Danmarks Breve

BREV TIL: Hieronymus Wolf FRA: Tyge Brahe (1579)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHO BRAHE AD HIERONYMUM
WOLFIUM.
S.

REDDITÆ mihi ſunt literæ tuæ, doetiߟime et amantiߟime Domine WOLFI, quas circa finem Martij huius anni ad me dediſti, quæ non minimum mihi attulerunt voluptatem, quod ex ijs te pro ea ætatis et conſuetæ valetudinis invalida ratione ſalvum et incolumem eߟe intelligerem. Scripta vero eorum, qui de Cometa aliquid in Germania publicârunt, quæ tunc temporis a WILLERO tam cito habere non potuiſti, a Domino PAULO HAINZELIO recepi, in quibus præ cæteris placet MÆSTLINI diligentia et proxime ad veritatem accedens obſervatio eique innixa Mathematica demonſtratio. Nec dubito, quin is, ſi ſumtibus ad inſtrumenta metallica magna et exquiſita conficienda inſtruetus eߟet, aliquid egregij ex obſervationibus in reſtituendis et corrigendis motibus cœleſtium corporum moliretur. In Apogei certe anticipatione et Excentricitatis Solis augmento, tum etiam oetavæ Sphæræ celeriori, quam exiſtimat COPERNICUS, promotione, quantum ex ijs, quæ HAINZELIUS communicavit, percipio, a noſtris inventis proximeque elapſis, aliquot annis ſedulo ſaetis obſervationibus non multum diſcrepat, ut latius ad Dominum HAINZELIUM perſcripſi. Ephemerides eius, vel ſi quæ alia ab ipſo publicata ſunt, ad me tranſmittas velim. || Et, ſi is aliqua familiaritate tibi coniunetus eſt, ipſum etſi mihi ignotum meo nomine ſalutes quæſo et ab ipſo impetres, ut per occaſionem mihi ſcribat, ſuaſque obſervationes, ſi quas habet exaetiores, mecum (ſi ita libuerit) communicet; ego viciߟim idem ipſi præſtiturus ſum et ipſius conatus, quacunque ratione licuerit, promovere ſtudebo. Si vero interea aliquot Scripta de Cometa illo adeptus es præter ea, quæ ad me miſit Dn. HAINZELIUS, peto ut mihi illa, qualiacunque ſint, tranſmittere non graveris. Ego propter varias occupationes tam Regis, quam amicorum nomine incidentes, inprimis vero propter ædificationem et œconomiæ novæ inſtituendæ s. 53 moleſtias, quibus implicor, ea quæ de hoc Cometa concepi, et quæ ex obſervationibus certis demonſtrare ſatago, nondum abſolvere potui. Spero tamen per otium hybernum, Deo volente, me id effeeturum, ubi et alia quædam, quæ Aſtronomiæ erratis corrigendis opportuna ſunt, elaborare animus eſt. Huic enim ſtudio vacare inter plurimas alias occupationes non intermittam, et inſirumenta huic negotio idonea partim parata habeo, partim indies parari curo, quæ et magnitudine et habilitate et diligenti elaboratione mechanicæ veterum et recentiorum Aſtronomiæ traetationi, ſumtu magno, labore diuturno, i confeetione exquiſita minime ceߟura confido. Ædificationis vero noſtræ ſtrueturam ita adornavi, ut his utendis ſideribuſque commode in ea obſervandis quam maxime competat. Eam enim ob cauſam in hanc Inſulam ſeceߟi, ut Philoſophiæ et Aſtronomicis exercitijs libere operam navare poߟim; et quanquam præteritis proxime annis ob ædificationum moleſtias nonnihil in his ſtrenue exequendis impeditus fuerim, tamen ſpero, || me in poſterum (ſi Deus vitam et vires ſuppeditaverit) maiori commoditate, quam interea paro, id recompenſaturum. Hæc ad te perſcribere hoc tempore placuit, ne hic doetiߟimus vir M. ANDREAS SEVERINI mihi familiaritate iunetus ad te pari ratione mihi devinetum ſine noſtris literis veniret. Is enim, cum ſe cauſa luſtrandi quaſdam in Germania Bibliothecas per aliquod tempus diſcurrere velle propoſuiߟet, Auguſtam etiam ad vos ſe abiturum aiebat. Peto itaque, ut ſi qua in re ipſius deſideria promovere poߟis, efficias, ut ſentiat, te non ſolum TYCHONIS, ſed eius inſuper amici amieum eߟe. Bene vale cariߟime WOLFI, et quavis data occaſione mihi ſcribere et quod ſaltem licet, calamo et charta gratam amicitiæ noſtræ memoriam conſervare ne intermittas; ego viciߟim nullam occaſionem fruſtra præterlabi ſinam, quin intelligas, me tui perpetuo amantiߟimum permanere. Iterum quam feliciߟime et diutiߟime vale, mi cariߟime WOLFI. Datæ in Inſula noſtra Huæna1579.

T.

TYCHO BRAHE.