Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Heinrich Brucaeus (1585)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.

LITERAS tuas, amantiߟime TYCHO, quibus Calendarij a tuo domeſtico Studioſo edendi mentionem feeiſti, accepi et iam Typos fuſos a VITO miſeram unâ eum libris illius Florentini, adieetis ſchedulis duabis, una VITI, altera aurigæ Witebergenſis, quibus de precio tibi conſtabit. Miratus autem ſum, te potioribus intentum permittere, ut talia in tua Typographia edantur, quæ trita ſunt et vulgaria, in quibus ſi quis aß«ris mutationes prædicendas ſuſcipiat, pæne ridiculum ſeſe toti mundo exponit. Et tot a vero aberrantes prædietiones effecerunt, ut nugarum mendaciorumque eiuſcemodi libri habeantur. Nec credo fuiߟe quemquam, qui huius hyemis levitatem et ſiccitatem prædixerit, cuius conſtitutio prope verna habenda eſi, ſi frigoris imbecillitatem ſpeetes. Et quam ridiculum ſeſe præbuit quidam Aſtrologaſier, qui in ſuo Calendario Martio magna frigora et nives minatur, adeo fiſus ſuis prædietionibus, ut ſi eventus falleret, iam artem nullam crederet. Et ego arbitror, veris et irrefutabilibus rationibus poߟe demonſtrari, incertam plane eߟe hane de aß«ris mutationibus prædietionem, præter anni tempora, quæ ut plurimum ſuas conſtitutiones ſervant. Sed tu forte, mi TYCHO, alias rationes habes, cur hæc a tuis Diſcipulis fieri permittas, etiamſi tu ipſe non multum tribuas eiuſcemodi prædietionibus, quarum difficultatem, immo pæne impoߟibili- 12* s. 92 tatem ipſemet ſatis noſti, quod et in familiari noſtro colloquio a te audiviߟe recordor, cum alias etiam Aſtrologica vaticinia, uti multi alias ſolent, non pluris facias, quam par eſt. Credo itaque, te ſic indulgere tuis || Diſcipulis, qui prognoſticis annuis, more recepto, conficiendis deleetantur, ut habeant, quo graviora ſtudia leniant, fortaߟis etiam aliquid præter communem formam a te hauſerunt. Si ſic eſt, prodeat Calendarium illud in publicum, et diſcamus inde experiamurque, quæ prius nos latuerunt. Scio enim te nil vulgare et tritum moliri, neque levia tuis concedere. Plura non poߟum, urgente nuncio. Bene vale, et ut hoc in genere nobis ſis Apollo, opto. Datæ in Holſatia ipſo die Palmarum 1585.