Adjeeta ſunt ſequentibus annis alia beneficia Regia, et liberaliter exercitijs noſtris Aſtronomicis proſpeetum. ||

Extrueta itaque eſt in eadem Inſula Arx Uraniburgica, una cum ijs, quæ hue requirebantur, et confeeta ibique diſpoſita ſunt Inſtrumenta Aſtronomica varia et magnitudine atque materiæ ſoliditate præpollentia, quemadmodum in libro noſtro de Aſtronomiæ Mechanica parte non ſaltem organa a me conſtrueta, ſed et ipſa ædificia, atque alia huc facientia exprimuntur. Quibus de cauſis Anno demum 21 a fundatione huius arcis, qui erat CHRISTI 1597, omnia s. 32 iſthic a me extrueta deſeruerim, atque in Germaniam me cum tota familia et apparatu illo Aſtronomico contulerim, non eſt huius loci referre, nimiſque longum foret; habet etiam rationes cur lubentius id ſubticeam. Sed ad rem, et ea quæ de PRATENSE. Interim dum ego ædificationes novas in Inſula illa adorno, et ob id rarius Haffniam venio, accidit ut optimus et eruditiߟimus ille PRATENSIS, proh dolor, fatis conceߟerit, magno ſui non ſaitem apud me, ſed et alios quam plurimos, relieto deſiderio; erat enim omnibus ob morum ſuavitatem, probitatem et candorem, eximiamque humanitatem chariߟimus. Vixit is ſaitem uſque in 32 ætatis annum, adeoque ſub ipſo iuventutis flore expiravit, idque morte feſtina et inopinata. Cum enim aliquandiu continuis defluxionibus ad pulmones et tuߟi vehementi laboraߟet, tandem in auditorio Academiæ Haffnienſis, cum publice doceret, atque tunc ALCINOUM de Philoſophia Platonica explicaret, de repente in eam, qua laboravit, incidens tuߟim, vena aliqua intrinſeca illi rumpebatur, cumque ſanguinem copioſe per fauces effluentem, aqua frigida, quam ſtudioſi mox attulerunt, ea nimirum in fauces manibus inieeta, ſedari non poߟe animadvertit, mortemque inftare ſentiens, hæc ultima verba prolocutus: »IESU FILI DEI VIVI, miſerere mei, et ſuſcipe animam meam«, mox exanimis manibus ſuorum auditorum exceptus, et in ædes ſuas cadaver cum lacrymis et luetu reportatum, atque paucis poſt diebus honorifice in templo ſummo Haffniæ ſepultum. Aberam ego tunc in Schania, neque ſatis cito de hoc dolendo caſu reſeiſcere potui ut ſepulturæ intereߟem. Sed nihilominus, aliquot poſt dies, cum ex dolore, quem ob immaturam et improviſam intimi huius mei amici mortem conceperam, me collegiߟem, Epitaphium, quod illi vivo, biennio antea promiſeram (ſe enim non diu ſupervieturum ipſemet iam antea præſagiebat) confeci, quod etiam publice in templo laminæ orichalcicæ inauratæ et eleganter circumquaque exornatæ, quam in eos uſus parâram, affigere conſtitueram, niſi alia quædam ingrata interveniߟent. At cum in huius præſtantiߟimi viri, qui patre Gallo, quondam CHRISTIERNI ſecundi, Danorum Regis, poſtea captivi, Secretario in Cancellaria, uti intellexi, Gallica, matre vero Dana oriundus erat, et in omni Philoſophiæ genere excellenter verſatus, mentionem hîc, datâ operâ, ut eius memoriam hoc loco recolerem, incidi, lubet hoc ipſum, quod ei tunc concinnavi Epicedium, hîc apponere, utut id extra propoſitum videbatur, ſed quacunque tandem ratione eximij huius viri, meique dum in vivis eߟet, amici optimi, memoriam conſervare, atque ad poſteros tranſmittere licitum arbitror, præſertim || cum et is Aſtronomiæ ſtudijs, de quibus hiſce Epiſtolis affatim agitur, præclare imbutus fuerit. Quæ etiam omnia ob id hîc commemoro, ut conſtare poߟit meis leetoribus, quî faetum ſit, quod non plures in poſterum ab hoc Doetiߟimo PRATENSE literæ ſubſequantur, eo nimirum nimis matura morte, quod dolendum, nobis prærepto. Nunc igitur Epitaphium, de quo dixi, ſubijciam, poſteaque ad alias Epiſtolas doetorum virorum aliunde mihi ſcriptas, continuandas pergam.