Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Heinrich Brucaeus (1584-06-12)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.

CUM tuus Typographus, Nobiliߟime Chariߟimeque TYCHO, Roſtochium venit, abfui, domum vero rediens, literis tuis leetis pecuniam in ſcattula obſignatam aurigæ Witebergenſi triduo poſt tradidi, nolui enim reſignare. Nihil itaque pecuniæ reſervatum, qua auriga ſatiſfieret, aut libri aliqui emerentur. De motuum Solis et Lunæ reliquorumque Planetarum emendatione, quæ præ manibus habes, expeeto ut in lucem prodeant. Ego certe in omnibus Eclipſibus craߟis noſtris obſervationibus videor animadvertiߟe, calculum PURBACHIJ propius acceߟiߟe ad tempus apparens, quam COPERNICI. Ad ſingula autem momenta motus Solis reſpondere ex tuis obſervationibus deduetos, gaudeo. Idem ſi in ceteris præſtiteris, bene de omnibus mereberis, et æternam laudem apud poſteros conſequeris. Et ego ita ſentio, tam multa, quæ de anni inæqualitate referuntur, ex imperfeetis vel falſis obſervationibus nata eߟe; motum enim illum cœleſtem ijſdem perpetuo metis includi, et tam operoſis hypotheſibus COPERNICI in motu Terræ aſtruendo non fuiߟe opus, quas falſas eߟe dubium non eſt, et forte non ſatiſfaciunt etiam apparentijs evidentibus. Ob id deſiderabam organum, quod mihi ob oculos obijceret totam illam COPERNICI imaginationem, quam ego, ut verum fatear, ex ſimplici illa delineatione nunquam piene aߟequi potui. Et quamvis tecum ſentiam, non tam in ijs organis laborandum, quæ alterius phantaſias oculis obijciant, quam quæ motus cœleſtes nobis aperiant: eſt tamen hominis eruditi, quique aliorum inventa velit explicare, hæc intelligere, et quantum fieri poteſt, oculis obijcere. Imo optandum eߟet, poߟe ſine ullis hypotheſibus motus cœleſtes tradi. Quod ut forte fieri queat, apparentijs tamen ſatiſfieri nunquam poterit. Hypotypoſes PROCLI ob noſtri Typographi negligentiam non excuduntur. Extant autem, || magnæ conſtruetioni CL. PTOLEMÆI adiunetæ, verum ita corrupte editæ, ut autorem ſuum non agnoſcant. Editæ ſunt alibi opera GEORGIJ VALLÆ Placentini, ijs credo ab eodem autore tralatas Hypotypoſes eߟe adieetas. Quod ſi hoc opus VALLÆ habeas, velim ad me mitti, s. 86 quo tantum percurram hanc Hypotypoſium tranſlationem, remiߟurus quam primum. Mitto IOSEPHUM SCALIGERUM de emendatione temporum et MÆSTLINI de emendatione Calendarij. MAUROLYCUM hoc tempore, ut neque Gratiopolitanum conſequi potui. Si quid in poſterum nanciſcar, ad te mittam. Quod ſi velis prius tibi precia perſcribi, id quoque faeturus ſum. Hic tuus ſervus dum aliquot diebus hîc navem, quæ ſolvat in Daniam, expeetat, conſumſit ſolidos 32. Et typos neſcio quos maioris notæ emit, de quibus mecum aetum ut precium penderem. Verum cum huius rei nulla in tuis literis faeta ſit mentio, et ignorem, utrum hoc tuo iuߟu faetum ſit, nihil a me perſolutum. Ex ipſo plene omnia de typis intelliges. Bene vale. Roſtochij12. Iunij Anno Domini 1584.

HENRICUS BRUCÆUS.