Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Tygesøn Brahe FRA: Joannes Craigus (1589-06-18)

[Ex apographo manu scripto in exemplo Berolinensi operum astronomicorum Tychonis]
IOANNES CRAIGUS AD TYCHONEM
BRAHE.

DEDI ante ad te literas, nobiliߟime vir, quibus tuis reſpondi, ſed in ea feſtinatione ſcripta ſunt, dum alio avocarer, ut relegere attente, quæ ſcripſeram, non potuerim. Paucis expoſui, quid de quæſtione a te mota ſentiam, non contradicendi animo, ſed veritatis et amicitiæ noſtræ cauſa, quo modo ut accipias peto. His literis || ſimili modo dignam traƐtarem quæſtionem, ſed communis lætitia ita animum meum occupavit, ut ab ea ad eiuſmodi ſpeculationes abſtrahi nequeat. Alia erit occaſio; nunc quod omnium apud nos iudicijs ſalutare huic regno fore videtur, et omnium votis vehementer optatur, id ut eveniat s. 192 et feliciter et ſtatim, Deum oramus. Nihil etenim æque in votis omnium eſt, quam ut clementiߟ. Domino noſtro coniux ſit, quæ hac illuſtri Legatione petetur, nam inde optimas Reginas ſemper experti ſumus, et nunc fore ſperamus: mihi quidem dubium non eſt, cui progenitores illuſtriߟimæ Principis partim viſi, partim aliter noti ſunt; ſed id omnes metuimus, cum brevi temporis ſpacio, longo locorum intervallo tanta res peragenda ſit, ne tantum bonum nobis, quam ſtatim optamus, non contingat; ſed votis aëra fatigabimus, ut hincinde ventos aſpiret ſecundos. Et Deum orabimus, ne ulla hominum conſilijs ſit mora. Ille igitur, in cuius manu corda Regum ſunt, ita omnia proſperet, ut et hominum conſilia et Principum in hoc uno propoſito affeƐtus uniat. Illuſtrem Dominum Legatum comitantur ex amicis noſtris aliqui, Dominus SKYNENS, iuriſprudentia et dignitate apud nos præſtans, et doƐtiߟimis in Germania viris olim chariߟimus; nobilis iuvenis MARCUS SWUNTONIUS, propinqua affinitate mihi iunƐtus; adoleſcens egregiæ indolis et expeƐtationis, THOMAS NICOLSONIUS, Philoſophiæ magiſter. Hos tua benevolentia compleƐtaris et amicitia etiam digneris peto; præſertim apud te meo ſit loco affinis meus. Inceߟit me quidem hoc tempore cupiditas tui viſendi, ſed ab ægris nobis aߟebe vix licet; meo loco, ut dixi, hos habeas. Vides, quomodo familiariter tecum agam, ac ſi non recens, ſed multis annis confirmata eߟet noſtra amicitia; at ea tamen eſt, ut mihi perſuadeam, ut id abs te petere et expeƐtare audeam. Ad nos ſi veſtratium || aliquos venire contigerit, ſunt illi omnes eo apud nos loco, ut amicitiæ non ſint futuri immemores.

Ne inanes omnino hæ literæ eߟent, eam traƐtarem quæſtionem, an hypotheſes eߟe poߟint, quibus ſtatuatur, abſque orbibus Planetas moveri. Mihi aliquando in mentem veniebat, unicum eߟe aߟ oƐtavo ad concavum Lunæ orbem, qui a primo motu deficeret, in quo Planetæ ſuos peculiares haberent orbes, quaſi epicyclos quoſdam, quibus omnis apparens anomalia poߟit explicari, ſed has imaginationes alia excuߟerunt. Et duntaxat adhuc arridet ARISTOTELIS ſententia, Planetas orbium certorum eߟe partes, a qua tamen noſtra ſpeculatio non abhorret. Sed tubis ad naves convocatur, iamque illuſtriߟ. Dominus Comes ingreߟus eſt, ventis afflantibus ſecundis. Faxit Deus, ut ſecundiߟimi ſint. Bene et feliciter vale, et CRAIGUM tui amantiߟimum eߟe exiſtimato. Datæ 18. IunijEdenburgi.

Tuus
IOAN. CRAIGUS,
Medicus.

s. 193 POST SCRIPTA.

I AM audio, plures adhuc ex amicis noſtris unâ proficiſci, et inter alios M. GUILIELMUM FULLERUM; iuvenis eſt egregius, nec tua amicitia indignus. Vide, quam ego tibi notos quaſi accumulem; amici omnes mei ſunt, et tuarum excellentium virtutum erunt admiratores. Iterum vale. Hæc quoque raptim.

Ioan. Craigus, D.