Danmarks Breve

BREV TIL: Joannes Craigus FRA: Tyge Brahe (1589-10-25)

[Ex adumbratione in codice Vindobonensi lat. 9737 f]
TYCHO BRAHE AD DR. IOANNEM
CRAIGUM.
S.

CUM tres hac elapſa æſtate a te receperim literas, Doetߟ. CRAIGE, nulla ijs haetenus reſpondendi commodior eſt: oblata occaſio quam per hunc Magnificum et Nobiliߟ. virum WILHELMUM STUARTUM, qui etiam tibi priores meas tradi curavit; cum enim conterranei tui hîc eߟent, qui magnificum et illuſtrem Dominum Legatum comitabantur, non concedebatur tibi reſcribendi otium præ alijs curis politicis et œconomicis. Ab eo vero tempore ſi quando aliquid ab alijs occupationibus reſpirationis ſupererat, amanuenſi meo reſponſionem Apologeticam ad has ipſas tuas literas, quibus et ſententiam meam de æthereo Cometarum ſitu et Hypotheſium cœleſtium nuper a me excogitatam innovationem in dubium vocas, et quantum in te eſt, labefaetare niteris, ſucceߟivis horis dietavi, quam etiam nunc mitto. Si quid amanuenſis incuria minus appoſite et diſtinete ſcriptum eſt, tuum erit idipſum diſcernere, quam rem alias per temetipſum ſatis intelligis, neque enim nobis alijs et maioribus intentis otium ſupererat denuo hæc revidere et recognoſcere. Si tibi prolixior in hoc reſponſo viſus fuero, id ob materiæ intricatæ molem, quæ non paucis ſatis dilucide explicatur, excuſationem apud te habeat; volui enim vitare illud Horatianum: ߟrevis eߟe laboro, obſcurus fiο. ||

Pro ſingulari autem illa tua erga me meaque ſtudia benevolentia et candido iudicio plurimas tibi habeo gratias, et viciߟim te diligere atque in albo amicorum meorum ſingularium numerare non intermittam, nec non amicitiam ſemel per literas inchoatam poſtea continuare et crebra ſcriptione, quoties occaſio datur (ſiquidem aliter non licet) conſervare. Chimicorum aliquot medicamentorum præparationem tecum non invite communicarem, ſi ſcir em, quidnam in ij s maxime expeter es, et ubi in laboribus his pyronomicis dubia præcipue moveris, licet ut dicam id quod res eſt: hæc arcana neque tuto neque competenter literis conſignantur ROLANDI illius, cuius in ultimis literis mentionem facis, Centurias nondum vidi; ubi naetus fuero, dubitationem, quam circa quaſdam inibi contentas præparationes moves, minimo negotio reſolvam. Diſtillatis uti purgantibus nec adeo paratu facile eſt neque etiam, niſi plura adhibeantur et circumſpeete omnia fiant, ſatis conſultum; amittunt enim ea, quæ per ſe purgantia ſunt, vim ferme omnem, ſi diſtillando exaltentur, neque extraeta illorum adeo valida ſunt, atque ipſa materia, per ſe licet impurior. Sed de his alias plenius tecum agere 25* s. 196 licebit, omnium vero optime coram id fieret, ſi noſtram inviſendi Uraniam unâque officinam Hermeticam tibi unquam occaſio contingeret.

Pro communicatis quibuſdam compendijs Triangulorum gratias habeo, licet ipſemet, ubi primus numerus eſt integer ſinus, hæc ſatis antea perſpeeta habeam; ubi plura || inquirere atque enodare tibi otium fuerit, feceris mihi rem gratam, ſi omnia quotquot eiuſcemodi colligere poteris compendia, peculiari libello comprehenſa et exemplis illuſtrata, mihi tranſmiſeris, utque inventum illud quod tibi Helix Geometrica appellatur, unâ cum canonis confeetione plenius aperias velim. Ego laboribus et ſumptibus non parcam, ut per operarios ſufficientes res hæc executioni mandetur, modo uſuſruetus par ſit labori, et ſi per me quidpiam rurſus, quod tibi gratum ſit, præſtari poterit, invenies me perpetuo ad quodvis officij genus quam promptiߟimum. Scripſeram tibi et alias literas per quendam Studioſum Germanum, qui aliquot menſibus mecum fuerat, quemque frater meus in quadam navi Illuſtriߟimam Principem noſtram Sereniߟimi Regis veſtri ſponſam in Scotiam, ſi venti ſecundi fuiߟent, deduetura in ſuo comitatu habuit, ſed cum re ob maris ſævitiam et ventorum adverſantium vehementiam infeeta claߟis noſtra in portum reverſa ſit, te eas non accepiߟe compertum habeo, neque exiſtimo Studioſum illum hac hyeme, ut conſtituerat, Scotiam viſurum. Quod ideo refero, ne ob moram hanc aliquantulam, quæ in reſcribendo commiߟa eſt, me prorſus officij immemorem fuiߟe ſuſpiceris. Verum ſi quid haetenus intermiߟum eſt, id ſcriptum noſtrum Apologeticum ſua copia recompenſabit, quod ut per otium diligenter evolvas, et ſi quid adhuc foveris ſcrupuli, ingenue ſignifices, te etiam atque etiam rogatum habeo. Vale. Uraniburgi25. Oetobris Anno 89.