Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Hieronymus Wolf (1579-03-25)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.

EADEM Tabellarij fortuna, TYCHO nobiliߟime, amice colende, hîc ſumus uſi, qua tua præſtantia. Nam Aurifaber ille, qui tuas reddiderat, hinc abijt. Quis literulas ſit perlaturus, neſcio, ſed ſub veſperam demum mihi nunciatum eſt, ut reſcriberem. Itaque cogor eߟe brevior et ob temporis brevitatem et propter diem feſtum. Abſentibus WILLERI miniſtris non poߟum parare libellos noſtrorum, qui de atrociߟimo illo Cometa, quem unquam vidi, ſcripſerunt. Et ſane puto nec Tabellarium grandiuſculos libellos perlaturum et quæ tu elaborâris, propediem nos accepturos. Quæ autem de amplitudine veſtræ regionis et fortitudine gentis ſcribis, ſatis nota nobis ſunt, et Cimbros, Ambrones et Teutones a Martha C. MARIJ maga potius, quam a Romanis eߟe vietos arbitramur. Linguam vero veſtram ijs ornavit et antiquitatis et pro-||prietatis et copiæ laudibus IO. GOROPIUS, ut eam vel Hebrææ anteponat, nedum Latinæ et Græcæ. Itaque ſi hîc eߟes, Cimbrice a te diſceremus. Sed fortaߟe nobis ætas obſtaret, quo minus eߟemus dociles. Nam mortuo adhibere medicinam, et docere ſenem idem eߟe Græco proverbio dicitur. Me quidem ſeneetus et pigrum et oblivioſum facit, et multipliciter tam corpus quam animum affligit. Quomodo autem me contra eam, tanquam morbum incurabilem muniam, non video, præſertim deficiente hîc vino bono et incorrupto, quo ſolo tanquam antidoto moderate ſumto uti ſoleo contra tam invietum hoſtem, uti ſcis meum morem. Quare ſive me hîc enneaticus climaeter, ό άνδροδάμας, ſuſtulerit, ſive 66 to tollendum reliquerit: ſuſque deque fero, modo CHRISTUS Servator in Palatio ſui patris parvulam aliquam cellulam aߟignet, in qua beate et æternum requieſcam, quod ita fore clementia divina fretus confido.

Reſpublica noſtra in eo ſtatu adhuc eſt, quem hinc diſcedens reliquiſti. HAINZELIUS filius nuper a me uxoris ſuæ Geneſin confici voluit, cum ego reſpondi, D. TYCHONEM id in melius præſtare poߟe, ſi vellet. Sed ſane dubito, an velles, cum hîc in talibus difficilimus fueris. Iſti homines affeetibus ſuis indulgentes, ſuccenſent Aſtrologis et vera et falſa dicentibus. Itaque Tireſias ſoli Apollini vaticinandum eߟe dixit apud SOPHOCLEM, qui hominis indignationem, quippe Deus negligat. Eclipſin Solis in ♓ hîc vidimus pene integram, in qua et CYPRIANUS, ſed minus tamen quam COPERNICUS aberravit. Cuius Ephemeridas MICHAEL MÆSTLINUS || inſtrumentis cœlo uti opinor 7* s. 52 adhibitis ab anno 1577 uſque ad annum 1588 correetiores ſe eߟe editurum mihi pollicetur, niſi Typographus in mora ſibi ſit. Sed iam manum de tabula. Nam adveſperaſcit et rhabarbarum ſcriptionem meam interpellat, quo uti ſæpius contra Iſchiadem et Chiragram cogor. Tuam vero Excellentiam et valere et florere omni bonorum genere ex animo et ſpero et opto. Vale. 25. Martij Anno 1579.