Danmarks Breve

BREV TIL: Tyge Brahe FRA: Joannes Craigus (1589-07-09)

[Ex apographo manu scripto in exemplo Berolinensi operum astronomicorum Tychonis]
IOANNES CRAIGUS AD TYCHONEM
BRAHE.

NOBILISSIME et clariߟime vir, amice colende. Non occurrit hoc tempore, quod ſcriptione dignum videatur, ſed cum detur occaſio, non prætermittendam puto. Et ne meræ omnino ſint literæ, quamvis hoc fere nihili ſit inſtar, quod prioribus cœperam de cœleſtium Hypotheſi ad te ſcribere, paucis repetam. In tua Hypotheſi non alienum videtur, quod Terra luminarium et Sol cæterorum Planetarum ſit centrum, ſed tamen abſurdum implicat, quod Mars acronychus terris propior fiat Sole; concinnior fortaߟe erit, ſi punetum Terræ vicinius quam Sol ſtatuatur centrum, aut ſi id nolis, ut duplici epicyclo augeatur orbis Planetæ ſuperioris, quemadmodum ad me ſuam ea de re cantationem ſcripſit M. DUNCANUS LIDDELIUS; quæ quidem Hypotheſis nihil abſurdi habebit; nam non ſolum hoc tuum vitabitur, ſed etiam orbes Planetis aߟcribi poterunt. Sunt et piures modi, quibus iſta ſupponi poߟunt, et ipſe aliquando exponam, quid hac de re ſentiam, plenius, omnino enim incumbendum ſtatuo, ut Phyſicis et Mathematicis pariter ſatiſfiat. Audio, clariߟime vir, te in Chymicis præclare verſatum eߟe, rogo te, ut mihi aliqua ex ſecretioribus et utilioribus communices. Habet ROLLANDUS in ſuis Centurijs curarum, ut ſic loquar, aliquas mirabiles compoſitiones, ut aquæ benedietæ, balſami ſulphuris, ſpiritus vitæ, extraetæ eſulæ, quæ ſi tibi nota ſunt, fac me earum participem. Habeo extraetum eſulæ communi || modo per ſpiritum vini; ſed eſt alia quædam ſingularis ratio in iſtis extraetionibus; ſic ſi tibi aliquid conſtet de diſtillatis aquis purgantibus, quæ iam apud aliquos in uſu ſunt. Fuit apud nos hiſce diebus PETRUS PAYSEN Danus, vir in linguis egregie verſatus, et in pluribus diſciplinis bene inſtitutus, et in Mathematicis quoque bene doetus; multas regiones peragravit, et multa vidit, ei trado literas meas, ut ad tuam amicitiam ipſi aditus ſiat, qua non dubito quin dignus futurus ſit. Bene et feliciter vale. Datæ Edenburgi9. Iulij.

Salutem precor noſiratibus amicis.

Tuus

Ioan. Craigus, Doetor.