Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Heinrich Brucaeus (1587-10-28)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.

GRATISSIMÆ mihi fuerunt tuæ literæ cum literis ultro citroque ad Landgravium et eius Mathematicum ſcriptis, in quibus non ſine voluptate legi veſtrarum obſervationum conſenſum, tum in Cometa anni 85, tum in ſtellarum fixarum notatione longitudinum et latitudinum. Latitudines enim uterque mutari ſtatuit, et ſequi mutationem declinationis Eclipticæ, ſive obliquitatisEclipticæ variationem. Hæc cum maxima, ſententiâ COPERNICI, ſit 24\', quæ aliquot ſeculorum decurſu fiat, et cum non multum inter PTOLEMÆUM et HIPPARCHUM et MENELAUM et TIMOCHARIN temporum intervallum intercedat, non mirum, latitudinum mutationem ab ijs non annotatam. Verum de COPERNICO miror, qui evidentem mutationem debuit animadvertere in tanta obliquitatis mutatione inter PTOLEMÆUM et COPERNICUM intercedente, ſi veræ ſunt obſervationes, quæ tantam obliquitatis Zodiaci variationem tradunt. Quæ autem de reſraetione ſtderum tradis, ſubtilia nimis mihi videntur, et quæ ſub regulam cadere vix poterint ob diverſas aëris conhitutiones, quæ varietatem refraetionum in eadem ſiderum altitudine efficient. Quæ autem a doetߟimo CHRISTOPHORO ROTHMANNO in ſua de Cometa anni 85 traetatione commemorantur, velim legere. Ex hypotheſi enim ſalſa verum ſequi non dubito; ſcientiam autem fieri, nullus mihi perſuaſerit, li debeat ea oriri ex cauſis veris concluſionis. Videmus autem motum Solis tam per Eccentricum, quam per Concentricum cum Epicyclo tueri nos poߟe, cum vel neutra vel altera hypotheſis vera eߟe queat, ut non ſatis intelligam, cur hoc in loco ARISTOTELES ſubtilitatis arguatur. Quæ de cancris fluvialibus ſeribis, dabo operam, quantum in me erit; verum video maiores difficultates, quam tu fortaߟe cogites, quod cancrorum emtio et navium in Daniam ſolutio raro in eadem tempora incidant. Attamen ſtudium meum cum in hoc tum in alio genere cognoſces. ߟene vale, mi TYCHO, et nos tui ſtudioſiߟimos habeto. Roſtochij28 Oetobris Anno Domini 1587.

15*