Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Heinrich Brucaeus (1589-03-23)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.D

LEGI reſponſionem tuam ad meas literas de Cometa, in qua non eo candore uſus videris, quem expeetabam,nec eo animo noſtra accepiߟe, quo ſcripta ſunt. Miraris, me tuam Hypotheſin probare, cum veterum autorum errores mordicus tueri ſoleam. Quid ita? An quia infinitis tenebrionum erroneis ſententijs non aߟentiar, miraris? Ego vero levitatis magnæ, ingenij parvi, imbecillis iudicij arbitror, non reete expenſis adverſariorum opinionibus, quibus calumniandi quam reete ſentiendi maior eſt cura, ſubito aߟentiri. Soleo ego diu multumque premere, quæ contradicuntur, et quomodo refelli queant, cogitare, tum vel in priore ſententia perſiſtere, aut etiam aliter ſentientibus adhærere. Non me movent convitia, quibus tenebriones veteres tam Medicos quam Philoſophos obruunt, et hac ratione turbæ indoetæ fucum faciunt. Mihi veritatis ſemper magnum fuit ſtudium, s. 167 diߟentiendi levitas ſemper inviſa. Quod vero Dithmarſus iſte tuam Hypotheſin ſurripuerit, non eſt, quod hoc te admodum moveat. Cum enim obſervationibus deſtituatur, e quibus Hypotheſis confirmatur et motuum ratio conſtruitur, nihil profecerit, alienis plumis ſe ornaߟe, neque intelligentibus perſuaſerit, ſuum eߟe inventum. Perge in opere inchoato, et maete animo proſequere inſtitutum. Hæc ad immortalitatem via.

Quod vero de Lunæ maxima latitudine ſcribis, quam 15 ſcrupulis ſtatuis Ptolemaica maiorem, non facere magnum in eclipſibus diſcrimen, quæ circa nodos incidunt, verum eſt; attamen in maxima diſtantia a nodis, in qua eclipſes incidere poߟunt, aliquid, credo, dabit. Sed quare me in tenebrionis ſententiam trahis, qui ſidera humore veſci credidit, cum alio noſtra ſpeetet oratio? Videbimus, quam ſolide a te eorum ſententia refellatur, qui ſentiunt, hunc || aërem undiquaque permeabilem cœleſtem regionem implere. Quantum enim ex literis ad PEUCERUM datis colligere poߟum, ſtatuiſti omnium ſententias ſecus ſentientium refellere. Hypotheſin quoque tuam explicas. Verum ego prius de ea cum quodam, qui apud te fuit, contuli, et videor aߟecutus. Quod autem ſcripſi totam traetationem de Cometis circa individua verſari, quorum cognitio unâ cum ipſo Cometa intercidit, verum eſt, cum nec motus idem, nec corporis forma eadem unquam ſit reditura. Non ivero tamen infitias, multa cum his tradi poߟe, ut non pauca tuo operi ſunt inſerta, quæ ingenioſe inventa et cum iudicio accommodata ad alia plura tranſferri commode poߟint. Quare non eſt, quod ſphæricorum libellorum ætatem ſuperatura ſcribas, quorum plerique non Boſphorum viſent, ut de ſuis poëmatis prodidit HORATIUS, ſed pharmacopolia et cauponas, ut habeant, in quod piper, thus, lardum et alia eius generis reponant. Atque utinam Sphæricis id tantum libellis uſuveniret, et non maximæ parti ſcriptorum, quæ hiſce temporibus in lucem eduntur, niſi forte in Bibliothecis aliquandiu deliteſcant blattis et tineis expoſita. Quid itaque de meis mihi pollicear, ipſe intelligis; ſpem magnam immortalitatis ſuorum ſcriptorum alijs relinquo. Non eſt autem, quod graviter feras, quod de Cometæ diſtantia ſcripſi. Sic enim acceperam: poſt enim animadverti, de apparente te loqui.

Quod ad poſtremas tuas literas attinet, quibus noſtri ʃat Boreæ datum || meminiſti, quid aliud tibi reſpondeam, quam quod ſummis tam Medicis quam Philoſophis viſum eſt, non habeo, quorum ea fuit ſententia, cœlum ſequi hominum naturas. Durum et aſperum dura et aſpera ingenia ferre, moderata temperatum. Id naturalibus rationibus poߟet confirmari, ſed ſuperſedeo. Quod ſi aliqui ſtudijs liberalibus exculti, aut bonorum conſuetudine humaniores et civiliores evaſerint, hoc veterum ſententiam minime evertit. Ipſe ſi progrediare verſus Bo- s. 168 ream, ſic re ipſa deprehendes. Nec volo comparationem, quæ ſemper eſt odioſa, inſtituere. Sufficit, utplurimum ita ſe habere. Poߟent enim incidere cauſæ, quæ cœli ſive aëris conſtitutionem nihil morentur. Nam et Scythæ non pauci temperata ſatis loca incolunt, barbari tamen et inhumani permanent, ſic a puero educati. Et alij Regum aut Magiſtratus ſtudio ad humanius vitæ genus tranſferuntur. At Philoſophi haſce cauſas reſtringunt, et quid aër per ſe efficiat, referunt, Bœotoque aëre natum ſcribunt.

Sculptorem conveni, is ſe adfore aperto mari pollicebatur et in Inſulam tuam traieeturum; verum non apparuit. Ex hiſce literis et chartulis adiunetis, intelliges, quid aetum ſit; quid fieri inſuper velis, perſcribes. Bene vale, amantiߟ. TYCHO. Roſtochij 23. Martij An. 1589.

HENRICUS BRUCÆUS,
plane tuus.