Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Thaddeus Nemicus (1576-08-23)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
THADDÆUS HAGECIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.

CUM diſiungerer a te Ratiſbonæ hyeme præterita, nobiliߟime D. TYCHO, non minus mœroris reliquit ea diſiuneto noſtri quam tuus lætitiæ adventus attulerat. N am poſtquam te ex primo congreߟu mutuoque noſtro colloquio cognovi, ita eram ſtudio tui propter tuas eximias ingenij dotes et maximas virtutes incenſus, ut tum demum conquieſcerem animo, cum tecum eߟem. Itaque tam citam a nobis diſiunetionem, quæ me dulciߟimo fruetu iucundiߟimæ converſationis noſtræ privavit, non potui non dolere et conturbatiore animo ferre, neque illi ullum aliud levamen afferre potui, quam amorem et cogitationem tui, ut cum corpore tecum eߟe non liceret, ſaltem animo amantiߟimo tecum eߟem. Ac talem meum animum erga te iamdudum declaraߟem mea epiſtola, || niſi toto hoc præterito tempore multis hiſque maximis fuiߟem diſtrietus occupationibus, præſertim vero forenſi quadam lite, cuius cauſa etiamnunc hîc me commorari diutius quam vellem oportet. Illa negotia, mi TYCHO, adeo me perturbarunt, ut haetenus neque in ſtudijs nobis communibus, neque in his quæ mecum liberaliߟimo animo communicaſti, quicquam facere potuerim. Sed dabit Deus his moleſtijs quoque finem. Noſter PIRCKMANNUS Ratiſponâ domum reverſus, re communicata cum fratre ſuo de opere TRAPEZUNTIJ imprimendo, quod Baſilienſibus Typographis ipſomet conſultore, ut ſcis, daturus eram, ſtudioſe a me fratris nomine binis literis petijt, ut ſibi imprimendum concederem. Ego qui præ ceteris ipſi gratificari cupiebam, proxima Quadrageſima miſi opus illud. Nunc tantopere expetitum plane negligere videtur. Nuper enim ſcripſit ad me fratrem ſuum cum PLANTINO de impreߟione agere velle, putare etiam quoſdam, antea in Italia fuiߟe evulgatum hunc librum. Hinc videtur extinetum eߟe deſiderium excudendi operis. Ego vero impreߟum antea fuiߟe non exiſtimo. Nuſquam enim exſtant exempla etiam in Bibliothecis clarorum virorum. GESNERUS quoque in ſua Bibliotheca mentionem faciens operum TRAPEZUNTIJ et pro more ſuo loca, ubi ſingula impreߟa ſunt indicans, huius noſtri operis meminit quidem, ſed non ait aliquando fuiߟe impreߟum. Utut ſit, ego doleo quod librum non habeam in meis manibus et quod vagetur incertis ſedibus. Utinam ſaitem integer redeat ad me, non facile deinceps exibit et euſtodietur aretius. De noſtra ſtella an aliquid annotaveris, ſcire aveo. Ego meam reſponſionem contra RAYMUNDUM hyeme præ- s. 38 terita miferam imprimendam Francofurtum WECHELO, ut prodirel ad ferias Pafchatis. Is vero cum primo fpem fe-||ciBet, tandem nimis fero fe excufavit imprimere non poBe. Quoniam autem ea refponfic iam antea fuit in multorum manibus, quibus legendam et iudicandam dederam, omnefque evulgationem eius expedlabant exoptabantque, maturare editionem oportuit. Itaque curavi illam Pragæ excudi. Eius exemplum tibi mitto, rogoque ut eam legas, et quæ tibi in ea difplicuerint, in ijs me libere moneas et coarguas. Si quid pr æterea habueris ex tuis obfervatis diftantijs ftellarum, aut quidpiam aliud, mecum communicare ne graveris rogo. De HEMMINGIO veftro et ftatu Eccleliarum veftrarum aliquid etiam adijcies. Tuo Achati quem tecum adduxeras Auguftߥ, fi adhuc tecum eft, adfcribo falutem. Bene vale Pragæ23. Augufti 1576.

T. ex animo

Thaddæus.