Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Thaddeus Nemicus (1586)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
THADDÆUS HAGECIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.

SERO admodum redditæ ſunt mihi literæ tuæ, amicorum optime, nihilo minus fuerunt gratiߟimæ. Sors iniqua fecit, ut neque tuæ ad me tempeſtve afferri, neque meæ ad te perferri potuerint. Tuæ enim 25. Auguſti ſcriptæ mihi demum 18. Martij redditæ ſunt. Aiebat ille, qui eas attulit, tempeſtate aëris in itinere fuiߟe remoratum. Ego vero longe ante, quam tuas accepiߟem, in ipſis ferijs Nativitatis D. naetus quandam oportunitatem et ſpem perveniendi iſthue D. SEGURIUM, eius ſervo et meo populari dederam meas ad te unâ s. 103 cum meis illis lucubrationibus, quæ ſi habuiߟent curſum felicem, tuo deſiderio tempeſtive aliqva ex parte ſatiſfaetum fuiߟet. Pervenerant autem meæ hinc Francofurtum uſque. Et ecce, accidit quidpiam, quod D. SEGURIUS conſilium eundi in Daniam mutare coaetus fuerit, et meæ literæ cum lucubrationibus meis illinc ſunt ad me remiߟæ, quemadmodum hæc omnia intelliges ex meis literis hiſce nunc adiunetis, quas illo tempore ſcripſeram. Vides, mi TYCHO, quomodo noſtri ſenſus in unum conſpiraverint, modo fortuna favere voluiߟet optatis noſtris, cui iam iam, ne amplius nos eluderet, occurrere ac proprium nuncium ad te mittere volui. Mitto igitur ad te bonum et fidelem iuvenem, qui ſiipendio a me conduetus aliquandiu in mea domo ſervivit arte ſartoria, cuius eſt peritus. Is me deliberante de Tabellario ad te ablegando et quærendo, num aliqui Roſtochienſes hîc eߟent, cum nullum invenirem, et tempus laberetur, ſuam mihi hic iuvenis obtulit operam, iturum ſe ad te, ſi modo ſufficiens viatieum eߟem ei daturus. Accepi conditionem, et eius voluntatem ſum amplexus libentiߟime. Dedi viatieum perveniendi iſihuc, tu vi-||ciߟim eidem ut redeat ad me, proſpicies et laborem eius compenſabis. Affert autem tibi primum Privilegium impreߟorium, quale petebas, non abſque difficultate impetratum, eo quod non ſoleant eiuſmodi Privilegia ulli concedi, niſi prius manuſeripto exemplo in Cancellariam depoſito. Nonnullos enim impetraߟe eiuſmodi Privilegia pro certis quibuſdam libris, qui nec inchoati quidem fuerunt et prodierunt nunquam. Evici tamen meo ſtudio, ut tibi in genere tale daretur Privilegium, quale alius habet nemo. Tu eo fruere ad commodum Reipublicæ literariæ. Taxam pro eo dedi in Cancellariam 12½ Fl., quemadmodum ex ſchedula Taxatoris Privilegio adiuneta cognoſces. Affert item tibi meum exemplum TRAPEZUNTIJ, PIRCKMANNUS enim Coloniæ cum a me librum magno ſtudio impetraߟet, ſpe faeta illum ſuis typis edendi multis diagrammatis deterritus, quod magnos ſumtus requirerent, mutavit ſententiam, ac tandem librum ad me remiſit; qui mihi profeeto ſemper admodum charus fuit. Ac certe voluiߟem ex animo illum facere communem omnibus ſtudioſis, nec dubitabam omnibus ſcholis futurum admodum gratum; imo iſthoc interprete Studioſi introdueti fuiߟent ad leetionem operum PTOLEMÆI, inque eo potius quam in SACROBUSTI libello ieiuno verſati fuiߟent. Ac ſi ſaitem primi duo libri aut tres ederentur, ſufficerent ſcholis. Primus liber, ſcis, olim fuit a REINHOLDO editus et ſcholijs illuſiratus; is poߟet TRAPEZUNTIJ commentarijs inſeri. Sed tu de editione ſtatues, quod tibi optimum videbitur. Interea utere et fruere meo libro, et, ſi tibi placuerit, deſeribi cura. Sin diſplicuerit, remitte per eundem hominem. Mitto etiam tibi libellum de Direetionum Signiſicationibus. CARIONIS eߟe dicitur; quanquam exiſtima- s. 104 bam, te Ratiſponæ illum deſcripſiߟe. Libellus WERNERI de motu Octavæ Sphæræ non invenitur amplius || venalis. Fuit adiunetus alijs quibuſdam WERNERI opuſculis, quæ iam nuſquam apparent. Hiſce diebus accepi literas Francoſurto a Nobilibus illis Gallis una cum Diario a tuo ELIA in tua Officina edito. Hoc mihi fuit admodum gratum, non tantum quod ab illis eߟet mihi donatum, ſed quod tuum nomen aߟcriptum conſpicerem, ad cuius conſpeetum ſtatim verberavit animum cogitatio, tuum hunc genuinum eߟe partum; quem legens ordine videbar teipſum loquentem audire. In quo, ſi non fallor, dico prudenter faetm eߟe, quod nornen tuum non ſis profeߟus, illudque maioribus tuis operibus reſerves. Licet, ut ingenue fatear, non eſt vulgare illud Diarium, neque conſerri ullo modo poteſt vulgatis illis Diarijs, quæ iſti Diarifices annuatim edere conſueverunt. Nam et Cometæ proximi, de quo mihi plane conſiabat nihil, accuratam hâbet deſcriptionem; et motus ʘ et ☾ ex tua obſervatione hâbet conſtitutos. Sed vulgus hominum neſcit diſcernere inter aurum et orichalcum. Itaque prudenter eos facere exiſtimo, qui in levioribus iſiis vulgi iudicio aut nomen ſuum non profitentur aut ſuis diſcipulis illum honorem relinquunt.

Deſignatione tuæ inſulæ admodum ſum deleetatus. Unum eius exemplum reliqui in Cancellaria Cæſari monſtrandum. Armillæ et Sextantis tui pieturam ſum contemplatus; quam vellem ipſam machinam videre, et ſi paulo eߟem iunior, accurrerem ad te.

Quod tam liberaliter de omnibus mecum communicas, magnas tibi ago gratias. Meas lucubrationes de Nova Stella et Cometis duobus mitto ad te. Quæ illis ſunt adiuneta, videbis in ipſo opere. Si iudicaveris precium operæ fore, ut uno volumine cum tuis, quæ habes, edantur, omnia tuo iudicio relinquo. Sin putaveris commode edi non poߟe, aut mea aliena eߟe a tuis, mea rurſum ad me remitte. Nam nuper ad me ſcripſit magnus quidam et doetus vir, in editionem impenſas ſe facere velle. Sed ego cum tuis mea prodire mallem, quæ, ut ſpero, || non ſunt ſutura diߟona. Alios ſcriptores de Cometis proxime præteritis, præter illos, quos meæ Dialexi ſeu meis opuſculis adiunxi, non habeo. MÆSTLINI de Cometa anni 77 ſcriptum te vidiߟe exiſtimo. B. V. et Dom. ſratrem tuum meis verbis ſaluta officioſiߟime, ac etiam eius collegam, quem hîc ſecum habuit. Pragæ 19. Maij iuxta novum, aut 9 iuxta vetus Calendarium, Anno 1586.