Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Hieronymus Wolf (1580)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM
BRAHE.

DUO Dani ſtudioſi hâc tranſeuntes, qui ſe tua familiaritate aliquando uſuros ſperant, petierunt a me, ut ſibi literulas ad Excellentiam tuam darem, quo ſe mecum fuiߟe probare poߟent. Etſi autem nuper neſcio quid ſcripſeram, neque nunc quicquam ſcriptione magnopere dignum habebam, tamen quia, mi nobiliߟime et doetiߟime D. TYCHO, libenter etiam abſens tecum colloquor, morem illis geߟi. In obſervatione proximæ eclipſeos noſtrates Aſtrologi omnes, alij plus, alij minus, a vero initio aberrarunt. Exquiſitiora abs te expeetamus. 8 Nova s. 58 Nova quæ paߟim feruntur, e popularibus tuis cognoſces. Auguſtana plæraque antiquum obtinent. Conſul HAINZELIUS tibi familiariߟimus ſuperiori anno elocavit filiam, eius frater duobus filijs locupletes puellas uxores dedit. Nos Scholaſtici etſi rerum noſtrarum ſatagentes, aſininam fortunam æqui bonique facimus; tuæque Excellentiæ cæleſte illud et beatum inſulæ Uraniæ, vel potius fortunatæ, otium gratulamur. Vale. Auguſtæ Vind. pridie Idus Martias Anno 1580.

T. Excellentiæ ſtudioſiߟ.

HIERON. WOLFIUS.