Danmarks Breve

BREV TIL: Henrik Rantzau FRA: Tyge Brahe (1586-03-23)

[Ex adumbratione Tychonis in codice Vindobonensi lat. 106894]
TYCHO BRAHE AD HENRICUM
RANZOVIUM.

QUOD prioribus tuis litteris, Nobiliߟime et Eruditiߟime Domine RANZOVI, nunc quam vel tu expeetâras vel ipſe propoſueram, ſerius reſpondeam, effecit Hyemis aſperitas, quæ inſulam hane undique glacie circumſæptam, quo minus hine multo tempore ſolveretur, præpedivit, dumque interea alijs rebus occupor, facile fit, ut per ineuriam mora hæc mihi vel invito obrepuerit, quam ut candide interpreteris etiam atque etiam te rogatum volo. Quantum ad Landgravij petitionem attinet de obſervationibus Cometæ præterito anno viſi, quas a me ipſius Celſitudo deſiderat (velut ab exemplari litterarum tibi inſcriptarum mihi tranſmiߟo cognovi) exiſtimo me ipſius deſiderijs pro virili ſatiſfeciߟe. Dedi enim hoc nomine circa initium huius menſis ad ipſius Celſitudinem litteras et unâ adiunxi compendioſam quandam eius Cometæ ex obſervationibus noſtris deſeriptionem. || Habebam autem primum in animo hæc tibi mittere, ut per commodam opportunitatem tuo iuߟu D. Landgravio adferrentur. Verum cum interea negotium quoddam in nundinis Francfordenſibus expediendum mihi occurreret, quod certum aliquem et proprium nuntium requirebat, non ignarus Caߟellas, ubi Principis Landgravij aula s. 102 eſl, in ipſo itinere verſus Francofurtum conſtitui, uni ex meis domeſticis, qui ad nundinas illas meo nomine profeeturus erat, ea etiam, quæ D. Landgravio erant perferenda, commiſi; verum ut tu etiam conſcius reddaris eorum, quæ Principi illi a me communicata ſunt, curavi tum epiſtolam, tum etiam ea, quæ de Cometa illo conſcripſeram, denuo exarari eorumque ſingulorum exemplar tibi inſpiciendum cognoſcendumque mitto. Addidi etiam Diarium quoddam Aſtrologicum et Metheorologicum huius anni, a quodam meo ſtudioſorum elaboratum et ſex alia exemplaria. || Motuum ....Solis a nobis reſtitutum, cuius in litteris ad D. Landgravium datis fit mentio, ſiquidem is in hoc Diario continetur, non ... iudicium opus eߟe peculiari carta denotare.

Quantum vero ad poſteriores tuas litteras attinet, quas ante triduum accepi, unâ cum D. Decani Colonienſis litteris et quibuſdam pieturis urbium et aliarum rerum per cupri cælaturam expreߟis, cuperem equidem ipſiusD. Decani votis in mittendis plurium urbium, quas expetit, delineationibus, adieetis etiam rerum illic geſtarum annalibus, ſatiſfacere, ſed neminem hîc habere poߟum, qui eas apprime delineare novit. Nec mihi circa rerum Aſtronomicarum penitiorem inquiſitionem gnaviter occupato otium conceditur ad diverſa negotia evagandi. Reſcribam autem ipſemet Domino Decano, quam primum per otium licuerit, nunc enim præpeditus ſum quodam libello Regi noſtro conſcribendo, quem intra Paſchatis feſtum me abſoluturum promiſi. Quod ſi quid interea ad ipſum litterarum dederis, rogo ut moram hanc meam in reſeribendo apudipſum exeuſare velis; dabo operam, ut prima quaque occaſione ipſius expeetationi ſatiſfiat. Vale. Datæ Uraniburgi23. Martij Anno 1586.