Danmarks Breve

BREV TIL: Caspar Peucer FRA: Tyge Brahe (1546-12-14/1601-10-24)

[Ex exemplo Hauniensi excerpt. Langebek. 178]
TYCHO BRAHE AD CASPARUM
PEUCERUM.

CUM paulo ante noſtratia, quæ quotannis circa Solſtitium Æſtivum celebrantur, Comitia tuas, excellentiߟime Domine D. PEUCERE, accepiߟem literas, et mihi illuc tam de more anniverſario quam quod quædam ibidem tranſigenda haberem, neceߟario accedendum foret, diſtuli reſponſionem uſque ad reditum meum et quietiorem in hoc, quod vocas, Uranoſcopio, ſtatum. Accidit autem, ut, dum Hafniam ad id tempus excurro, Dn. BONGERSIUM Gallum a Rege ſuo huc ab- s. 229 legatum offenderim, qui et alteras, licet prioribus breviores a te mihi inſcriptas, reddidit, unâque pollicitus eſt, ſe ante reditum in Patriam me in hac Inſula inviſurum, meamque reſponſionem ad tuas hac occaſione ſecum relaturum, tibique, quem denuo in Germania alloqui conſtituerat, traditurum. Interim vero negotijs, neſcio quibus, urgentibus, hinc in Teutoniam ſecedit, brevi, uti dicebatur, reverſurus. Dum vero ego tota hac elapſa æſtate reditum eius, quamvis incaߟum, nulla interea certiore perferendi ad te literas ſeſe offerente commoditate, expeeto, plurimiſque involvor diſtraetionibus, reſcriptionem utut forte nimis ſerotinam in hoc uſque tempus differre coaetus ſum. Et licet ne iam quidem oblata aliqua has ad te mittendi in promptu ſit anſa, nec adhuc curis omnibus relaxatus ſim, attamen ne nimis diu procraſtinando ad tuas plane ſurdus tibi videar, volui nunc tandem has ad te reſponſionis cauߟa dare, maximopere rogans, ut ſilentium hoc diutinum æqui bonique conſulas.

Duo autem ſunt potiߟimum, de quibus in hiſce tuis literis, nempe de Cœli natura et ſubſtantia, tumque nubibus ac aquis, quas ſupra Cœlos exiſtere opinaris, prolixe mecum diߟeris. Quoad primum, quantum ad ipſam Cœli tenuiߟimam puriߟimamque naturam et ab Elementaribus coinquinamentis corrupteliſque immunitatem attinet, ego nullatenus tibi refragor. Nam et ego ſic ſemper ſenſi, poſteaquam Cœlum nullis ſolidis et duris confeetum Orbibus ex motu non ſaltem Planetarum ſed et Cometarum Æthereorum, quos quinos citra Orbis ullius realis concomitantiam Cœleſtes carpere vias obſervavi, accurata me edocuerit confirmâritque experientia. 1 At quod Ætheream Regionem per ſe lucidam ſplendeſcentemque exiſtimas, an omnino hîc aߟentiendum ſit, hæreo, ex quo in tenebris noeturnis, defæcato exiſtente aëre, nullum ad nos refleetat lumen, id quod fieri oporteret, ſi aetu lucidum eߟet, tenebroſis præſertim aquis et nubibus ſuperne illud, uti tu aߟeris, circumdantibus, quæ luminis verſus centrum repercuߟionem augerent. Quicquid enim claritatis et fulgoris nox alias opaca Cœlo ſereno acquirit, id a Luna per refleetionem luminis Solaris aut etiam a Stellis fulgentibus obtinet, non autem ab ipſo Cœli corpore. Id enim citra Stellas aut Luminaria nullam oculis lucem ingerit. Verum an aliquam per ſe habeat, non tamen tantam, quæ Terras percellat, quemadmodum et Lunam proprij luminis non prorſus orbam eߟe (licet ad intuitum noſtrum, ut in Eclipſatione eius profundiore apparet, non pertingat) quidam exiſtimant, ſtudioſius, cum ſit imperceptibile, non inquiro. Nec de hac quæſtione, an Cœlum per ſe luce aetuali polleat, diſquirenda, multum laboro, cum hæc noſtræ intentioni, quomodocumque hac de re ſtatuatur, nihil officiat. Id ſaitem addam, quod lucem s. 230 hanc Cœleſtem divinæ naturæ proximam eߟe ſtatuis, ideoque Æthereum Mundum a mutationibus vindicare, videtur nimium quid eߟe, et ARISTOTELIS opinioni, qui Cœlo divinitatem ideoque et æternitatem attribuit, quam proxime ſubſcribere. Ego certe, ſi qua lux creata cum divina merito conſerri poߟet, eam quam Deus Angelis et hominum Mentibus indidit, utpote intelleetualem, longe propius accedere cenſuerim. Verumtamen quod hac ratiocinatione Ætheream et Elementarem ſive Aëream potiߟimum Regionem non inter ſe confundis, ut quidam alij hoc tempore ex ſententia IOHANNIS PENÆ Galli, ut opinor, præſumſerunt, nec ullas aquas, nihilque vaporoſum aut halituoſum in Æthera || ipſum aſcendere cenſes, id admodum convenienter a te ſtatuitur, noſtræque de his ſententiæ apprime quadrat. Neque ego, quod aliter ſentires, tibi unquam tribui, vel ex tuis ſcriptis colligi poߟe aߟerui. Ideoque nuſpiam hoc tibi a me obieetum in meis invenies literis, ut ob id mirer, qua inconſiderata mearum interpretatione id mihi imputes. Cuiuſmodi eſt etiam illud quodmoxſubiungis, me Cœli naturam igneam affirmare: id meæ equidem ſententiæ, qui Cœlum ab omni ſemper Elementari qualitate vindicandum exiſtimavi, nullatenus correſpondet. Quamvis autem per diverſas appellationis hæbraicæ Etymologias, expoſitionem illam, quaſi Cœlum ſit ſtupendum quid ex igni et aqua, tanquam diverſis naturis conflatum, compoſuerim, tamen id non eo cedit, quod ipſum aut igneum aut aqueum eߟe reverâ ſtatuam, ſed ſic ſaitem in Etymologijs varie concinnandis ludere placuit. Neque enim hinc (cum metaphorice id ſaltem dici poߟe et non ſecundum Elementaris naturæ qualitates ipſemet diſerte proteſtatus ſim) ſerio aliquid probare elaboravi. Imo ipſe Deus omnis materiæ expers in ſacris literis ut Deut. 4, 24 et 9, 3, item Hæb. 12, 29, utut nemo de ipſius vera eߟentia, quæ imperſcrutabilis eſt, quippiam ratiocinari potuerit, ignis nihilominus conſumens appellatur. Quid igitur obſtat, quo minus Cœlum et Sidera Cœleſtia, quæ in morem flammantis alicuius, ex inferioris Mundi corporibus lucent et calefaciunt, ignis vocabulo, ſumpta, per ſimilitudinem quandam noſtro captui apprime ſeſe attemperantem, appellatione nominare, aut Etymologice explicare liceat?

Propterea tamen Cœlum reverâ Ignem eߟe Elementarem, uti ferme cum PLATONE PARACELSUS prodidit, nequaquam infero. Imo ne quidem ſub coneava Lunæ ſphæraignem aliquem Elementarem, quemadmodum ſomniavit ARISTOTELES, Opticis rationibus omnino refragantibus, exiſtere arbitror. Nec etiam ſuperiorem Aëris Regionem, ob rapidiߟimum corporum Cœleſtium motum, qui naturalis, non violentus eſt, inque tenuiߟima ac liquidiߟima Cœli eߟentia, abſque omni ſolidorum corporum fraetione aut colliſione peragitur, ſolidiߟimam, quæ tua eſt opinio, exiſtere, ſicque ignis Elementaris vices ſupplere, s. 231 aſtipulandum cenſeo. Quin potius quicquid Phyſici ab hoc Elemento pro compoſitione et conſervatione rerum inferiorum petere ſoleant, id ego a Cœleſtibus, ipſo præſertim Sole, vivifico calore omnia imbuente, promanare iudico.

Alterum vero quod urges, eſt de aquis Cœleſtibus, quas ex literali quodam Scripturæ ſenſu, ſupra extima Cœli mœnia evehere non dubitas. Fateor quidem ex verbis MOSIS in principio Geneſeos prima id fronte quadantenus apparere. At ſi quis penitius et genuinum Scripturæ intelleetum et rei naturam introſpiciat, niſi omnino præoccupato ſit iudicio, longe id ſecus ſe habere intelliget. Primo tenendum eſt vocem **???** (quam CASTALIO non inepte liquidum, alij expanſum verterunt) non eodem ubique ſenſu in creationis hiſtoria deſcribenda a MOSE intelligi; ſed alias generaliter et latius, totum hoc liquidum ſeu expanſum, quod a Terra, ad ſumma uſque Cœli culmina ſe extendit, uti ipſe quoque indicas, denotat, alias pro huius parte tantum idque vel ſuperiore, quæ lucida Siderum in ſe corpora continet, interdum vero pro inferiore hac liquidi regione, quæ Terram proxime circumdans viſuique noſtro magis pateſcens ad extima plus minus nubium cacumina ſeſe extendit, accipitur. Quo quidem ſenſu Cœli vocabulum, in Scriptura crebro, uti et hoc loco, intelligitur, cum ea ad rudiorum hominum captum, qui illam duntaxat expanſi partern, quæ proxime Terræ convexo incumbit, Cœli nomine appellant, ſeſe accommodet. Quare cum MOSES hanc Creationis hiſtoriam rudi et ſimplici tantum populo, non Mathematicæ aut Phyſicæ ſcientiæ gnaris, conſcripſerit, eaque duntaxat quæ in oculos hominum incurrunt, non quæ inviſibilia aut abſcondita ſunt, exponenda ſuſceperit, quis non videat illum per aquas Cœleſtes, nubes aquoſas, quæ ſuperne capitibus || noſtris imminent atque infra ſe partem illius expanſi ſeu liquidi, quod ab aquis maris eas diſcernit, non immenſam aliquam univerſæ Cœli regioni circumfuſam aquarum molem intellexiߟe? 1

Quin et ſequeretur, aut triplices a Deo creatas fuiߟe aquas, nempe maris, nubium et ſupercœleſtem, quarum tamen media, nubium ſcilicet, a MOSE negleeta ſit, aut binas ſaltem, utpote marinam et ſupercœleſtem illam, de quibus duntaxat in rerum creatarum hiſtoria mentio faeta eſt. At quis fideliߟimum illum viſibilium creaturarum deſcriptorem MOSEN tam oſcitantem in mirabilibus Dei operibus referendis fuiߟe exiſtimet, ut nubium aquas tam alto ſilentio intaetas reliquerit, s. 232 quod earum ne ſemel inter reliqua ſenſibilia Dei opera meminiߟe voluerit, cum tamen non parum admirationis habeat, eas ſine fulcro in liquido aëre tam firmiter pendere abſque ruinæ periculo, et inſuper multiplicem in terra irriganda et fœcundanda utilitatem ſubminiſtrare, quam homines plus quam cætera illa altiora, atque a quotidiano uſu, prout illis videtur, remotiora magis æſtimant atque reſpiciunt. Has inquam aquoſitates neglexiߟet MOSES et interim de neſcio quibus ſupercœleſtibus, quæ nec ſenſibus patent nec uſum evidentem exhibent, ſupervacanee loquutus fuerit. Revera itaque MOSEN per geminas iſtas quas denotat aquas, interſtitio firmamenti diviſas, marinam ſcilicet inferiorem et nubium eius aliqua parte ſuperiorem intelligere neceߟe eſt. Nam et ſic **???** ſive expanſum, quod CASTALIO opportune uti dixi liquidum vocat, diſcernit aquas ab aquis, has quadam ſui portione intercedens; neque enim MOSES expreߟe dixit totum **???** diſgregare aquas ab aquis, ut tu ipſius ſenſum accipis. Imo et is ſemetipſe explicat Gen. 9, dum ait Deum in nubibus poſuiߟe arcum in teſtimonium, quod aquæ non amplius inTerrarum diluvium venturæ eߟent. Quas enim hîc aquas, niſi nubes ſignat, e quibus potiߟimum inundatio temporibus NOE acciderat, atque hinc cataraetas Cœli ſive meatus, quæ tunc aperiebantur, non extra Fixarum orbem, uti tu vis, petendas eߟe liquet. Ex IERHEMIA inſuper cap. 10 et 51, ubi ſequentia verba utrobique habentur: »Qui fecit Terram virtute ſua, ſtabilijt orbem habitabilem ſapientia ſua, et prudentia ſua extendit Cœlos, quo vocem ſuam edente, fremitus aquarum eſt: in Cœlis, qui effert vapores ab extremitate Terræ, fulgura cum ipſa pluvia facit, et producit ventum e theſauris ſuis«, idipſum adhuc manifeſtius colligitur. Hinc etenim liquido patet, aquas illas Cœleſtes in ea aëris Regione, unde nubes, fulgura et pluvia producuntur, intelligendas atque eandem pro Cœlo accipi.

Præterea maxima ex aquis ſupracœleſtibus conceߟis abſurda ſequuntur. Nam ſi ullæ eiuſmodi aquæ illic exiſtant, quæ extima Cœli theatra ſuo circumquaque ambitu includant et compleetantur, unâ vel moveantur vel quieſcant neceߟe eſt? Si immotæ permanent, aut rapidiߟimam Cœli gyrationem impediunt, aut oportebit maximum eߟe interſtitium inter motum et quieſcens, ut rapidiߟimus ille curſus ſucceߟive in quietem deſinat. Immenſum itaque ſpatium ſtellis deſtitutum nullique uſui accommodum relinqui, quod inconveniens eߟet, oportebit. At ſi unâ cum Cœlo convolventur iſtæ aquæ, quî poterint concitatiߟimam illam rapiditatem perferre, perpetuoque unâ cum hac inconſumtibiles permanere aut illi nulla aetione officere? Adde quoque de magnitudine nimia harum aquarum reſpeetu cæterarum, quas MOSES ſubcœleſtes vocat, per quas Maria Terreſtrem globum inter- s. 233 luentia intelligenda eߟe, nemini eſt dubium. Si enim aquæ illæ, quas ſupra oetavam vis eߟe ſphæram, ſaltem unicam vel dimidiam Terræ Diametrum in ſua denſitate occupent, quod ſane quam minimum eߟet reſpeetu tantæ circumferentiæ et pro uſu illo, quem tribuis ad lucem increatam a creaturis, modo id tibi concedendum foret, arcendam, cumque ad hanc oetavam ſphæram terminandam ſint ad minimum 14000 Semid. Terræ iuxta noſtram hypotheſium Cœleſtium ordinationem (quod et Ptolemaica 20000 circiter Semid. requirat et Copernicea ſpeculatio in immenſum hîc abeat) ratiocinare quæſo, quantæ futuræ ſint illæ aquæ, quæ tantum globum undiquaque vel in tantillula, uti dixi, craߟitie ambiant, cuius Semidiameter tot millia Semid. Terræ continebit. Certe deprehendes aquarum iſtarum molem vix eam habere ad maria ſive aquas ſubcœleſtes æſtimationem, quam habet tota aqua marina ad unicam guttam. Proinde ſi aquæ illæ Terram contingerent operirentque, uti ab initio ante diſcretionem faetum fuiߟe dicitur, in ipſum Cœlum ſua || quantitate alte aſcenderent. Qualis ergo eߟet aquarum ſupra et infra expanſum, de quibus MOSES loquitur, comparatio et proportio? Quapropter MOSEN aquarum ſupercœleſtium nomine nequaquam aqueam aliquam, vaſtiߟimæ Ætheris capacitate undiquaque circumfuſam, uti tu cenſes, molem, ac non mea ſolum, verumetiam præſtantiߟimorum Theologiæ Profeߟorum ut MELANTHONIS, CASTALLIONIS, CALVINI et aliorum ſententia, aquoſas Cœli nubes eum intelligere minime dubium eſt. Sed tu nihilominus pro tua illa de Aquis ſupercœleſtibus opinione aߟerenda multum laboras, utque aquis illis uſum aliquem, ne forte ſupervacaneæ ſint, conſtituas, ais illas quaſi neceߟitate quadam illic diſpoſitas, ut interſtitium quoddam inter conditum orbem et lucem in eo creatam et Cœlos Cœlorum, quos inhabitat Deus in luce æterna, increata et inacceߟa creaturis, præbeant. At quamnam hîc lucem æternam et increatam, quoſnam Cœlos Cœlorum intelligis? Siccine infinito et immenſo finitos præſcribere limites, æterna cum temporaneis, inviſibilia cum viſibilibus confundere non indecorum ducis? Solus etenim Deus infinitus et increatus exiſtit; proinde ipſi dimenſio, locus, ſpatium, ſitus et id genus alia, quæ creaturarum ſunt attributa, competere nequeunt. Et ſi lux illa, quam vocas æternam et increatam, aliud quid præter ipſum Deum eſt, iam duo ſunt æterna increataque, ideoque duo dij et duo principia. At nihil increatum et æternum eſt præter ipſum Deum, qui et unicus eſt. Quin et ſi qua eߟet lux æterna, extra Mundum corporeum, illa oculis humanis, etiam ſemotis omnibus interſtitijs, non caperetur. Veriߟime enim in Opticis aߟeritur, omnia quæ videntur tempore comprehendi. Unde ſequitur, quæ extra tempus et æterna ſunt, temporaneis oculis non patere. Aſcribitur etiam Aquis iſtis Cœlum ex s. 234 tua opinione circumdantibus et hæc utilitas, quod excurfum viſionis noſtræ abſcindant et definiant, ne forte extra Mundum aut in infinitum abeat. At quid hoc eſt dicere, cum tanta vis facultati viſuali nullatenus inſit? Imo li ſtellæ non eߟent lucida corpora et ſponte ſua oculis ſeſe ingererent, nulla alias oculorum in tanta diſtantia res cerneret. Fruſtra igitur viſioni noſtræ denſiߟimam et obſcuriߟimam illam ſupra Cœlos aquarum interſtitium prætendis, cum ſua natura et conditione ab auguſtiߟima increatarum maieſtate prohibeatur.

Faceߟat itaque iſta de aquis ſupercœleſtibus ob creatarum et increatarum inter ſe rerum diſtinetionem, viſioniſque noſtræ radium cohercendum ac definiendum, tam devijs fœcunda abſurditatibus opinio. Nihil etiam ad eam quam tantopere defendendam ſuſcipis opinionem in vulgata nominis **???** quaſi **???** ibi aquæ explicatione præſidij obtinebis. Eſt enim hæc arbitraria et proprietati ſanetæ linguæ, quæ nec talem vocum, præſertim in appellativis nominibus, compoſitionem, nec ullum facile ſine compenſatione literarum, quod in hac voce fit, ſi compoſita eߟe ſtatuatur, defeetum admittit, contraria. Vocabulum itaque **???** nulla vulgari compoſitionum lege congflata eſt, ſed ſimplex exiſtit, et ſtupendum vel admirandum quid denotat a verbo 4 quod obſtupeſcere vel admirari ſignificat, non aliter quam a **???** formatur **???** et alia id genus, deduetum. Ideoque PAGNINUS in ſuo lexico hoc nornen ſuo radicali verbo non immerito ſtatim ſubiunxit. Revera etenim Cœlum admirandum et ſtupendum quiddam exiſtit, ſive motuum leges perennes nec cuivis obvias, ſive materiam, ex qua conſtat, quæ inexplicabilis eſt, ſpeetemus. At excipis, nubes has aquoſas, de quibus ego || MOSEN intelligo, non eߟe perpetuas, eo quod interdum ſive nonnunquam diߟolvantur et huc illuc volitent et ferantur, ideoque MOSEN per aquas Cœleſtes, non quæ momentanea, ſed quæ ſemper durant, intellexiߟe. Verum quidem eſt, nubes, quas ego pro aquis Cœleſtibus habeo, non ſemper in quolibet Horizonte apparere, ſed ut plurimum; attamen ſi non aetu, ſaltem potentia ſemper ibi ſunt. Et vis illa, qua in ſublimi coaleſcunt, atque ne decidant, ſuſtinentur, perpetuo illic adeſt. Adde quod univerſam Terram in toto ſuo circuitu reſpiciendo vix dabitur omnes Horizontes ſimul et ſemel a nubibus ſuperne impendentibus immunes eߟe, quin in aliquo ſaltem Terreni globi Horizonte conſpiciantur.

Ad Scripturæ demum teſtimonia ulterius provocas, ex quibus lite rali quadam nimiſque rigida pro ſententia tua ſtabilienda explicatione auxilium, ſed fruſtra, imploras. Neutiquam enim illa, quæ pro te huc allegas ex pſal. 104: »Qui contignat in nubibus tabernacula ſua«, aut ex pſal. 18: »Poſuit tenebras latibulum ſuum, in circuitu tabernaculi ſui tenebroſam aquam et denſas nubes«, de aquis et nubibus s. 235 ullis ſupercœleſtibus, ſed de aëris Regione veluti in cœnacula nubibus diſtineta, uti TREMELLIUS et IUNIUS item MOLLERUS et alij non inconvenienter etiam exponunt, intelligenda veniunt, niſi forte cui et ibidem ventorum atque ignium ſeu fulminum mentio fiat, hæc quoque ſupra orbem ſtellatum locum habere cenſes. At ex eiuſdem pſalmi vers. 13, ubi ſic dicitur: »Qui irrigat montes e cœnaculis ſuis, ut a fruetibus operum tuorum ſatietur terra«, ex quo eadem vox hæbraica **???** quam PAGNINUS in ſuo dietionario hæbraico cœnacula ſeu nubes denotare exiſtimat, utrobique habetur, nubium hîc aquas montes et terram irrigantes et fœcundantes intelligendas eߟe, quis inficias iverit? Præterea cum non parum abſurditatis ingerat, imo naturaliter conſiderando plane impoߟibile ſit aquas ſupra Cœlos abſque fulcris et repagulis cohiberi atque convolvi, tu per Terræ in liquido aëre ſtabilitatem id excuſare laboras. Attamen inconſequenter, cum non eadem ſubſit ratio. Terra enim et omnia globoſa Mundi corpora proprio innituntur centro, omneſque eorum partes huc naturaliter tendunt, adeo ut ſi a Sole vel Luna aut cæteris ſideribus aliquantulam portiunculam violenter avulſam ſtatuamus, ea mox proprium Aſtrum repetit, ſuum affeetans centrum. Tanta enim vis meditullijs Mundanorum corporum divinitus indita eſt. Quod ſane de aquis extramundanis non conſimiliter admitti poteſt, cum prædietum globum rotundum non totaliter compleant. Ideoque niſi certis fulcris et repagulis cohiberentur, aquas marinas, unde diſgregatæ erant, adeoque Terram gravitatis ſuæ centrum, neceߟario reviſerent. Nec valet argumentum: Deus potuit Terram craߟam et gravem in tenui firmare aëre. Ergo et nubes ſupra Cœlum. Scis enim a poߟe ad ineߟe (ut vulgo loquuntur) non ſequi inductionem. Proptereaque in Pſalmis diſerte dicitur: »Deus omnia quæ voluit fecit in Cœlo et in Terra«. Et Deus eſt ordinis atque utilitatis author. Ideoque Cœleſtia Elementaribus confundere coinquinareque abſque manifeſto uſu nequaquam volet.

Porro meam de via laetea ſententiam non tam reijcis, quam abundius illuſtras. Ego enim, etſi Cœlum liquidiߟimum et tenuiߟimum quid, Aſtrorum motibus ubique pervium, non tamen plane incorporeum et immateriale, ſed omnia corpora Cœleſtia ex eadem cum Cœlo conſtare ſubſtantia in unum aliquem denſiorem globum, lucis receptioni accommodum, ſapientiaque Opificis compaetum eߟe ſtatui. Quemadmodum videmus in hac Mundi || natura, ea, quæ in Mari ubique pervio generantur, ex aquea conſtare ſubſtantia, atque in eandem facile reſolvi, licet hæc ipſa iam concreta, liquida et pervia non ſint. Nam et Metalla omnia Gemmæque his affines in Mari radices habent, quod pauciߟimis ante PARACELSUM innotuit. Aſtra autem Cœli licet e materia conſtant cœleſti, ab ipſo tamen Cœlo denſitate et lumine plu- 30* s. 236 rimum differre, non magis mirum eߟe debet, quam aurum et argentum cæteraque Metalla e mari (uti dixi) originem trahentia nihilominus ſua forma, dura compagine cæteriſque appropriatis multimode ab hoc diſcrepare, ut de alijs, quæ in Terra atque Aëre e Terreſtri Aëreaque ſubſtantia prioribus diߟimillima conformantur, nihil addam. Dum itaque Galaxiam ex Cœli ſubſtantia compaetiva atque coagmentata conſtare volo, non aliud dico, quam eam cum reliquis ſtellis eandem habere materiam, quæ tamen hîc ſparſa atque in latum certo duetu per totum Cœlum diffuſa cernatur, in illis autem ad formam unius rotundi corporis aretius compaeta ſit. Atque hanc eߟe a vero non alienam, de via laetea, ſententiam, ipſe intuitus ocularis, attenta inſpeetione et collatione cum reliquis Stellis præſertim tenuiore lumine apparentibus faeta, haud obſcure teſtatur. Imo Stellam illam Novam et ſupra modum admirandam, quæ circa finem anni 1572, iuxta huius, de qua loquimur, Galaxiæ confinia, ubi etiam Caߟiopeæ Aſtrum viſitur, exorta eſt, eandem cum via laetea habuiߟe materiam, ſed tamen magis in unum globum compaetum ſentio. Atque ut id certius ſtatuam, hiatus ſemicircularis ad magnitudinem quaſi Lunæ dimidiæ in margine viæ laeteæ eodem prorſus in loco, ubi Stella Nova ſitum habuit, adhuc Cœlo exiſtente apprime defæcato, et latente Luna, attente intuenti apparens, quam me nunquam antea ibidem vidiߟe memini, omnino perſuadet. At dices: Si ex eadem etperpetua cum reliquis Sideribus Galaxiæ ſubſtantia extitit hæc Stella, cur non etiam perpetuo ijſdem coæva permanſit? Ad hanc dubitationem nolo in præſentiarum multa reſpondere, in fine Operis, quod de Aſcititijs Cœli Phænomenis molior, meam in his atque ſimilibus aperturus ſententiam. Id ſolummodo hoc loco dicam: Quæ miraculoſe et præter communem ordinem nonnunquam in rerum natura proveniunt, ijſdem cum Cœlo diu conſuetis ſubijci legibus, non neceߟe habent. Sed quid Sapphirinus ille Cœli color te iterum movet, ut hunc ex nubibus et aquis lucem, quam Cœlo attribuis, extraviam laeteam potiߟimum obſcurantibus, provenire, ſed fruſtra, exiſtimes? Imo Sapphirinus iſte color propter imbecillitatem viſus noſtri ingeritur oculis. Licet enim aër per ſe totaque Ætherea Regio omnis coloris expertia ſint, tamen cum in iſta proſundiߟima immenſitate viſus non inveniat, ubi ſiſtatur, color ille cæruleus oculis per accidens ingeritur, quemadmodum ſæpe videmus omnia, quæ multum diſtant, eiuſmodi oculis apparere, quamvis per ſe talem colorem non habeant. At hæc a rei Opticæ ſcriptoribus ſatis ſuperque declarata ſunt, ut non opus ſit, e nubibus ſupracœleſtibus hunc Sapphirinum colorem incaߟum mutuari, qua etiam de re in ſuperioribus literis te admonui. De Nova autem hac, cuius mentionem feci, Stella, in priore huius, de quo dixi, Operis tomo affatim traeto. Ibi, quæ et in Land- s. 237 gravianis et tuis, tum etiam aliorum circa hane pronuntiatis, defide rem, brevi cognofces. Tum etiam, quod eius decreta longe maiorauni verfalioraque quam tibi vifum eft, exiftere, et needum forte incoata eBe nedum præterijBe, non citra iuftas rationes fentiam.

Nullatenus etiam tecum ftatuere poBum exmateria aliqua Elementari produdiam fuiBe hane Stellam. Quod tamen non aBertive pronuntias. Demonftro enim illic, eam mole fui corporis globum, quem Terræ et Maria efficiunt, plus quam ter centies exfuperaBe. Quæ ergo materia hine progrediens tanto corpori fuppeteret, li modo aliquid exhalationum Terreftrium in Cælum ufque afcendere poBe concedendum foret? In qua ego fententia neutiquam fum vel fui unquam, licet tu || mihi id circa Cometarum procreationem immerito attribuis, dum ais me ex elevata in Cælum et codlionibus prius attenuata ae depurata in Orbe fublunari materia, acceBuque novæ audla et compadla, Cæleftique lumine perfufa, Cometarum corpora nafci opinari. Id equidem ego nunquam aBerui; nec ex literis meis ad te vel alios datis, tale quid colligetur. Multo minus ex feriptis publice editis. Nam in libro feeundo de recentioribus Cæli Phænomenis (quem te accepiBe puto) aperte habetur, me Cometarum materiam ex Elementari fubftantia quomodocunque fubtiliata atque exaltata conftare, nullatenus exiftimare. Quod vel illa quæ pag. 254 appofui verba liquide teftantur, quæiichabent: »Ego materiam omnium Cometarum prorfus Cæleftem efie iudico, fiquidem in ipfo Cælo procreantur«. Obfervavi præteritis aliquot annis exadliBime quinque Cometas, quos omnes in ipfo Cælo verfatos fuiBe, Parallaxeos exilitas evidenter convicit, adeo ut quidam eorum Sole multo altiores extiterint. Et fane eo ufque Elementarem aliquam evolare materiam, quæ in tale et tantum corpus concrefcat, quis crediderit? Nam et ipfa moles maior extitit, quam quod Terra ipft materiam fuppeditare potuerit, eum quidam ex ipfis ethaneintegrammagnitudine vera fuperârint. De toto autem hoc negotio, eum alibi ex profeBo tradlem, hic pluribus fuperfedeo.

Quæ de Metallorum generatione, quod ex una eademque conftent prima materia, licet non in fingulis æqualiter digefta, depurata atque exaltata, hue exempli loco, ut inferiorum rerum Naturam eum fuperiori aliquatenus conferrem, adduxi, Î tuis, quas foves, rationibus minus probentur, meaque in his fententia tibi non fatis explorata lit, equidem id mihi nullam parit admirationem, ex quo fciam, ea, quæ in Academijs et a vulgaribus Philofophis de Metallorum natura et ortu traduntur, opinabilia faitem eBe, nec in lumine naturæ fundari. Qui enim refolutionem eorum non novit, compolitionem vix percipiet. Arte ergo opus eft Pyronomica, quæ ex Hermetica procedit Philofophia. Ad quam omnes, qui in Academijs Philofophiæ ineubuerunt, s. 238 plane imperiti accedunt. Credas me, qui non minus laboris et ſtudij tum quoque........huius inſerioris et Terreſtris Aſtronomiæ (ſic enim hanc artem ſubinde vocare ſoleo) quam in ſuperiorem et Cœleſtem illam collocavi, ipſa experientia edoetum eߟe, rem ita ſe habere, prout breviter ultimo indicavi. Quæ cum tibi minus perſpeeta ſint, utpote in traetatione Spagirica non verſato, uberius ea attingere otioſum duco. Unicum tantum de hoc ſuggeram, quod ex hac metallorum cum Cometarum collata conformatione illicere potuiߟes, me Cometas ex Cœleſti prorſus conſtare materia, omnis Elementaris qualitatis expertes, innuere voluiߟe.

Diſpoſitionem operis mei Aſtronomici tibi placere lætor. Nec de Venere et Mercurio, quod Sole non minus altiores quam humiliores reddantur, magna erit apud rem ipſam penitius conſiderantes in perſuadendo difficultas. Neque id quod adducis, Veneris ſtellam aliquando eodem die ſimul et veſpertinam et eöam apparuiߟe, noſtra ratiocinia ullatenus impedit, quin et idipſum a me ſemel obſervatum eߟe prioribus tibi indicavi literis. Nec quicquam hinc obſtaculi, quo minus hypotheſium noſtrarum ordinatio rite conſtet, ſuggeri comperio. Sed de his in præſentiarum hæc ſufficiant, vel potius circa quæſtionem illam, quæ Cœlum ſupremum Aquis obnubilat, tanquam minus Aſtronomicam, imo ab omni pene Philoſophia abhorrentem, nimia et quoque ſupervacanea eߟe poterint.

CHRISTOPHORUM ROTHMANNUM Mathematicum Landgravianum hypotheſes Copernicæas Terræque in his aſtruetam mobilitatem ſerio tueri, totumque Cœlum nihil aliud quam Aërem Elementarem adeoque Animalem eߟe, exiſtimare, ex quo dubitas, mitto ad te particulam libri Epiſtolarum Aſtronomicarum, quas me aliquando publicandum tibi ſignificavi, continentem potiߟimum præter ipſius Illuſtriߟimi Principis ad me de rebus Aſtronomicis perſcriptas, unâ cum noſtra ad ſingulas reſponſione, huius quoque ROTHMANNI et meas literas, quibus ultro citroque de toto hoc negotio diſputamus. Ex his plenius percipies, quæ ſit illius atque mea, tum in talibus tum etiam nonnullis alijs || huc pertinentibus ſententia. Quam ut pro iudicij tui acumine expendere, atque quod tibi probabilius videatur, diſcernere velis, te etiam atque etiam rogatum habeo. Nam et in poſtremis literis, cum is ad arbitros appellet, ego te præ cæteris elegi, ut ex ijs ipſis percipies, ſicubi otium fuerit eas perlegere, quod ut facias, tuamque eruditam de rebus illis controverſis cenſuram mecum impertiaris, a te etiamnum amanter peto. Plura de his non addam, ne nimium excreſcat Epiſtola. Nec ad poſteriores tuas, quas BONGERSIUS, uti ab initio dixi, reddidit, multis reſpondebo, cum per ſe breviores illæ fuerint, et ſolummodo ea, quæ his prolixioribus continebantur, denuo ſummatim s. 239 inculcârint. Id ſaltem paucis indicabo, me nequaquam exiſtimare Cœlum Elementaribus mutationibus obnoxium, aut quippiam Elementare, quod huic inferiori Naturæ conforme ſit, illi ineߟe, velut ſub finem eiuſdem Epiſtolij mihi tribuere videris. A qua ſuſpicione, ſi non alia, ſaltem hæc tibi de Epiſtolis Aſtronomicis, quam mitto, particula me vindicabit.

Scriptum noſtrum Apologeticum, quod tibi inſpiciendum dijudicandumque miſi, te non accepiߟe ſuſpicor, ex quo in neutris literis huius mentionem facias. Sed levis eſt iaetura; brevi enim, volente Deo, idipſum, tomo ſecundo adieetum, typiſque noſtris excuſum obtinebis. Tum demum .. præſtantiߟimi illius Mathematici et Philoſophi Ariſtotelici IOANNIS CRAIGIJ Scoti obieetiones noſtras aߟertiones de ſitu Cometarum Olympico oppugnantes, non tamen, uti ſpero, expugnantes, ſufficienter............... interponere cenſuram. Sed hîc ſcribendi curſum ſiſto et Deum rogo, ut te in hac ſeneeta e tot tantiſque ærumnis liberatum, clementer etiam diu ſuperſtitem atque incolumem conſervare dignetur. Vale.