Danmarks Breve

BREV TIL: Thaddeus Nemicus FRA: Tyge Brahe (1581-10-12)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666foll. 12—16; cf. ibid. foll. 32—34]
TYCHO BRAHE AD THADDÆUM
HAGECIUM.
S.

ANNUS integer iam fere eſt elapſus, charibime Domine Doetor THADDÆE, vir clariߟime, ex quo tibi ultimo ſcripſt, idque per PAULUM WITICHIUM Wratiſlavienſem hinc in patriam revertentem. At quia interea temporis nihil literarum a te receperim, mutua illa benevolentia, qua nos invicem in Comitijs Ratiſbonenſibus olim complexi ſumus, et innata illa tibi atque conſtanti erga amicos affectione, tam diuturnam in reſcribendo dilationem minime admitten-||te, non potui non ſuſpicari, literas illas per eum cui traditæ erant, ad manus tuas non perveniߟe. Utque idipſum nunc potius crederem, effecit libellus tuus de ultimo Cometa, quem BARTHOLOMÆUS SCULTETUS veteri amicitia Lipſiæ mihi coniunetus ante biduum per quendam hominem vaſa Spagyrica illinc nobis ex condueto afferentem mihi tranſmitti curavit. Cum enim in hoc ſcripto videaris meam ex obſervationibus certis de utriuſque Cometæ parallaxibus derivatam ſententiam deſiderare, quam tamen tunc temporis dilucide, nec minus vere, uti ſpero, brevibus tibi aperui, fieri non potuiߟe arbitror, ut literæ illæ tibi, veluti ſperabam, redditæ ſint. Nec enim eorum, quæ in his ſignificaveram (etiamſt nulla interea reſcribendi occaſio oblata fuiߟet) tam ſubito oblitum fuiߟe, vel ea penitus neglexiߟe te, virum harum rerum et cupidum et intelligentem, mihi perſuadere poߟum. Quæ autem in ijs literis tibi tune temporis de ultimis duobus Cometis, ex obſervationibus noſtris reſeravi et nunc denuo iudicanda indico, ea fere ſunt huiuſmodi: In Cometa, qui Anno 77 fulgere cœpit, ex omnibus noſtris obſervationibus (quæ per diverſa e ſolido metallo exquiſite elaborata, ſingulorumque minutorum adamuߟim capacia inſtrumenta magnâ diligentiâ inquiſitæ ſunt, diverſâque demonſtrationis methodo in numeros redaetæ) nunquam deprehendi parallaxin eam, quæ fit in Horizonte, maximam tertiam unius gradus partem attigiߟe, ſed ſæpenumero hac multo minorem extitiߟe, ut ſuo loco intelligentibus, varijs rationibus ſufficienter demonſtrabimus. Cumque in libello tum temporis de eodem Cometa edito, parallaxin 5 partium admiſiߟes, et ob id ſublunarem illum extitiߟe Cometam opinatus eߟes, amice te in ijſdem literis admonui, rationem REGIOMONTANI in inveſti-||gandis parallaxibus, qua te uſum eߟe aߟeris, utquamvis ſatis demonſtrabilem, tamen tam ſubtili negocio minus ſufficientem et accommodam eߟe. Multo enim ſpeculative vere demonſtrantur, quæ ſi in praxin et ſenſuum s. 65 Mechanicam traetationem deducantur, plurimum a ſcopo petito aberrabunt, præſertim ubi ex minimis, uti hoc loco ſit, ea quæ maxima ſunt inveſtigantur. Imo etiamſi REGIOMONTANI illa ſpeculatio hîc locum aliquem habuiߟet, et intervallum temporis exquiſite ſatis ſumptum altitudinibus et azimuthis rite datis congrueret (in quibus tamen ſingulis, etiamſi adſint inſtrumenta magna et exquiſita, quæ raro tamen in promtu ſunt, ea quæ par eſt præciſione adamuߟim capiendis, quanta opus ſit diligentia, quantaque non bene exercitatis eveniat difficultas, nemo niſi diu in hac Mechanica Aſtronomiæ palæſtra ſedulo verſatus, ſibi perſuadere poterit) nihilominus tamen ex tam anguſto temporis intervallo, quod 18 ſaltem ſcrupulorum aߟumebas, parallaxes quæ tantillo tempore inſenſibiliter variantur, ſenſibiliter diſcernere impoߟibile erat. Ideoque dum motus proprij impedimenta temporis brevitate declinare viſum fuit, tota res ad impoߟibilitatem quandam redaeta eſt. Nos ſane ultra viceſies eam REGIOMONTANI in diſcernendis parallaxibus rationem, ex diverſis et ſatis certis obſervationibus, non mediocri (uti ſcis) labore, in numeros reſolvimus. At nuſquam parallaxin invenimus tantam, quantam Luna etiam a terris remotiߟima admittit, ſæpenumero etiam nullam. Ideoque tuis placitis, etiam cum eadem methodo (utquamvis ſubtiliߟimo negocio minus ſufficienti), qua tu, uſus eߟem, ſubſcribere non potui. Nec etiam idipſum, quod ad confirmationem huius ſubiungis, ex cœli videlicet mediatione cum Vultu-||ris lucida, parallaxin comprobare poߟibile erat. Nam etiamſi eorum ſimul per meridianum tranſitus, qui interdiu tunc ſiebat, aſpeetabilis fuiߟet, parallaxin, niſi plura adeߟent data, hinc nemo ulla ratione colliget, ut per incuriam in tua Dialexi inter occupationes alias minus conſiderate docuiſti. Quod vero parallaxis iſtius Cometæ non ſolum tanta non fuerit, ſed ne quidem multum perceptibilis, teſtantur propriæ tuæ obſervationes, quas in diſtantijs Cometæ ab ore Pegaſi pluribus interieetis horis, minimum tamen variari deprehendiſti, ut revera ob id parallaxin, ſi qua fuit, exiguam eߟe, orbemque Lunæ plurimum exuperaߟe Cometam, vel tuis obſervatis, quibus tamen contraria admittebas, convinci poߟit. Hæc, inquam, tum temporis de priori Cometa ad te perſcripſi. Video autem in hoc ultimo ſcripto te nobiſcum ſentire, et conſideratis ijs, quas tunc temporis non animadvertebas, contrarietatibus ſententiam revocaߟe, reique veſtigandæ nucleum penitius inveniߟe, qua in re tibi et veritatis amatoribus (qui tua autoritate abuti, et obſervationibus ac demonſtratis minus exquiſitis adduci poterant, ut falſæ Peripateticorum de Cometis opinioni ſubſcriberent) plurimum gratulor. Quod ad SCULTETI demonſtrationes, quæ eandem fere tecum parallaxin inferebant, attinet, cum incerto fulciantur fundamento, falſiſque datis ſuperſtruantur (nam, ut alia taceam, impoߟibile erat Co- s. 66 metam eo die cum ijs ſixis, quas aߟumit, ſupra Horizontem in eodem extitiߟe circulo vertica-||li, et ſtellarum etiam, quam præſupponit, diſtantia plus ¾ unius gradus erronea ſit, ut de cæteris hinc quis facile, quid ſentiendum ſit, colligat) minime eas pro veritate indaganda recipiendas, ſuo loco dilucide oſtendemus. Quantum vero ad hunc ultimum Cometam, qui anno 80 fulſit, attinet, videris mihi ſcopum ipſum longe exaetius attigiߟe, et certioribus obſervationibus rei veritatem probabilius demonſtraߟe. In quibus id ſaltem ad exquiſitam præciſionem penitius inveſtigandam deſiderarem, ut motus proprij Cometæ inter binas obſervationes mutationem non neglexiߟes. Cum enim Cometa intervallo duarum horarum eo die in ſuo circulo 27\\\' (motus ſiquidem diurnus a nobis inventus eſt 5P 23m) locum mutaverit, hanc differentiam, ſi res præciſe traetanda foret, non prætereundam iudico, quoniam ex minimis hoc loco de longe maioribus ratiocinamur. Inſtrumentum etiam ob id, quo altitudines capis, cum dena aut quina minuta ſaitem admittat, in tam ſubtili indagine minime ſufficiens eߟe poterit. Sunt tamen tuæ obſervationes et his innixæ demonſtrationes eiuſmodi, ut ſi hinc non exquiſite, quot minutorum fuerit parallaxis, et in quo præciſe orbium cœleſtium verſaretur Cometa ille, ad amuߟim conſtare poߟit, tantam tamen fuiߟe, ut Lunæ inferiora non permearet, cuivis harum rerum perito non ægre perſuadere poterint. Quantum ad noſtras in hoc Cometa obſervationes attinet, meam ſententiam tum temporis non minus quam iam per literas tibi indicavi, videlicet me toto apparitionis tempore, ex omnibus et diverſimodis exquiſitiߟimis inſtrumentis, diligenter habitis et examinatis obſervationibus, huius Cometæ notabilem aliquam || fuiߟe parallaxin, nuſquam percipere potuiߟe. Nam ut cætera (commodiore loco commemoranda) taceam, certo deprehendi Cometam illum, tam in Meridiano, cum altiߟimus eߟet, quam iuxta Horizontem in ipſo puneto occidentalis Azimuthi, eandem exquiſite ab Æquatore declinationem obtinuiߟe, niſi quantum motus proprius interea, diurno motui proportionalis, eam variaverit, quod fieri minime potuit in tanta altitudinum differentia, ſi ſenſibilis aliqua parallaxews adfuiߟet quantitas. Id ipſum etiam tum omnibus rationibus a REGIOMONTANO in ſuo libello propoſitis, quæ uſum hîc haberent, tum alijs quibuſdam exaetioribus et minus errori obnoxijs a nobis circa parallaxium dimenſiones excogitatis, plane ſe eodem modo habere certo deprehendimus, ut per ocium copioſe firmis rationibus, Mathemata intelligentibus demonſtrabimus. Contuli etiam accepto tuo libello nonnulla cum noſtris obſervationibus et in ijs miram deprehendi convenientiam, quæ ad parallaxium certitudinem confirmandam facere poterat. Nam die 13. Oetobris cum Cometa eߟet iuxta Meridianum, eius diſtantiam a lucidiore capitis Pegaſi tam Radio quam Sextante s. 67 Aſtronomico (inſtrumento peculiari a nobis tali machinatione invento, ut per hoc longe facilius, commodius et exaetius, quam per Radium ſtellarum capiantur intercapedines) deprehendi partis 1 min. 16 uno ſaltem ſcrupulo pene inſenſibili tua diſtantia maiorem, quæ tamen differentia pro hac terreni orbis diſtantia ad quintum uſque ſcrupulum, ſi in ipſa convexitate orbis Lunæ fuiߟet Cometa, excreviߟet, longeque plus, ſi vel in regione ignea (modo aliqua foret) vel ſupremitate aß«ris, ut diu falſo opinati ſunt omnes Ariſtotelici, exarſiߟet. Sic die etiam 21. Oetobris || cum Cometa eߟet proximus lucidæ Aquilæ, ei ſtellæ a vertice imminens, eandem plane tecum deprehendi diſtantiam. Nam licet hæc hora 8 uno ſcrupulo nobis minor viſa fuerit, tamen uſque ad decimam hanc obſervationem continuando exquiſite p. 6 m. 22 apparebat, quod cum tua annotatione adprime conſentit. Et quemadmodum fieri minime potuit, ut intervallo duarum horarum ſaltem uno ſcrupulo variaret a fixa Cometæ illa diſtantia, ſi ſenſibilis admodum adfuiߟet parallaxis, ſic etiam intervallo 6 graduum orbis terreſtris, quod eſt inter tui et noſtri loci obſervationem, eandem eodem tempore præciſe obtinere poߟe a fixis diſtantiam corpus aliquod Luna inferius, Mathemata intelligenti non perſuadebitur. Obtulit autem ſe eo die optata commoditas ad Vulturis ſtellam parallaxes examinandi, eo quod Cometa tum temporis in loco ſui circuli verſaretur, qui minimum a ſtella diſtaret, eamque ad angulos reetos aſpiceret, unde etiam per aliquot horas ex motu proprio Cometæ nulla pene ſenſibilis ingerebatur intercapedinum differentia, ideoque diſtantia ſaltem ratione parallaxeos, ſi qua fuiߟet, tam in diverſis diߟitiſque Horizontibus, quam in eodem, ubi plurimum mutatæ forent ſtellæ altitudines, neceߟario ſenſibiliter variari debebat, cuius tamen contrarium ab utroque noſtrum pulchra et exquiſita convenientia deprehenſum eſt, ut vel hoc ſolo argumento convinci poߟit, Cometam illum longe ſupra Lunæ orbes in ipſo æthere ſedem ſibi delegiߟe. Atque hæc de hoc ultimo Cometa tecum nunc brevibus contuliߟe ſufficiat. Id ſaltem commonefaetionis loco ſubiungam, declinationem lucidioris ſtellæ in capite Pegaſi a te 8 proxime ſcrupulis iuſto maiorem aߟignatam eߟe. Nos enim aliquoties hîc, ubi Polus elevatur 55 p. 54 2/3 m., eius || altitudinem maximam deprehendimus 38 p. 20 m. exquiſite. Ideoque ab Æquatore declinat p. 4 m. 14½, ſive quadrantis tui parvitas uſuſque non ſatis exaetus, ſive Pragenſis poli elevatio, quam tu a veteribus minus forte ſcrupuloſe traditam pro vera recipis, ſive etiam in utroque horum aliquis lateat error, quem tibi ipſi examinandum corrigendumque relinquo. De certitudine enim noſtræ obſervationis ne in uno quidem ſcrupulo hæſitamus. Pari ratione nos eodem die 13. Cometæ ipſius, ex altitudine meridiana, quæ a nobis deprehenſa eſt p. 37 m. 7½, declinationem 3 g. 2 m. ideoque 5 minutis tua 9* s. 68 minorem obſervavimus. Differentiam meridianorum, cum vix maior ſit quadrante horæ, inſenſibiliter uno ſaltem ſcrupulo declinationem ob motum Cometæ proprium variantem, volens prætereo. Non tamen poterit hæc declinationum inter noſtras obſervationes differentia ſuperiori convenientiæ, quam parallaxeos exiguitatem comprobavimus, fidem derogare. Illic enim per diſtantias, non per altitudines fiebat obſervatio. Et licet per quadrantem etiam Cometæ et ſtellæ diſtantiam, ex differentia utriuſque altitudinis maximæ dimenſus fueris, tamen utut in Poli altitudine aliquis error lateat, vel in quadrante ipſo etiam obſervationi iuſtæ aliquid deſit, cum in utroque loco tam in Cometa quam in ſtella utraque eodem modo ſe habeant, in ipſa Cometæ et ſtellæ diſtantia ſenſibilem errorem ingerere non poterint. In declinationibus vero utriuſque eliciendis, hac ratione deviare (ut prius oſtendimus) nihilominus erat poߟibile. De toto autem hoc negotio brevi, Deo conatus noſtros auſpi-||cante, per ocium hybernum obſervationes plurimas eaſque certiߟimas,varijsdemonſtrationibus elaboratas,in medium producam, quibus tum novæ illius ſtellæ tum utriuſque Cometæ ſubſequentis motus, apparentias, parallaxes eta Terra diſtantias, intelligentibus certiߟimis et infallabilibus rationibus proponam, conferendo etiam præcipuas aliorum obſervationes, et quatenus veritati conſonæ ſint vel ab hac devient, in trutina revocando, adeo ut univerſaliter tandem concludere non dubitavero, Cometas omnes in ipſo æthere, non Elementari regione, ut haetenus Peripateticorum autoritate fruſtra creditum eſt, generari; nihil obſtante, quod REGIOMONTANUS et VOGELINUS in duobus Cometis diverſum quid prodiderint. Utrumque enim a ſcopo deviaߟe, rationes probabiles et ſufficientes in medium producam, niſi quis ſola autoritate pugnare velit, negans humanum eߟe errare, interdumque bonus quod non dormitet HOMERUS. Quod vero haetenus propoſitum illum laborem non abſolverim, et deſiderio multorum noſtras obſervationes hiſque innixas apodieticas concluſiones avide deſiderantium non ſatiſfecerim, in cauſa fuerunt plurima negotia, quibus tum Regis tum conſanguineorum et amicorum nobilium cauſa interea temporis implicitus eram. Inprimis vero Architeetonicæ curæ et in machinis Aſtronomicis exquiſite elaborandis aߟiduæ occupationes me penſum inchoatum continuare et abſolvere non permittebant. Spero tamen huic procraſtinationi, Deo volente, brevi cum fœnore ſatiſfaetum iri. Sed videor Epiſtolæ metas, diutius tecum de hac materia, qua te deleetari ſcio, conferendo, tranſcendiߟe, quam tamen prolixitatem tibi non ingratam eߟe confido. Tuum erit id quicquid eſt, boni conſulere, et ſi quid præterea, vel ex proprijs, vel a-||liorum præcipuorum placitis tibi de hac materia conſtiterit, velſcriptis editum fuerit, benevole mecum communicare, noſtrique memoriam, s. 69 uti facis, conſervare, et amicitiam literis non tam diu, ut haetenus, intermiߟis, renovare. Efficiam viciߟim, ut nihil in me, quod ad candidi et conſtantis amici munus pertineat, uſpiam a te deſiderari poߟit. Vale. Datæ Uranienburg in Inſula Danici Helleſponti Huæna die 12. Oetobris Anno 1581.

T.

TYCHO BRAHE.