Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Hieronymus Wolf (1580-02-08)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.

CUM hi populares tui, nobiliߟime et humaniߟime D. TYCHO, ſuam mihi operam benigne pollicerentur, nolui eos ſine meis literis dimittere. Scias ergo me pro ætate mediocri eߟe valetudine, neque quicquam habere, quod de fortuna etiam magnopere querar, ſorte mea philoſophica contentus. Sed quid interim Uranie tua? Illam quidem non dormitare, non ceߟare perſuaſum habemus. Sed nihil ad nos propter locorum intervalla haetenus eſt perlatum. Quod tamen ut fiat, ſi pro humanitate tua curaveris, rem nobis gratiߟimam feceris. || Noſtrates Aſtrologi, CYPRIANUS, TURNEISSERUS, STADIUS, HEINSCHIUS et alij multum a vero tempore initij proximæ Eclipſeos aberrarunt. A MÆSTLINO diu nihil accepimus. Motus Solis verus adhuc valde controverſus eſt; qui utinam accuratis tuis obſervationibus certo deprehendatur et conſtituatur. Quod quo facilius præſtare poߟis, Deum tibi propitium precor. Vale. Auguſtæ Vindelicorum 8. Februarij Anno 1580.