Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Thaddeus Nemicus (1589-05-10)

[Ex apographo in codice Parisiensi franc. 13040; cf. codex Nicolsburgensis II 72 fol. C7 sqq.]
AD DOMINUM TYCHONEM BRAHE,

DANUM, MATHEMATICUM CLARISSIMUM
,
VIRUM NOBILISSIMUM.
S. D.

MAGNA cum lætitia accepi, cum maiore voluptate legi literas tuas, vir vere nobilis, et adiuneta illis τά άπαμειβό- 35 μένα ſcripta, quibus erudito et artificibus ſummis digno examine confertis συμτταρατηρήσeις veſtras illuſtriߟimus Princeps Landgravius Haߟiæ WILHELMUS et tu, ſed ſerius quam oportuit. Abs te enim miߟæ Uraniburgo s. 185 (quod Uranoſcopiam vocare ſoleo, ut ſpeculam cœli) 13. Septembris anno 88 pervenerunt ad me demum ultima Ianuarij Iuliani anno ſequente 89; ubi latuerint aut hæſerint, et quorum culpa, neſcio. Tardius vero et ego reſpondeo, deſtitutus occaſionibus et copia eorum, qui tuto ac mature perferunt. His nunc potitus adventu ad nos || illuſtriߟimi Principis, Ducis Holſatiæ IOHANNIS, et volui ſatiſfacere et tibi et magnifico Domino HENRICO RANZOVIO, quantum potui in hac ex ſeneeta et carceribus debilitata virium ingenij et memoriæ (qui tamdiu a libris et ſtudijs Aſtronomicis abſum) affeetique corporis valetudine, et in his occupationibus, quibus nunc etiam obruor. Primum autem gratias tibi ago, quas debeo et poߟum, quod tam accurate exponis mihi occaſionem, hiſtoriam et rationem tuarum obſervationum et hypotheſium, in quibus vere affirmo me non reperire, quod deſiderem. Hæreo alicubi, ut in luminaribus nimirum, cum illa circumagas circulis Terræ homocentricis (quibus quam orbibus ut commodius ſic reetius et verius uteris) utrum anomaliam apparentem in eis eadem qua in alijs Planetis quinque ratione (quibus Solem ſtatuis centrum) per circellos duos parvos expedire velis COPERNICÆO exemplo, quod probas in Luna, in qua ille duobus epicyclis uſus eſt, a quibus tu abhorres, an vero alia, quæ mihi non occurrit. Reliqua ita plana, explicata et perſpicua eߟe iudico, et ad doetrinæ Aſtronomicæ καί ψηφοφορίας facilitatem tam accommodata, ut me fateri oporteat, veterum hypotheſes, ſi his conferantur, labyrinthos videri, illa orbium diߟimilium varietate et multitudine nimia, qua tamen an aߟequantur, quod promittunt, experientia docet. Totum æthereæ regionis traetum, ſtellarum corporibus exceptis, tenuiߟima conſtare ætherea ſubſtantia puriߟimaque et radijs omnibus pervia, eaque liquida et fluida, divinæ ſapientiæ verbo cœleſti patefaetæ teſtimonia non dubie contra Philoſophos demonſtrant. Quam mihi ſententiam perſuadent et confirmant non illa tantum ante prolata e Scriptura dieta, ſed multo plura alia. MOYSI enim 1. Geneſis cœlum expanſum quiddam eſt; id ſignificat enim vox Hebræa Rakia, id eſt quiddam άραιωϑέν καί λεπτωϑέν κατά διάκρισιν veram, fuſum atque dilatatum expanſu immenſo || in corpus δυνάμeι διαφανές, quod luce accenſa ac diffuſa creatione faetum eſt διαφανές ένεργείᾳ. Diffuſam hanc lucem omnipotentia Opificis ſummi poſtea die quarto colleetam rurſus coegit, coagmentavit et digeߟit κατά σύγκρισιν in luminarium ac ſtellarum diſtineta corpora. Septuaginta interpretes verterunt στeρέωμα, unde firmamenti manavit appellatio. Utraque appellatione indicari exiſtimo cum repagula illa admiranda nobiſque inexplorata, quibus moles aquarum orbi creato circumfuſa ſuſtinetur ac coercetur, tum hoc nobis obvium et ſæculis omnibus a Philoſophis etiam agnitum άμeτάβλητον regionis æthereæ, quod propter ARISTO- s. 186 TELES inter ſecundas cauſas invexit την ανάγκην από τής φύσεως diſtinetam ac diverſam. Nec aliud per æneos Cœlosvoluit HIOBUS; fortaߟe quia reſpexerunt ad pervulgatam tunc et vulgo creditam ex commentis Philoſophorum in Aߟyria et Ægypto opinionem de orbibus cœleſtibus interpretes, ex conſuetudine vulgi hinc uſitatum, ut ſæpe fit, vocabulum adſumpſerunt; cum Hebræo enim non congruit. Talem autem Cœli expanſum, diduetumque ac dilatationem perpetuo Scriptura repetit et inculcat: ESAIÆ 45: Manus meæ tetenderunt Cœlos. ESAIÆ 44: Ego ʃum Dominus, faciens omnia, extendens Cœlos ʃolus, ʃtabiliens Terram, et nullus mecum. IOB. 9: Qui extendit Cœlos ʃolus. IEREM. 10 et Pſalmo 135: Qui præparat orbem in ʃapientia ʃua, et prudentia ʃua extendit Cœlos. Extenſionem illam autem, quæ ſolius omnipotentiæ opus eſt, cœpiߟe exordio faeto ab aquis Terræ circumdatis, quæ τῶν διαφανῶν ſunt quaſi principium, ſed adhuc terrenæ concretionis ſordibus atque umbris denſum et opacum, quibus in halitum fuſis, et halitu illo magis magiſque ſemper attenuato perpurgatoque ac ceu polito et diffuſo uſque ad illam tenuitatem et puritatem, quæ recipiendæ luci puriߟimæ ſubieetum fuit idoneum ſtabile et perenne, emerſiߟe illum immenſum Cœli traetum Scriptura docet, ratio etiam et experientia || convincit, quamquam non aߟequitur ullo modo attenuationis purgationiſque rationem et ſtabilitatis immotæ cauſas. Neque uſpiam legitur, quod in concretum, ſolidum, compaetum et impervium ſyſtema fluidum illud atque aërium corpus rurſus coiverit et coaluerit κατά σύγκρισιν et πήξιν. Imo teſtimonia Scripturæ expreߟa per omnia et in omnibus adverſantur, quæ prætereo, ut taceam cataraetas, aquarum aſcenſus et deſcenſus, acceߟus ad thronum æternæ maieſtatis et receߟus commemoratos in Biblijs, quos neutiquam pia Antiquitas óράματα aut φανερώσeις tantum φανταστικάς et imaginarias, ut multi nunc ſomniant, ſed aetus veros et hiſtoricas de ijſdem narrationes eߟe credidit conſtanter. Quod ex CASTALIONIS verſione citas (quam mihi non leetam, a pleriſque tamen parum probari intelligo) id textus Hebræus etiam habet, et ex Pſalmo 104 videtur ab ESAIA deſumptum. Verba Pſalmi ſunt: Extendens Cœlos ʃicut pellem; quæ cum membrana ſenſu idem eſt. Ego vero et ESAIÆ illud 51 de Cœli Terræque corruptione, qua fiet renovatio utriuſque, ad naturam utriuſque reete applicari poߟe exiſtimo, cum dicit Propheta: Cœli ʃicut fumus liqueʃcent, Terra ʃicut veʃtimentum atteretur. Cœli liqueſcent ſicut fumus aut evaneſcent, quia ſunt velut fumus expertes ſoliditatis concretæ. Terra craߟa et ſolida atteretur. Maneo itaque in eadem tecum ſententia, ætheream regionem totam impleri non contextu et compage διαφανῶν ſeu pellucidorum orbium, qui concretæ materiæ perſpicuitate et ſoliditate cryſtallis ſimiles ſunt, etſi et s. 187 his comparantur, non tamen ſoliditatis ſed perſpicuitatis ratione, ſed ſua quadam ſubtiliߟima et puriߟima ſubſtantia, quæ aëre, a quo propagata eſt, tenuior multo ſinceriorque et ab infuſa luce perfeetior eſt, quam complexu continent atque coercent ſuo circumfuſæ denſæ nubes et aquæ circumfluæ, a quibus Hebræi Cœlum nominant Schamaim, id eſt: ibi aquæ. || De his aquis clara ſunt et indubitata teſtimonia Scripturæ ſacræ, Geneſ. 1: Fecit Deus firmamentum et diviʃit aquas ʃub firmamento ab his, quæ erant ʃupra firmamentum, vocavitque firmamentum Cœlum. Geneſ. 7, in hiſtoria diluvij: Abyߟi Terræ rupti ʃunt, et cataraetæ Cœli apertæ ʃunt, et faeta eſt pluvia ʃuper Terram. ESAIÆ 24: Quia cataraetæ Cœli apertæ ʃunt, et concutientur fundamenta Terræ. Pſalm. 18: Poʃuit tenebras latibulum ʃuum, in circuitu tabernaculi ʃui tenebroʃam aquam et denʃas nubes. Pſalm. 104: Qui contignat in aquis tabernacula ʃua. Quod ætherea regio circumfluis aquis ſummo extimoque ambitu inundet, quod nubibus denſis operta ſit atque obſcurata, quod interfuſæ nubes, etiam ut aquæ ſedem ſupremam maieſtatis divinæ a creatis ſubtuſque concluſis intraque cœli ambitum, circumflexu huius comprehenſis rebus univerſis dirimant, cur dubitem, intuens auetoritatem et fidem immotam divinæ veritatis patefaetæ? Sed quæ ſint illa repagula aut firmamenta, quæ cataraetæ, quæ clauſæ cœleſtes aquas pendulas in ſublimi ſua natura graves et nutu impetuque ſuo nitentes deorſum detinent, quæ laxatæ itidem aut adapertæ eaſdem profundunt, ut in diluvio, nec Scriptura prodidit, nec Philoſophorum quiſquam arguti ingenij conieeturis perveſtigabit, nec magis hoc perſcrutabitur quiſquam, quam explicatum eſt a quoquam, quomodo ſuis ſeſe fultibus in medio mundi libret immotum terreni globi pondus. Nihil moveor Philoſophorum quæſtionibus percontantibus, utrum Terra, utrum Cœlum ſit in loco per ſe vel per accidens, quia extra Cœlum non ſit locus. Sed aߟentior Scripturæ, quæ induit et cooperit ſyſtema mundi aquarum mole fortaߟe, ſi non omne undiquaque, nubium tamen involucris omne, quæ et concentum nobis docet eߟe inexploratum, ſed certum tamen et admirandum, acceߟu receߟuque inter ſuperna et infima, || inter aquas etiam cœleſtes et imas, quæ denique aquarum et nubium obſcura tenebroſitate docet ſecludi æternam ſedem Maieſtatis divinæ æterna luce plenam, in qua creaturis inacceߟa habitat divinitas, a luce et ſede creata inferiorum. Quid enim his eſt in Biblijs manifeſtius? Ratiocinor inde et multa de cauſis eorum, quæ in Cœlo creato nobis occurrunt, ut de Cœli colore ſapphirino, qui interdiu noetuque Cœlo ſereno conſpicitur, diߟimiliter tamen, clarius et liquidius die, obſcurius noete, de diߟimilibus Cœli partibus, de via laetea, quibus nemini leges et dogmata fero, ſed conieeturas recito ex Dei verbo, relinquens expen- 24* s. 188 dendum cuique, his utrum habere fidem an Philoſophorum rationibus velit. Colorem Cœli ſapphirinum conijcio non eߟe aliunde quam ex aquis et nubibus ſupernis profuſis et tinƐtis ilia cœleſti ſempiterna luce, quæ nobis tanto affulget purior et nitidior, quo Cœlum noſtrum ſplendet clarius. Inde etiam eߟe iudico, quicquid tenebroſum in oƐtavo orbe, noƐtu præſertim, Cœlo limpidiore cernitur. Nec video, quas alias Philoſophi cauſas proferre poߟint, neutiquam enim ſufficiunt, quæ ab ætherea luce creata intra Cœlum petuntur, ut maxime conſtituantur in Cœlo orbes ſolidi, concreti, pellucidi, quos immiߟa et ſraƐta lux luminarium et ſtellarum ſuo ſplendore imbutos cæruleo colore tingat, ſicut ſparſi per æquor radij Solis marinas aquas. Unde erit enim ilia umbroſa tenebroſitas, quæ ſupra oƐtavum orbem ſiſtit ac finit viſum, eo uſque pervio et nuſquam impedito excurſu, Cœlo puro, penetrantem? Viam laƐteam autem conijcio eߟe rariores partes ſeu nubium, ſeu aquarum cœleſtium, ſeu repagulorum, vel horum omnium, per quas ſupernum, increatum et æternum lumen penetrat aut pellucet radiatu evidentius, quam in denſioribus et obſcurioribus. Nec aߟentior Philoſophorum ſomnijs, || qui illam fingunt eߟe confuſum confertumque lumen multarum et parvarum ſtellarum, quas propter exilitatem proſpeƐtus oculorum conſequi ac diſcernere nequeat; malo enim cum Scriptura et ex hac ipſa philoſophari, quam cum Philoſophis rerum divinarum imperitis hanc contra nugari (in ijs præſertim, in quibus aut hærent plane, aut penitus cæcutiunt) aut comminiſci et aߟumere pro certis ac veris hypotheſes veritati cœleſti adverſas, quod exemplo veterum COPERNICUS fecit in mobilitate Terræ. Propter has cogitationes ex Dei verbo in literis ad magniſ. Dominum HENRICUM RANZOVIUM movi dubium illud in hypotheſibus tuis de cœli vaſtitate, non quod hoc alicuius momenti eߟe cenſerem, aut quod hoc non conſiderarem, de quo me admones, ſed ut oſtenderem, me de oƐtavo orbe et contigua ſede cum hoc Planetarum aliquid a Philoſophis diverſum reperire; non imaginor enim oƐtavum orbem unum quendam cavum orbem eߟe, cuius ſuperficiei inerrantes ſtellæ infixæ ſint, ſed has mirando conſilio et inenarrabili ſapientia divina per ſupremum nubibuſque et aquis cœleſiibus proximum, latiߟime patens tamen et profunde ſe demittens ſpatium eo ordine ſedibus certis fixiſque diſtributas eߟe, quo conſiſtere et circumferri uno impetu, inter ſe immotæ intervallis, cernuntur, non eodem poſitu tamen ſupremi cœli reſpeƐtu, nec eadem a terris diſtantia; quod totum ſpatium pro oƐtavo orbe eſt. Scio, quod obijcient Philoſophi: Si orbes non ſunt, ſt ſtellæ partes orbium non ſunt, unde pendebunt in ſua regione, et qua vi, quo motu circumvehentur? Reſpondeo: Si ARISTOTELES, qui orbibus eas affigit et circumducit, νόους illis tamen ſeu intelligentias affingit, cur nos s. 189 reete de Dei operibus edoƐti non multo magis tribueremus Deo opifici laudem in ſtruƐtura operis imperveſtigabilis ſapientiæ et potentiæ || imperveſtigabilis? Cur non ſtatueremus motus ſtellarum admiranda et imperſcrutabili ſapientia divina regi, qua conditi ſunt? Cur non fateremur ανεξερεύνητα eߟe opera Dei?

Concludens itaque hanc epiſtolæ partem acquieſco tecum in circulis. In obſervationibus autem hoc requiro, cum te Martem άπρόνυχον και f περίγειον Solis diametro intelligo multo humiliorem Sole reperiߟe, utrum etiam duos inferiores, V enerem et Mercurium, άπογειοτάτσυς‚ ut pro certo compertoque ſtatuis, Sole deprehenderis altiores? quod et de Cometa viſo anno 77 affirmas. Quæ enim de 72 anni Cometa, quem tunc meo more coelum aߟidue ſub noƐtem et auroram contemplans noſtris primum oſtendi, de illo ergo quæ edidiſti, viſa mihi nondum ſunt. Inquiſivi de illis ſecundæ partis titulo admonitus et ab amicis, ſed conſequi non potui. Scis fundamentum doƐtrinæ Aſtronomicæ eߟe certitudinem oſervationum, eoque magis miror, quod ex mei præceptoris ER ASMIREINHOLDI Tabulis ante mihi non animadverſum de canonibus mediorum motuum ac προσθαφαιρέσεων profers. Quid ſunt enim προσθαφαιρέσεις‚ niſi diſcrimen inter vere apparentia inæqualia et media æqualia? Id vero diſcrimen quomodo exaƐte conſtituetur, ſi medij motus exaƐte definiti et cum obſervatis veris comparati non ſint? Memini magnos etiam Aſtronomos obſervationes in COPERNICO deſideraߟe, qui ſuſpicabantur, nec ſatis diligentem illum in hoc genere, quod præcipuum eſt, fuiߟe, nec tantum obſervationum habuiߟe, quantum operi tanto conficiundo fuit opus. In te vero nihil horum quiſquam merito accuſabit, qui tot modis totieſque variatis et emendatis, ubi neceߟe fuit, organis, idem toties ſumma cura expertus es. Imprimis vero laudo exquiſitum accuratumque ſtudium tuum in diſcrepantia notanda, quam parallaxes et διαπλάσeις ſeu fraƐtiones per vapores denſiores pariunt, || qua in re neſcio, an ex veteribus etiam aliqui ſatis diligentes fuerint, confiſi fortaߟis nimium ſerenitate et puritate cœli auſtrini Soli propioris. Inerrantium examen et emendatio per τηρήσeις paucis exceptis, quæ Eclipticæ vicinæ ſunt, nemini admodum curæ fuit, inde uſque ab illis deſeriptionibus, quæ HIPPARCHO tribuuntur. In his inſigne inveniri a veterum notatione diſcrimen, conſentientibus obſervatis veſtris, illuſtriߟimi Landgravij et tuis, hoc magis gaudeo, quo plus referre exiſtimo, ut illarum ſedes, ſaltem præcipuarum, ſint exquiſite certoque deſignatæ.

Diſtributionem operis, quod inſtituis, valde probo, nec minus ingenioſa inventa, quæ ad compendioſam facilemque έπιλογισμόν motuum apparentium vel ex ſolo triangulorum canone promittis. Utinam vivam tamdiu, ut cognoſcam, quomodo conſenſus experientijs comprobet ac s. 190 ſtabiliat illam quam hypotheſibus tuis condis novam fabricam in maximis et mirandis Dei operibus, quibus quantum de ſumma illa Dei ſapientia conſecuti ſimus, intelligemus tunc, quando αύτόπται coram opera ipſa aſpiciemus.

FRANCISCI VALESIJ Hiſpani nec nomen novi antea, nec legi librum, ſed quæ ex illo commemoras, mihi talia videntur, ut reſutatione nec arguta nec operoſa indigeant. Abſurdius eſt, quod cœlum ex elementis quatuor conflat, cui propter άμετακίνητον αφθαρσίαν Philoſophi omnes eߟentiam quintam, aliam ſcilicet ab elementis, tribuerunt. Nec repererunt, quomodo τό διαφανές ένεργεία ſeu natura ſua et aƐtu lucidum ex elementis detexerent aut demonſtrarent.

Anno præterito fui Caߟellis apud illuſtriߟimum Principem WILHELMUM Landgravium, Dominum et benefaeƐtorem meum clementiߟimum, ubi magna cum voluptate ſpeƐtavi et conſideravi inſtrumenta, quibus ad obſervationes ipſe utitur, Sextantem imprimis ex tua, quantum intelligo, officina profeƐtum etibidemnatum. Experiri vim etuſum propter temporis brevitatem et copiam ac varietatem rerum, quæ mihi oſtendebantur, ut optâram, non potui. Nec ſcio, an poߟim in hoc genere quid præſtare amplius, oculorum aeumine hebeſcente. Literas vero ultro citroque ſcriptas inter vos, quas || mecum humaniߟime communicaſti, inſpexi accurate, nondum perlegi, quod faciam, quamprimum me levâro aliqua parte illarum operarum, quibus nunc occupor et exerceor. Quæ mihi ex Genethliaco meo themate ante tot annos præſagijſti nimis verus vates, ſic evenerunt, ut præſagijſti; horum ego nonnulla, exilium præſertim, mei etiam fati ſenſu et monitu aliorum proſpexi ac metui, ſed tu omnia, cauſas etiam et occaſiones, melius et integrius, eoque magis cum excellentiam ingenij tui in omnium artium ac præſertim diſciplinarum Mathematicarum genere, tum vero imprimis in Prognoſtico δι’ αστρολογίας etiam αγχίνοιαν στοχαστικήν admiror. Non illa magis contemnenda iudico erudita et rationibus atque experientia nixa prædiƐta (cum ſint in conditis a Deo operibus creata ſimul et ordinata ad naturæ totius et ſingularum partium utilitatem et phyſicam gubernationem veſtigia ſapientiæ, documenta providentiæ et teſtimonia præſentiæ divinæ) quam conieƐturas et præſagia medicorum. Plus ſcientiæ de illis, plus ſtudij et diligentiæ in pleriſque, qui traƐtant, et uſum magis ſobrium et ſanum requiro in plurimis. Illa inficiari, quæ λόγον habent και πeίραν, eſt derogando ordini et virtuti operum divinorum contumelia Deum aſſicere. Neque exiſtimemus, caſu aut temere alios alio ſyderum poſitu in lucem edi, etſi frequentius homines ſignificatis ſyderum deteriores vita et moribus, infeliciores eventu ac ſucceߟibus, raro meliores evadent ac deportenduntur aut feliciores. Tu vero præclare feciſii, quod non repudiatis quidem, s. 191 ſed intermiߟis Prognoſticis, ad divinas illas divinaque ſapientia plenas artes totis te viribus convertiſti, ingenijque acumine et alis Geometricis atque Arithmeticis ad ipſorum ſyderum præſentem quaſi contuitum motuumque explorationem evolaſti ac penetraſti, quæ te nobilitabunt ad omnem poſteritatem. Mirifice tamen et mihi et doƐtis omnibus, quibus exhibeo, Prognoſticum tuum placet, deque || eo communicato mecum, ut de alijs, gratiam me tibi eximiam debere agnoſco. De editione epiſtolarum, et tuarum ad amicos et amicorum ad te, cur non vehementer probarem conſilium Mag. HENRICI RANZOVII, cauſam non reperio. Quamquam enim ipſum ſeſe et te auƐtorem opus ſatis cuique commendabit, tamen plus auƐtoritatis, fidei ſtudijque utrique literæ illæ publicatæ adiungent, ſi innotuerit palam, quantum induſtriæ, operæ, vigiliarum et ſumptuum impenderis, et quantopere tibi curæ fuerit aliorum etiam conſulere et exquirere iudicia, quantumque tuum antecellat. Addo hoc etiam, me paucis diebus ante has literas ſcriptas, procurante Domino RANZOVIO, accepiߟe æneam ίχνογραφίαν et fabricam hypotheſium tuarum, in cuius conſideratione pleraque tua intellexi plenius, uno hærente de circellis, quod ſi in luminaribus, ut Planetis quinque, obſervas, nihil deſidero. Bene et feliciter vale, meque te reverenter amantem et colentem propter ſingulares et eximias dotes divinas, quibus divinitus excitatum te video et prædico eߟe ad hanc Mathematicæ doƐtrinæ partem illuſ trandam et abſolvendam, quam ego maximi feci ſemper, cumque admiratione et voluptate colui, ſed avocatus alijs ſtudijs nimis cito de manibus depoſui, redama.

Datæ Deߟæ 10. die Maij Iuliani Anno 1589.