Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Heinrich Brucaeus (1584-12-10)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S. P.

SCRIPSI per eundem, qui tuas literas ad me pertulit, Bibliopolam Francofurto ad nos redeuntem nihil eorum librorum, quorum in literis meminiſti, attuliߟe, daturum autem me operam, ut vel Lipſia autWiteberga, quos nanciſci potero, adferendos curem. Gnomotericam CLAVIJ, quam æſtimat Ioachimicis prope 5, RANZOVIO vendidit. Laborabo, ut ſtudium et diligentiam noſtram in hiſce libris conquirendis agnoſcas. Intelligo autem, duo illa volumina iunetim venire Ioachimicis 16. Typographum noſtrum MYLIANDRUM typorum nomine conveni; is reſpondet, ante D. Antonij feſtim non poߟe hiſce typis carere, tum, ſi voles, velle aliquot libras vendere; arbitratur autem, || libras 10 non ſufficere ad unam columnam ſive paginam excudendam. Æſtimat ſingulas libras dimidio Thaiero. Quid fieri velis, indicabis, antequam mare claudatur. VITUS ille, cuius meminiſti, mihi adfuit et reſpondit, velle fundere typos, quorum in tuis literis ad eum datis mentionem feciſti. Quærenti mihi de precio reſpondit, unâ cum quadratis Ioachimicos prope 30 requiri.

In Eclipſt Lunæ 7. Novembris obſervata noſtræ obſervationes non plane cum tuis conveniunt. Initium non fuit obſervatum. Porro ubi tota obſcurari viſa eſt, deprehenſa eſt Procyonis altitudo partium 26. Cum primum ex umbra inciperet emergere, altitudo eiuſdem ſtellæ partium erat 37. Ubi tota ex umbra emergere viſa eſt, erat 41. Ex quibus tempora ſi deducantur, principium Eclipſis incidet in horam 11 6\' 32 ", principium vero totius occultationis in h. 1211\'144 ", medium [totius obſcurationis in h. 11\' 48 ", finis] totius obſcurationis in h. 151\'52 Tota ex umbra emerſit h. 2 55\' 4 Ex quibus colligo MÆSTLINUM ſeſquihora ab hac obſervatione differre, ipſum vero COPERNICUM ſcrupulis ſolum ſex, PURBACHIUM vero 30\'. Si quid tamen ex ſuperioribus obſervationibus potui colligere, propius a PURBACHIO fuit acceߟum in aliquot prioribus Eclipſibus. Et credo, me ſuperiorem aliquam Eclipſin obſervaߟe, in qua proxime viſus eſt MÆSTLINUS accedere. Verum, mi TYCHO, hæc res eget, ut ego iudico, longe ante aetorum temporum et obſervationum artiſicum excellentium collatione, et homine ingenij ſagacis, qui queat aliorum inventis aliquid addere. Ego in PROCLO ad Solis uſque motum progreߟus ſum, in cuius conſideratione, ut aliorum ſiderum, cum ſtudium tuum et diligentia perſpeeta mihi ſint, velim æquinoetiorum ſolſtitiorumque tempora ex te intelli- s. 89 gere. Tua enim induſtria cum habeas inſtrumenta exquiiite elaborata et utendi ratio optime tibi conſtet, non dubito, tibi dies ethorarum momenta, in quæ incidunt, conſtare. Bene vale, cariߟime TYCHO, et me mutuo amore proſequere. Roſtochij10. Decemb. 1584.