Danmarks Breve

BREV TIL: Andreas Severin FRA: Tyge Brahe (1590-10-05)

[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI
VELLEIUM.
S.

MIROR [te] dileete M. ANDREA, in tanto tempore mihi nihil ſcribere: exiſtimo vos Lillebergenſes de Lillehuenenſibus nihil amplius cogitare, ac ſi eߟent remoti extra Solis cœlique vias; fac ut per hunc miniſtrum meum cognoſcam quid rerum agas et quomodo cum tuis vivas et valeas. Typographia mea iam feriatur ob papyri impreߟoriæ defeetum. Miſi hiſce diebus Typographum meum in Germaniam pro conquirendo papyro et conducendo idoneo Cartopæo, nam moletrina mea, papyro conficiendæ deſtinata, iam parata eſt. Si tibi de 35* s. 276 tali artifice alicubi quicquam conſtiterit, da operam ut eum mature habeam, et tuos etiam labores urge, nec nimium procraſtina. Vale. Saluta uxorem unâ cum Parentibus et liberis. Datæ Uraniburgi5. Oetob. 1590

Tuus TYCHO BRAHE.