Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Heinrich Brucaeus (1587-05-22)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.

DANIEL RENTſLERUS, in bonis literis apprime verſatus, eruditus mehercle iuvenis et optimis moribus excultus, Daniam petere voluit viſendi gratia et te inprimis ſalutare, qui alter Atlas cælum humeris ferre diceris. Age, mi TYCHO, perſequere magna cum laude labores inſtitutos et cælum ipſum ad nos tranſfer, longitudinibus ſtellarum definitis, et, ſi quid in latitudinibus deſideretur, idipſum poſteritati prodens. Nam audio, te aliquid novi in his inveniߟe, adeo ut dubitari poߟit, an non ipſæ etiam mutentur latitudines. Eſt quidem audax facinus a tanto illuſtrium Mathematicorum conſenſu diߟentire, qui tanto temporum intervallo diſtrahuntur. Sed ſi te ſic rata docuit experientia, cur tibi non fidem adhibeamus potius quam illis, qui forte non tam ſubtiliter omnia rimati ſunt? Longitudines autem ſtellarum non reſpondere calculo, nihil mirum, cum haetenus Hypotheſes inventæ, quæ hanc apparentem motuum inæqualitatem ad æqualitatem reducant, [non ſint]. Latitudines vero invariabiles ſervari omnes prodiderunt. Expeeto tuam ſententiam, et quid de tuis Cometis fiat, utrum prælo ſubieeti ſint, an vero ſupprimere decreveris. Hune vero iuvenem, quem ob eruditionem et modeſtiam omnes amant, noſtra et ſua cauſa et pro tua ſingulari erga homines literarum amantes benevolentia compleetere. Traetatum de Crepuſculis Sphæræ adieetum, utrum legeris, ſcire velim. Si quid habeas Geometricum laude dignum, ab aliquo recenter editum, eius autorem indicato et, ſi aliquot dies carere queas, ad nos mittito. Nos minus hoc tempore hiſce ſtudijs vacamus, alijs diſtraeti. Tu quid agas, quid mediteris, fac intelligam. Et ſi quid ex Vulcani officina habes, quod in paralyticis et alijs contumacibus morbis noſtra medicamenta reſpuentibus expertus es, id communices rogo. Vale, Nobiliߟime doetiߟimeque TYCHO, etnosmutuo ama. Roſtochij22. Maij 1587.