Danmarks Breve

BREV TIL: Andreas Severin FRA: Tyge Brahe (1585-11-11)

[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI
VELLEIUM.
S.

PERIUCUNDUM mihi auditu fuerat, amantiߟime D. Magiſter ANDREA, quod nuper Hafniæ ex epiſtola tua Magnifico Domino DANZÆO inſeripta intellexeram te brevi nos inviſurum, modo hyems iter tuum non impediverit, vel potius gentis in retraetandis pollicitis conſuetudo. Cur vero nunc has adtemittam, fraudulenta diſceߟio cuiuſdam servi me impulit, quod ſe in hunc modum hâbet: ob turpiter et inhoneſte commiߟa facinora cum ancilla mea, quæ claves ad penu meum conſervabat, cum qua ipſe et libidinem et ſurta exereuit, unâ cum hoc altero, quem nunc ſecum abduxit, quæ etiam eo nomine cum infamia a me dimiߟa eſt. Hæc tamen omnia haetenus diߟimulavi, pareens ipſius famæ, ob ætatem, artem et Ripenſes amicos, adeo ut nemo me ea reſciviߟe de ipſo intellexerit, ſed ſaitem in alios corrivales ipſius tota culpa redundârit, nulla ipſius faeta mentione, prout noſira poſtulat amicitia, quia eſi res malo exemplari propter alios meos opifices et ſervos, impune citra omnem cauſam et s. 98 neceߟitatem ſe ſubducere. Ubi ipſum recepero, li reſipuerit et culpam deprecatus fuerit, lenius cum illo agam quam promeritus eſi, præſertim te pro illo per literas intercedente. Omnem itaque move lapidem, chariߟime M. ANDREA, ut certo mihi reſtituatur, quod ſane non difficulter efficere poteris, et da operam ne intelligam te minus ſincere meas partes in hoc negocio agere, ne labefadtetur amicitia noſtra, quæ propemodum vacillare nonnihil mihi videtur ex liter is Domino DANZÆO a te perſcriptis, ubi vehementiæ et acerbitatis ob neſcio quos verſus me inſimulas. Callide quidem ſatis pro teipſo, ut apud æmulos per tralationem a ſuſpicione conſenſus te liberes, ſed pro tuo TYCHONE minus candide et fortaߟe etiam pro intimo tuo proprio ſenſu et iudicio minus vere. Vale et da operam, ut in hoc negocio tuam erga me fidem experiar. Saluta METTAM cum utroque parente ceteriſque amicis noſtris. Iterum vale et admonitionem hane meam ut libere prolatam patienter et ſincere accipe. Iterum terque quaterque vale et ante hyemem, ſi per tempeſiates licuerit, nos inviſe. Datæ Uraniburgi die 11. Nov. Anno 1585.

T.

TYCHO BRAHE
mea manu.

De alijs rebus et privatis negotijs forſan alias commodius vel etiam coram tutius agam.