Danmarks Breve

BREV TIL: Jacob Kurz von Senftenau FRA: Tyge Brahe (1590-12)

[Ex adumbratione in codice Vindobonensi lat. 106865]
TYCHO BRAHE AD IACOBUM CURTIUM.

RESCRIPSI tuis humaniߟimis pariterque eruditiߟimis hac præterlapſa æſtate ad me datis literis, vir ampliߟime et nobiliߟime, amice in primis honorande, idque per eundem quem tunc temporis ad me ablegâras Tabellarium, nec dubito, quin literæ meæ tibi ſatis certo redditæ ſint; quare de ijs, quæ tunc ultro citroque inter nos agebantur, nunc ulterius quidpiam movere, minus duco operæpretium. Unum ſaltem vel alterum eſt, de quo te denuo hiſce compellandum cenſui. Cum Geographiæ exaeta cognitio Aſtronomiæ penitius excolendæ non parum (uti ſcis) ſubſidij adferat, hæc vero ab anteceߟoribus noſtris non minus quam altera nequaquam ſatis accurate et ſolide exculta eſt: decrevi itaque proprijs Inſtrumentis miߟis hincinde per Europam idoneis obſervatoribus quorundam præcipuorum locorum latitudines atque longitudines indagari curare, et primo quoque tempore cum portatili quodam Sextante, cochleis ad diߟolutionem et compoſitionem hincinde diſpoſitis, compagniatum quendam ex meis in Germaniam amandabo, qui Roſtochij, Vitebergæ, Dreſdæ elevationes polares exaetius, quam antea faetum eſt, ſcrutetur, indeque Pragam et ad vos tranſiens idem illic ſcrutabitur. Tum inſtrumenti huius fabricam concinnam atque uſum apprime expeditum coram s. 286 perſpicies, atque ſi ita lubuerit, imitari facies. Poſtea Noribergam tranſlato Organo, ibi etiam poli ſublimitatem exaetiߟime obſervari in votis habeo, idque eam potiߟimum ob cauߟam, ut ex obſervationibus quibuſdam BERNHARDI GUALTERI diſcipuli REGIOMONTANI, illic ante unum proxime ſeculum habitis, ijſdemque inter ſe invicem collatis atque expenſis, de Apogæo atque Eccentricitate Solari, augeanturne an vero minuantur, aliquid certi et indubitati concludere queam, quod abſque eius loci polari elevatione ſcrupuloſiߟime cognita fieri haud poߟe tute non ignoras. At hanc e Solaribus altitudinibus etiam in utroque Solſtitio diligenter exploratis, rimari non ſatis tutum eſt, ut diutina nos docuit experientia, cauߟæque, cur id fiat, alibi a nobis exponuntur. Peraetis autem ijs, quæ Noribergæ || intermediante hoc inſtrumento denotanda habeo, optarem quidem illud in Italiam, ut et illic polares quædam deſignarentur altitudines, tranſportari. Verum cum Alpium longinquæ et præruptæ ſalebræ non parum impedimento ſint, quo minus Organum hoc in Auſoniam ſartum teetum abſque ulla læſione perferatur, ſuo etiam pondere itineris difficultates reſpuente, vix id præſtari poߟe mihi perſuadeo. De alia igitur ratione, qua nihilominus in præcipuis quibuſdam Italiæ civitatibus noſtris deſiderijs ſatiſfiat, mecum conſtitui. Degit enim nunc Patavij iuvenis quidam noſtras GELLIUS SASCERIDES nomine, qui mihi paulo antea oetennium domeſticus fuit, atque tam in exercitijs Aſtronomicis quam Pyronomicis fidelem navavit operam; huic per literas iam nuper ſignificavi, ut illic Sextantem quendam ad inſtar cuiuſdam meorum, quos hîc vidit atque traetavit, meis ſumptibus confieri procuret atque eius beneficio quorundam Italiæ locorum latitudines ratas inquirat, meque de his poſtea certiorem reddat. At cum ne hîc quidem conſiſtere animus ſit, ſed uſque inÆgiptum ad ſeptemplicis Nili oſtia obſervationes extendere, Alexandriam videlicet in locum vetuſtiߟimæ habitationis Ptolemaicæ, partim ut Poli altitudo mihi uſitato more illic accuratiߟime explorata cum Ptolemaica conſignatione conferri queat, et an rite ſatiſque exaete, de quo etiam certis de cauߟis non parum dubito, ab eo conſtituta ſit, aut etiam, ut nonnulli, ſed fruſtra, uti opinor, ſuſpicantur, mutationem aliquam tot interlapſis ſeculis ſenſerit, indubitate dignoſcatur, partim ut per ☾am, cum circa 90am ab horizonte Eclipticæ partem verſatur, ſi modo per eclipſationes non liceat, longitudo eius loci, qua Geographi autoritati Ptolemaicæ confiſi præcipue utuntur, et de Meridianorum reſpeetu huius atque aliorum Europæ locorum differentijs aliquid rati et ambiguitati non obnoxium decernere liceat. Verumenimvero, cum inſtrumentum, quod in Italia parariiubi, non commode in Ægiptum, ob itineris nimiam intercapedinem aliaſque difficultates tranſvehi operâ unius alicuius hominis poߟit, nec etiam unicum tanto s. 287 labori atque indubiæ perveſtigationi ſufficiat, et is etiam, de quo || dixi, GELLIUS meus ex his Aretois locis oriundus, Maris Adriatici atque Mediterranei æſtuationes, tum etiam aëris Ægiptiaci ſubtilitatem atque fervorem abſque valetudinis iaetura aut vitæ periculo vix ſuſtinuerit, et res hæc per ſe alias ſit magni momenti, plurimumque ad Geographiæ adeoque ipſius Aſtronomiæ plenariam inſtaurationem conducat, omnem idcirco movendum eߟe duco lapidem, ut etiam hîc votis noſtris reſpondeat ſucceߟus. Hîc vero tuum quam maxime deſidero expetoque unâ cum conſilio auxilium. Si enim ad Magnificentiߟ. Cæſareæ Maieſtatis Legatum, qui Venetijs moratur, interpoſita etiam, ſi opus fuerit, eiuſdem Cæſ. Maieſtatis auetoritate, literas dare non gravatus fueris, quibus is rogetur admoneaturque, ut ab Illuſtriߟimo Venetorum Principe atque Senatu ampliߟimo impetret, ut duo vel tria eiuſcemodi Inſtrumenta per idoneos artifices adamuߟim fabrefieri mandent, et duos vel tres harum rerum capaces et induſtrios iuvenes locorum inſuper et viarum non ignaros deputent ſumtuſque et neceߟaria, quod illis perfacile eſt, largiantur, quo Alexandriæ non unico ſaltem, [ſed] ſi id forte in tanto itinere læſionem aliquam admiſerit, duobus vel tribus loci eius tam longitudo quam latitudo diligentiߟime indagetur: ſi inquam tua interceߟione atque ope hoc ipſum Venetijs mature procuratum fuerit, equidem non dubiam concipio ſpem, omnia exoptationi noſtræ feliciter et commode ſatiſfaetura. Inſtrumenta autem eiuſcemodi affabre et abſque vitio elaborandi rationem artificibus Venetis præſcribet antedietus GELLIUS, tum etiam eos, qui obſervandi gratia Alexandriam amandandi venient, de eorum uſu atque traetatione, cæteriſque ad cœleſtem denotationem rite et citra errorem perficiendis ſufficienter inſtruet, ſtellarumque quarundam declinationes atque diſtantias meis hîc organis antea conquiſitas, quibus uti et inſtrumentorum certitudinem examinare comprobareque poterint, ſuppeditabit. De quibus etiam omnibus illum ante paucas ſeptimanas affatim per literas admonui. Nec dubito, quin is in diligenter exequendis ijs, quæ illi a me iniuneta ſunt, ſuo officio non ſit defuturus, cum ipſius fidem et ſolertiam pari integritate coniunetam iamdudum diu multumque exploratam habeam. Quapropter te præſtantiߟime et ſpectatiߟime vir non ſolum per eam, quæ nobis intercedit, amicitiam, ſed ulterius || quoque per divinæ illius Aſtronomiæ incrementa atque reſtaurationem, quam te præ multis alijs ſummis votis exoptare expectareque non ignoro, et quibus inſuper poߟum precibus, obnixe rogatum habeo, ut noſtris deſiderijs hac in parte ſubvenire, illiſque tua autoritate atque ſuaſu adeoque manuduetione et auxilio præſto eߟe non moleſtum ducas.

Cedit illud, ut ſpero, non ſolum in antiquiߟimæ et præſtantiߟimæ s. 288 ſyderalis ſcientiae atque Coſmographiæ promotionem et commodum, verum etiam in inclytiߟimæ Caeſareæ Maieſtatis atque ampliߟimae Reipub. Venetæ, tuique ipſius, qui hæc procuras atque promoves, laudem atque apud poſteros,ſi qua reſtabit benemeritorum gratia, memoriam et perpetuam celebrationem. Cumque nihil diffidam te ſponte tua ad rem Aſtronomicam ſublevandam locupletandamque et meis in his conatibus adiutandis (cuius et iam antea eximium ſpecimen in procurando illo honorifico atque illuſtri Diplomate Cæſareano exhibuiſti) propenſum eߟe, nolo te pluribus rogando diutius hac de re interpellare, cum ultro currenti equo calcaria (ut eſt in proverbio) addere non deceat. Alterum adhuc ſaltem ſupereſt, de quo tuum contilium capere ſatago. Cuperem Cæſareae Maieſtati ipſemet ſcribere, et turn ob Diploma illud ab eius Maieſtate mihi gratioſe et clementer conceߟum ſubmiߟe gratias agere, tum etiam quaedam alia, quæ iplius Maieſtati ſorte non ingrata atque incommoda ſint ſutura, humiliter atque ſecreto indicare. Vereor autem ne ipſius Maieſtatem ſereniߟimam atque auguſtiߟimam meis tenuioribus literis interpellando eius Maieſtati aut etiam alijs dignitate atque auetoritate in aula præpollentibus offenlioni lim futurus, ita ut in minus dextram partem mihi res hæc vertatur. Te itaque iterum atque iterum peramanter rogatum habeo, ut quid a me hac in parte fieri liceat et deceat, ingenue commonefacere velis, et per primam quamque opportunitatem, etiam, ſi ſieri poߟit ante Maris Balthici navigationes impedientem congelationem, mihi de ſingulis reſcribere, atque quid ſperandum faciendumque lit, ſignificare non graveris. Vale vir ampliߟime, meque tui ſtudioſiߟimum et perpetua amicitia tibi devinetum retinere (quod et ultro per me fiet) non intermitte. Communi amico noſtro THADDÆO ſeorſim ſcripſi, cui etiam quam optime cupio omniaque ex animi ſententia opto. Iterum quam diutiߟime ſeliciߟimeque vale. Datæ CalendisDecembris Anni veteris Iuliani 1590.