Danmarks Breve

BREV TIL: Johannes Major FRA: Tyge Brahe (1584)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHO BRAHE AD IOHANNEM
MAIOREM.

QUAS ad me ultimo dediſti literas, eruditiߟime Domine IOHANNES MAIOR, reete accepi et de libris procuratis gratias habeo. WELLERIANOS hac vice non cupio. De Calendario Gregoriano quod tanta fuerit apud vos animorum concertatio, ut ferme ad arma res devenerit, miror, et meo ſane iudicio non decuiߟet eos, qui Theologiam apud vos profitentur, occaſionem ſic dare his turbis et populum contra Magiſtratum legitimum commovere, in re, uti opinor, adiaphora et religioni, quam illi tuentur, nihil officiente. Sed hac tamen ſalva, quatenus divino verbo fundatur, manente, nonne prioris et diu ufitati Calendarij Nicenum Concilium ſecuti Romani Pontifices autores et conſervatores fuêre, et aliorum dierum feſtorum, quibusij, qui ſe Euangelium nuncupant, etiamnum utuntur? Cur igitur Pontifici Romano non liceret, præſertim approbante id Imperatoria Maieſtate, idem Calendarium, quatenus mancum et inſufficiens longo ævi traetu redditum eſt, emendare et in melius, quoad fieri potuit, reſtituere? Certe videntur hi, qui tam contentioſe illi obſtrepunt, non zelo ſecundum ſcientiam id agere, ſed potius affeetibus indulgere et philautia laborare, atque odio Pontificis ſaltem id facere. Si ante LUTHERI tempora tali modo fuiߟet renovatum Calendarium, quando per excellentem Germanorum Mathematicum, IOHANNEM REGIOMONTANUM, Pontifex, qui tum Romæ præfuit, id fieri ſatagebat, certe LUTHERUS huic emendationi non invite acquieviߟet, cum nihil contineret ipſius doetrinæ contrarium. Et cur non ſucceߟores eius eo, quod nunc redintegratum s. 87 eſt, contenti ſunt? Videant, ne ſic dent occaſionem ijs, qui veterem doctrinam ſe profiteri aiunt, obijciendi, quod nimio contradietionis ſtudio occæcati quidvis impugnent, ſive id ſpeciem aliquam dubitationis mereatur, ſive non, atque ideo eos in cæteris || quoque minus conſiderate agere præſumatur. Et ſiquidem de hoc Calendario renovato meam exquiris ſententiam, dicam tibi id, quod et alijs eadem ſciſcitantibus reſpondi.

Calendarium hoc Gregorianum noviter reformatum prævalet veteri et prius uſitato, et reete faetum eſt a Pontifice opera LILIJ Mathematici, ut 10 dies in [eo] omiߟi ſint. Totidem enim defeetus anni cœleſtis et æquinoetialis a Iuliano, qui inde a Concilio Niceno direxit, quam proxime requirit. Et alia etiam quædam non inconvenienter in nupero Calendario emendata ſunt. Licet vero aliqua in his adhuc caſtigatius in eo proponi poߟint, ſi cœlitus dedueti Luminarium motus in conſilium adhiberentur, tamen cum hoc non facile detur in tanta exaetiߟimarum obſervationum penuria, et Eccleſiæ ac Politiæ uſus ſummam in his præciſionem, quam ipſi etiam Aſtronomi vix aߟequuntur, non exigat, nec etiam magnopere opus habeat, acquieſcendum utique erit huic Pontificis Romani, cuius etiamnum maxima eſt in terris autoritas, conſultæ et laudabili proviſioni in Calendarij diu fruſtraque deſiderata reformatione, nec temere quid in contrarium movendum cum periculo pacis publicæ.

Habes breviter, quid ego ſentiam, et forte mecum viri cordati non pauci. Quid vero penitius in hac renovatione præſtari poߟit, dicere i non audeo, antequam de exaeto motu ʘ et ☾ novis illis et maximis, quæ adorno, organis certius quid expertus fuero. Nam cœlo inconſulto de ijs, quæ inde profluunt, cenſuram proferre velle temerarium et inſulſum eߟe iudico. Laudo itaque Ampliߟ. veſtræ Reipub. deciſionem conſultam, quod Calendarium hoc Gregorianum pacis publicæ cauſa et ob vicinarum regionum conſuetudinem atque cum ijs commercia ſuſceperit, utut reclamitante incerto vulgo, quod ſemper ſtudia in contraria ſcinditur. Atque de his hoc tempore ſatis, de tuis per occaſionem, ſi res ita poſtulârit, alias plura in medium proferam. Vale. Dabantur ex æde noſtra Knudſtrupiana 15. die Iulij ſtylo veteri, nobis adhuc uſitato, Anno 1584.

T.

TYCHO DE BRAHE.