Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Heinrich Brucaeus (157u-12-04)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S. P.

PRODIJT catalogus librorum Francfurti ad Mœnum venalium, inter ceteros hunc invenio: Obſervatio et demonſtratio Cometæ ætherei, qui anno 1577 et 1578 conſtitutus in ſphæra ʘ apparuit, autore M. MICHAËLE MÆSTLINO, Tubingæ apud GEORGIUM GROPENBACHIUM. Hunc nondum videre contigit, quod ſi ad manus meas pervenerit, curabo, ut ad te mittatur, vel eo potiߟimum nomine, ut ſi forte eam methodum, eaſque rationes et obſervandi et demonſtrandi ſequeretur, quas tu approbas, ut tibi conſtet, s. 49 in quibus, et quantum eis tribuendum iudices et in quibus diߟentias. Porro cum multi in eodem genere laborârint, ut hinc inde edita ſcripta teſtantur, ſurneret ſibi forte quis laborem aliorum ſententiam refellendi, id quod mihi minime probatur, cum rei propoſitæ vera demonſtratione ex Geometricis fundamentis eruta, et obſervationum certitudinis confirmatione, abunde ſecus ſentientes confutentur. Tu interim in tuis obſervationibus elabora et profer in lucem, quod pluteum cædat et demorſos ſapiat ungues.

Noſtras obſervationes non mitto. Cum enim eas ad Geometriam, tanquam ad Lydium lapidem revocarem, et animadverterem, aliquid in ijs deſiderari, abieci aliquo, ut ipſe neſciam ubi lateant. Hoc tamen ſatis recordor me nullam ſenſibilem parallaxin hinc colligere potuiߟe, ſed calculum potius in contrarium aߟijߟe, id, quod miratus ſum, reluetdlante noſtro ARISTOTELE. Tu interim bene vale, et me mutuo ama. RoſtochijIV. Decem.