Danmarks Breve

BREV TIL: Andreas Severin FRA: Tyge Brahe (1579-08-15)

[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI
VELLEIUM.
S.

EODEM veſperi quo reverſus ſum domum, ſcripſi Îœ. MACHABÆO, clariߟime Domine Magiſter ANDREA, de equis, et tuas unâ illi miſi literas, et effeci ut eadem noete literæ tranſveherentur, ut ſummo mane ſequentis diei Lundam venirent. Ego interea nihil ab eo reſponſi accepi, ſi tu aliquid, neſcio. Equos ſi ab ipſo non acceperis vide ut Haffniæ habeas, ego ſtabo promiߟis. Mitto tibi nunc literas ad Amicos in Germania, Norimbergæ ad CAMERARIUM, cui per te HOMELIJ Gnomonica remitto. Scripſi illi ut earum Bibliothecarum quæ in ipſorum urbe ſunt, aliarumque memorabilium rerum tibi copiam faceret. Auguſtæ ad Conſulem PAULUM HAINZELIUM et HIERONIMUM WOLFIUM, cui etiam tuos conatus commendavi, ut eos pro virili iuvarent. Scripſi etiam quaſdam literas in ædes hoſpitis mei LAURENTIJ DEN et peto, ut ſi qua ratione fieri poterit, efficias ut Globum meum magnum, quem ipſe conſervat, ante hyemem habere poߟim; poteris ſi quos Auguſtæ emeris libros, ei includere et bene exterius interiuſque compaetum meo ſumptu huc tranfferri curare. Norimbergæ etiam effice, ut certo ante hyemem ea quæ ad aquæduetum meum requiruntur, a GEORGIO LAUBENWOLF Artifice, cui eo nomine prius per te ſcripſi, obtineam, et vide quid in Machina quam pro Rege parat, paratum ſit, et urge opus tanquam id in mandatis a Rege et me haberes. Auguſtæ videbis et civitatis et civium inſtruetiߟimas Bibliothecas, inprimis vero Fuggeranam || idque per WOLFIUM conſequi poteris. Cum Hoſpite meo LAURENTIO loquere an quicquam de Fratre meo CANUTO intellexerit, et utrum ſciat ipſum Venetias iviߟe, et an adhuc ibi commoretur, et ſi is tibi inciderit, vel de illo quicquam audiveris ubi ſit, ſcribe illi meo nomine, ut ſit bono animo: Regem eߟe placabilem et omnia in melius, quam adverſarij putant, ceߟura. Sed hæc quæ de hoc ſcribo, in ſecreto coram omnibus et hîc s. 57 et alibi habe. Si quos libros invenies in Germania, vel de Cometa præter eos, quos habeo, vel aliquid ſingulare in Aſtronomicis, mihi coß«mas velim, ego pretium lubens reſtituam. Bene vale, chariߟime Domine M. ANDREA, et Deus te feliciter et incolumem ducat et reducat. Datæ Huenæ15. Auguſti Anno 1579.

T.

TYCHO BRAHE.