Danmarks Breve

BREV TIL: Gellius Sascerides FRA: Tyge Brahe (1546-12-14/1601-10-24)

[Ex apographo Gellii Sasceridis in epistula d. 1 m. Febr. a. 1591 ad lo. Ant. Maginum data, in codice Bononiensi in Archivo Malvezzi dei Medici asservata]
TYCHO BRAHE AD GELLIUM
SASCERIDEM.

.... Quod librum meum IO. ANTONIUS MAGINUS perlegerit, eumque ſibi et alijs er uditis eiuſdem profeߟionis viris placuiߟe teſtatus ſit, grata mente accipio. Pollicitationem autem noſtram emendandorum motuum perturbaߟe illum, equidem non miror, ex quo tam ipſe, quam nonnulli alij, haetenus tot tantoſque labores (ubi nemo illo ma- s. 279 iores, excepto COPERNICO et Reinholdino fundamento, quod tamen multimode locupletavit) in calculandis Tabulis cœleſtium motuum et Ephemeridibus, exantlârunt; cum nihilominus cœlum ipſum non modo in minutijs, ſed etiam in gradibus aliquot deviationem a Tabulis ſæpenumero oſtendat. Hac in Sole quidem ipſo cæterorum Planetarum chorago, circa Æquinoetium vernum, paulo plus dimidio gradu anticipando aberrant; ut nihil nunc dicam de cæteris Planetis, in quorum nullo non admodum evidens Cœli et Tabularum diſconvenientia invenitur, ut ſuo tempore ex Obſervationum mearum acervo ob oculos ponam. Quid in æthereorum corporum Revolutionibus, quo ad numerorum denotationem ipſi cœlo correſpondentem, favente ipſo cœleſtium Opifice, præſtiterim, perſpiciet doetiߟimus ille vir, quando opus noſtrum Aſtronomiæ inſtaurationis, quod multo iam tempore molimur, publici iuris faetum fuerit. Illic etiam in ſecunda videlicet eius voluminis parte, Planetarum quinque gyrationes, cum eorum trium qui Solem ambientes Terram ſimul includunt, tum etiam reliquorum duorum, qui circa eumdem revoluti hanc non includunt, quo ad omnes ſingulorum proportiones, et particulares etiam inæqualitaturn apparentium excuſationes atque demonſtrationes, luculenter cognoſcet; et unâ circa Eccentricitates atque Apogæa, prout communiter appellantur (quæ tamen ego ſecundum propriam Hypotheſin aliter ordino atque tueor) unâ cum Orbium omnium ſymmetria atque commenſuratione, voti compos reddetur. Sed ipſe in ſuis recentioribus Theoricis, quas numeris Coperniceis reetius et competentius, quam antea in tabulis a ſe editis Aſtronomicis, applicuit, dum realitatem et ſoliditatem ipſorum Orbium, Ariſtotelea et veterum quorumdam imitatione, approbat (quæ tamen revera nulla eſt) id pluribus conatur exequi, quod alias paucioribus requiſitis pobit præſtari. Quin et alia quædam inæqualitatis particularis inſinuatio, quo ad quinque errantium ſiderum apparentias, adhuc in occulto ſubeſt, quam nec veteres Ptolemaicæ, nec recentiores Coperniceæ quocumque modo uſurpatæ excuſant Hypotheſes. Hanc tamen non minus quam cæteras (quæ ab Epicyclis vel motu annuo Terræ cum commixtis Eccentricis et Æquantibus proveniunt) favente Numine, noſtræ concinniore, uti ſpero, ratiocinatione expedient Hypotheſes. Quantum ad obliquitatis Ecclipticæ (de qua etiam certior fieri avet) mutationem attinet, ego eam hiſce temporibus ebe partium 23. M. 31½ exaete, pluribus et maximis, ijſdemque affabre e ſolido metallo elaboratis Inſtrumentis aliquot annorum reiteratis Obſervationibus, ſedulo adinveni, nec ſenſibiliter minorem haetenus umquam fuiߟe exiſtimo. Nam quod COPERNICUS et quidam eius Synchroni eam 3½ ſcrupulis anguſtiorem reddiderunt, id evenit, quod Refraetionem ʘlis circa s. 280 Brumale Sol-||ſtitium, non uti oportuit, præcaverint; ut de Inſtrumentorum, quibus confiſi ſunt, in tam ſubtili rimatione, inſufficientia nihil dicam. Quin neque Poli altitudinem ex Sole per utrumque Solſtitium, eandem ob cauſam, rite ſcrutati ſunt; adeo ut cum ipſemet Fruenburgi, in loco habitationis Coperniceæ, per proprium Inſtrumentum periculum de altitudine Polari accurate (uti ſcis) fieri curaߟem, deprehenſum ſit, ipſum 3¼ Minutis eamdem iuſto minorem conſignaߟe; quod non parum illi erroris in Apogæo et Eccentricitate Solari, unâ cum toto eius curriculo competenter denotando invexit, coincidentibus et alijs quibuſdam deviationum occaſionibus, quas alibi a me reſeratas nunc prætereo. An autem ſumma Eclipticæ obliquitas in poſterum aliquatenus accreſcet vel coaretabitur, non adeo promptum eſt decernere. Nec enim Hypotheſis Copernicea (utut admodum ingenioſa) circa Æquinoetium et huius obliquitatis mutationem, locum meretur. Veriſimilius tamen duco, hanc Eclipticæ ab Æquatore digreߟionem, ſubſequentibus ſæculis paululum dilatatum iri. Quemadmodum Eccentricitatem Solis nunc etiam pedetentim augeri, non autem circa citimum decrementum, ut fert Copernicea ratiocinatio, verſari, haud dubijs inditijs compertum habeo. Nec adeo mirum eſt, COPERNICUM hac in parte deceptum fuiߟe, cum ipſam quoque ſui temporis Solis Eccentricitatem, unâ cum Apogæo, minus dextre ſcrutatus ſit, ob cauſas alio loco (ut dixi) a me manifeſtatas. Eſt enim circa hæc tempora Eccentricitas Solis vera et indubia part. 2. Min. 9, de 60 totius Semidiametri Eccentrici 13 proxime ſcrupulis maior COPERNICI opinione; et Apogæum verſatur hoc anno paulo poſt medietatem ſexti gradus ♋ ipſius numeratione 3½ Gradibus anterius (velut etiam in reliquorum Planetarum Apogæis diſponendis non paucis gradibus ab eo peccatum eſt, ut Eccentricitates horum nunc præteream) quemadmodum idipſum exquiſitis obſervationibus et certis demonſtrationibus a me eߟe adinventum, ipſemet ſatis perſpeetum habes; prout etiam caput primum anterioris noſtri Tomi recentiorum Cœli Phænomenωn, hæc et alia ad Solaris curſus accuratam reſtitutionem facientia, affatim patefacit atque demonſtrat. Illic brevi MAGINUS ea quæ in Solaris tramitis reſtitutione haetenus deſiderantur extricata reperiet, quibus etiam poſtmodum in ſuarum Ephemeridum recognitione tuto, abſque iniuria cœleſtium apparentiarum, uti poterit. De declinatione Zodiaci maxima, an unquam maior fuerit, quam a PTOLEMÆO et eius aliquot anteceߟoribus aߟignata eſt, etſi nonnihil certis de cauſis ambigam, malo tamen eorum denotationi acquieſcere, nec ſenſibiliter maiorem antea fuiߟe ſtatuere. An tamen in ipſis Minutijs illorum obſervatio rite conſtet, tam Inſtrumentorum, quibus uſi ſunt, in minimis animadverſionibus fallacia, quam Parallaxeos atque re- s. 281 fraetionis Solaris negleetus, me non parum ancipitem reddunt. Affixarum Stellarum iuxta noſtras diuturnas et ſedulas obſervationes reſtitutarum Catalogum, quem unâ expetit MAGINUS, ex ſecundo capite eiuſdem primi libri obtinebit. Illic enim circiter 500 Stellæ in ipſo minuto, et quo ad latitudinem et longitudinem proprijs Inſtrumentis deſuper acceptæ reetificantur, præmiߟa fundamentali reſtitutionis earumdem ratione ac Geometrica demonſtratione. Conſultius itaque erit, ut ſuarum Ephemeridum ad prælum revocationem eouſque differat, donec hunc noſtrum primum tomum naetus fuerit, quod ſpero inſtanti æſtate futurum. Eſt enim iam ad finem Typographico labore ferme perduetus, deficiente ſaltem decimo et ultimo capite, idque ob papyri impreߟoriæ penuriam, quam tamen ſufficienti || copia brevi me habiturum arbitror, ex propria mea, quam in hac inſula eius conficiendæ gratia magnis impenſis iam nuper conſtrui curavi, moletrina, quæ iam prorſus parata Chartopæum idoneum, pro quo conquirendo meum in Germaniam amandavi Typographum, ſolummodo expeetat. Rationem Trianguli non reetanguli, ex cognitis duobus lateribus cum angulo comprehenſo, reliqua abſque perpendiculari compendioſius quam communiter fit, venandi, ex quarto meo Dogmate Triangulorum pianorum illi aperire poteris, uti ei ſatiſfiat. Nec mihi diſplicet, quod illi Dogmatis ſexti et noni Compendiorum noſtrorum operationem patefeceris; ſiquidem, uti video, demonſtrationes horum et ſimilium ab alijs, qui ſe alienis ornant plumis, nunc divulgentur. Res enim ita ſe habet, prout refers, quod Plagiarius iſte Urſinus (qui etiam mearum hypotheſium inventionem pro ſua inverecunde publicavit, utut eam fundamentaliter non intelligat, quod ſatis liquet ex Martis orbe falſo ab eo ordinato, ut de cæteris nunc taceam) eas, quas pro ſuis venditavit, Triangulorum demonſtrationes et compendioſas in numeros reſolutiones, apud IUSTUM BYRGIUM Landgravianum Automatopæum, qui eas a WITICHIO impetravit, naetus ſit. Cum WITICHIO autem, quando hîc ante tuum ad me adventum aliquandiu commoratus eſt, de his et alijs ad rem Mathematicam facilius excolendam, liberaliter contuleram, qui hinc diſcedens poſtea apud Illuſtriߟimum Principem Landgravium Haߟiæ pleraque eorum unâ cum quorundam Inſtrumentorum ex meis concinna fabrica, propalavit, quæ nunc alij perſrietæ frontis homines pro ſuis inventionibus ſibi vendicare non erubeſcunt, adeo ut nulla fere ad primos inventores redundet gratia. Verumenimvero quæcumque de Triangulorum tam planorum quam ſphæricorum, quatenus ad rem Aſtronomicam extruendam ſtabiliendamque conducunt, compendioſa traetatione haetenus comperta habeo, ea omnia in primam partern Aſtronomiæ redintegrandæ, tam ſecundum demonſtrationes Geome- s. 282 tricas, quam numerorum praxim, ſufficienter digeram. Illinc MAGINUS atque alij varias eaſdemque faciles et abbreviatas Triangulorum explanandorum et in numeros reſolvendorum inventiones percipient. Quæ haetenus dieta ſunt Clariߟimi et doetiߟimi MAGINI ad te perſcriptam Epiſtolam eiuſque in ea ad me direetas petitiones ſpeetantia, poteris ad ipſum prima quaque occaſione, reſponſionis loco per literas referre, aut etiam, ſi lubet, hanc Epiſtolæ partem deſcriptam tranſmittere. Si ipſemet ad me aliquid literarum dederit, aut lucubrationum ſuarurn miſerit, ulterius cum illo lubens conferam, et de pluribus, licubi opus fuerit, commonefaciam, atque ipſius deſiderijs non gravatim obviabo....