Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Heinrich Brucaeus (1576-12-08)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S. P.

SERIUS quam velim, nobiliߟime amiciߟimeque D. TYCHO, tuis literis reſpondeo. Nunc naetus idonei Tabellarij poteſtatem, alijs ſepoſitis, ad ſcribendum me dedi. Et reete tu quidem inobſervata currere ſidera, nec tam ſerenitatem deeߟe quam perdi ſcribis. Quæ quamvis vere dicantur, quod magna pars pleriſque nihil agendo effluat, tamen hiſce ſtudijs aretoa Urania occinere videtur. Hoc latus mundi nebulæ diruſque Iuppiter urget. Niſi forte Academici in media luce cæcutiunt, qui umbras ſeetantur, vel ut tuis verbis utar, formalitates verborum inanium. Id quomodo in hoc doetrinæ genere fieri queat, in quo ornari res ipſa negat, contenta doceri, non perſpicio. Sed hoc forte intelligis, auditorum oculos in cœlum eߟe deducendos, aut ipſum docentem non debere ſcholaſtico pulvere contentum in illo conſeneſcere. Ego hoc vere affirmare poߟum, quicquid ſolidi in eo doetrinæ genere hiſce temporibus in lucem proditum eſt, hoc ab Academicis profeetum eߟe. Nam et PURBACHIUS Academicus. Idem REGIOMONTANUS, STOFLERUS.|| Quid de COPERNICO dicam, quem Bononiæ cum DOMINICO MARIA obſervaߟe, ſcripta ſua teſtantur, et Romæ docuiߟe ſcio. Ut interim REINHOLDUM et RHETICUM taceam. De me nihil habeo quod dicam, quo forte reſpicis, niſi non omnes ſibi hunc ſtudiorum ſcopum proponere, et multos deſtitui necebarijs, alijſque cauſis impediri. Et tamen hic Academicus fortaߟe tuis aliorumque obſervationibus adiutus, faeta cum veterum obſervationibus collatione, accommodatas aliquas hypotheſes extruere, et his, Geometria duce, rationem tabulas condendi demonſtrare. Et inani ſua pompa verborum (ſic enim labores noſtros vocare videris) deducere ſuos auditores ad recludenda veri penetralia. Verum ego ſuum cuique ut ſit pulchrum, remitto. Imo gaudeo et laudo aliquos eߟe, quibus mentem et animum Dij dederunt, ut in nobili et arduo ſtudio incumbendum ſibi perſuadeant. Utinam mihi ipſorum laboribus et ſumptibus frui liceret, velim me dare unâ obſervatorem. Progredere, mi TYCHO, quo virtus tua te vocat, Dij tibi ingenium, Dij fortunam et indefeߟum ſtudium dedere, da operam, ut agnoſcat poſteritas, te non fruſtra vixiߟe, et craߟum aß«rem naturæ beneficio et ſtudio vince.

Venio nunc ad ea, quæ de medicamentis obiter inter nos mota ſunt, ubi ignorantiam decoetionum, infuſionum et aliorum operum ſeplaſiariorum minime tibi obieci. Sed hoc tum temporis me exiſtimare memini, te necdum ſatis perſpexibe vim et facultatem eorum, quid poߟint 6* s. 44 in obſtruetionibus tollendis, in craߟis et viſcidis humoribus incidendis, quantum ad intemperies corrigendas, et alia quæ quotidie uſu veniunt, ſiquidem praxin Medicam publice non exerceas, uti nos, neque etiam opus habeas. Neque, mi TYCHO, aut ſpiritu vitrioli aut lapidum pretioſorum viribus omnia abſolvi poߟunt. Quod ſi tamen quis purius et defecatius vires eliciat ſeparatione puri ab impuro, eum ego ſeplaſiarijs prætulerim, uti et tu facis, et illius laboribus fruar. Non enim ars conſiſtit in illa ſeparatione, uti neque in docoetionibus et alijs præparationibus, ſed morborum cauſarumque dignotione, in naturæ ægrotantis, in medicamentorum reeta applicatione. Quamvis illam purificationem ego || non privaverim, ut neque medicamentorum præparationem et longe minus medicamentorum veteribus ignotorum uſum utilem. Quæ duo priora eius generis ſunt, ut exiſtimem, a ſtupidiߟimo quoque, ſed laborioſo, ſi præeuntem habeat, percipi poߟe, tantum abeſt, ut ſubtilem ARISTOTELIS naturæ interpretis diſcipulum requirant. Sunt enim hæc (loquor de præparationibus, non de commodo uſu) mechanici operis et nullius ingenij et mentis, ubi Doetor peritus et fidelis adſit. Verum illud fuit ſubtilis verborum indagatoris et ſententiæ, autorem per ſcapham ligonem intelligentem et verborum portentis ſecretiora quædam medicamenta deſcribentem aߟequi. Ego autem arbitror, rerum cognitionem ſatis per ſe difficultatis afferre, etiamſi verborum tenebris non involvatur. Ob id tibi gratias ago, quod pro noſtra amicitia confeetionem vitrioli aperueris, quamvis adhuc ſola tua deſcriptione fruamur, quod vitris recipientibus deſtituamur. Sumtibus enim minime deterreor. Partern alteram de Horologijs velim, ſi commode fieri queat, ad me mitti cum libello illius nobilis Angli de Radio, ſi eo carere queas, aut ſaltem titulum primis literis ad me mittito, quamvis libellum malim. Cum enim in Anglia ſit excuſus et nunc miſerabilis ſit Belgicus ſtatus, vix alibi conſequar. Utrum aliquid librorum Lipſiæ ſis naetus, ſcire velim, et quos.

Eſt hic Magiſter LUCAS Hamburgenſis non ineruditus, et harum artium, quas uterque noſtrum ſumme colit, non imperitus, Muſices non ignarus. Hic cuperet tuo beneficio iuvari, et ſi vel Haffniæ conditio offerretur docendi, aut etiam nobilis alicuius liberi forent inſtituendi, operam ſuam offert. Uxorem habet, curta eſt illi ſupellex, ut laborandum ſit illi omnino de auxilio. Itaque hunc habeas de meliore nota commendatum; nam et moribus eſt integerrimis et eruditus. Non dubito te, cum de omnibus optime mereri ſtudeas, etiam noftro nomine faeturum omnia, quæ ab optimo noſtrique amiciߟimo expeetari poߟunt. Quod ſi exiſtimes neceߟarium, ut illum coram videas, dabo operam, ut ad te tranſcurrat, cum aut in Inſula, aut Haffniæ te eߟe intellexero. Bene vale, et me, ut ſoles, ama. RoſtochijVIII. Decembris 1576.

HENRICUS BRUCÆUS, plane tuus.