Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Paul Hainzel (1579-03-25)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
PAULUS HAINTZELIUS AD TYCHONEM
BRAHE.

NIHIL ſane opus erat, amantiߟime mi TYCHO, tam accurata apud me de intermiߟione literarum excuſatione uti, cum tu me eiuſdem negligentiæ accuſare poߟis. Verum cum nec ipſe tu, quanta ex Latini ſermonis paupertate laborem, ignores, || et egomet mihi plane ſim conſcius, quanta difficultate, præſertim ad homines doetos, tuique ſimiles ſcribam, ne mirere, ſi vel rariores, vel breviores, quam expeetas a me, tibi reddantur. Niſi enim habeam, quod vel te ſcire tua vel utriuſque noſtrum interſit, nihil eſt, quod a me expeetes. Illud ſaltem cave, ne propterea quicquam de meo erga te amore detraetum ſuſpicere. De me, mearumque rerum ſtatu ſcias, me, Dei omnipotentis beneficio, cum tota familia reete valere, filioque (ab hinc anno ſecundo, nimirum 1577, menſe Septembri die 14, hora forte 71 poſt meridiem) auetum eߟe; reliqua veteri adhuc loco ſita ſunt, niſi quod præterito anno filiam meam ELIZABETHAM, maiorem natu, cum iuvene huius urbis (cui normen eſt MELCHIORI IENISCH) deſpondi, quorum nuptiæ die 13. menſis Oetobris, quod felix fauſtumque ſit, celebatæ ſunt, cum tuæ mihi pienæ humanitatis literæ iam ante menſem eߟent redditæ, quibus ego quod in hunc uſque diem non reſpondi, non mea, ſed eius, qui tuas mihi reddidit, culpa faetum eſt. Is namque me inſcio hinc diſceߟit, et ſine meis literis, ſecus quam promiſerat, ad vos re- s. 50 dijt, cuius rei optimus mihi teſtis eߟe poteſt LAURENTIUS, hoſpes tuus.

Obſervationes Cometæ, quas a me petis, ego ſane nullas feci, cum nulla idonea ad obſervandum inſtrumenta nunc habeam. Aliorum vero obſervationes et ſcripta, quæ paߟim in Germania et alibi de hoc Cometa publicata ſunt et ad nos pervenerunt, tibique tranſmitti expetis (quorum certe magnus eſt numerus) eorum ego tibi aliquot unâ mitto. Sed mehercule non magnopere leetione, et quæ tanto itineris ſpatio perferantur, digna ſunt, exceptis obſervationibus M. MICHAELIS MÆSTLINI, || CORNELIJ GEMMÆ Louanienſis, et ELISÆI RŒSLINI, qui eundem Cometam (quemadmodum etiam tu exiſtimas) non in Elementari, ſed in Ætherea mundi regione ſitum atque generatum eߟe, certis demonſtrationibus teſtantur, eiuſque verum locum, motum, magnitudinem, apparitionem et exſtinetionem commonſtrare videntur. Sed THADÆI HAGECIJ eiuſdem Cometæ deſcriptio, et Landgravij diligens obſervatio, modo rite in calculum adhibita ſit, longe diverſum ab illorum et tua opinione et ſententia ſtatuunt atque ſentiunt. MICHAELIS MÆSTLINI Epiſtolas ad Dn. HIERONYMUM WOLFIUM ſcriptas, et ex his excerpta, item Landgravij obſervationem, ſi modo genuina eſt, hîc unâ mitto. His doetiߟime, humaniߟimeque mi TYCHO, valeas, et me, ſive loquentem tecum per literas, ſive etiam tacentem, manere tamen ſemper in eodem amore et benevolentia erga te tibi plane perſuaſum habeas. IOHANNES BAPTISTA, frater meus, ſalutem tibi plurimam hîc referri voluit. Iterum etiam atque etiam vale. Dabantur Auguſtæ25. Martij An. 79.

T.

PAULUS HAINTZEL.

Has ſaltem optimæ recordationis viri Pauli Haintzelij, Conſulis Auguſtani, Aſtronomicarum rerum amantiߟimi, in cuius etiam horto Quadrantem illum maximum, cuius alias in meis ſcriptis fit mentio, extruximus, ternas ſaltem apponere licuit literas, licet piures ad me dederit, quæ perierunt, uti etiam nullum reſponſum inter chartas meas reperio eorum, quæ ad ipſum ſcripſi.