Danmarks Breve

BREV TIL: Gellius Sascerides FRA: Tyge Brahe (1592-03-14)

[Ex apographo Gellii Sasceridis in epistula d. 14 m. Mart. a. 1592 ad lo. Ant. Maginum data, in codice Bononiensi in Archivo Malvezzi dei Medici asservata]
TYCHO BRAHE AD GELLIUM
SASCERIDEM.

.... Dici non poteſt quam mihi gratum fuerit, quod intellexerim Excellentiߟimum et præſtantiߟimum MAGINUM Patavium veniߟe, illicque æſtivum ſemeſtre conſumere decreviߟe, quodque Inſtrumentum illud Sextantis Aſtronomici, de quo ad te ſeripſi, per vos elaboretur. Spero enim vos aliquot Stellarum Obſervationes hac æſtate illo intermediante illic obtenturos. An Organum omni ex parte rite conilet, diſtantiæ et declinationes ſtellarum tranſmiߟæ pateſacient. Cuperem Altitudines Meridianas Solis, tum etiam Affixarum Stellarum, præ- s. 306 ſertim quæ hîc decliviores ſunt, eodem diligentius obſervari, ut Refraetionum ratio certius pateat. Eclipſes quoque Lunares per Altitudines Fixarum illuſtrium ſedulo notari, ut differentia meridianorum noſtrorum innoteſcat, apprime conſultum duxerim. Atque hæc et ſimilia ipſemet MAGINUS, etiam te abſente, facile expediet. Si Planetarum quoque loca per diſtantias a fixis ſideribus, ijs præſertim quæ a nobis reſtituta Catalogus tranſmiߟus exhibet, ſubinde rimatus fuerit, utique quanta ſit Cœli et Canonum Aſtronomicorum differentia experietur. Mars in ultimo Acronycho ſitu eundem ferme locum (digrediente ad ternos gradus Alphonſinorum calculo) cœlitus deſignavit, quem rationes Coperniceæ poſtulant, || niſi quantum in ſimplici motu Solis atque Æquinoetiorum præceߟione ab eo aberratum eſt, cum alias ♂ pernox faetus, intra unum vel alterum gradum, nonnunquam etiam piures, calculum Coperniceum eludat. Quod vero nunc tam prope conſenſerit, id cauſæ ſuit, quod circa Perigæum Solis illi opponebatur; idque noſtram Hypotheſium cæleſtium reſtitutionem evidenter confirmat; præſertim cum iuxta medias inter Apogæum et Perigæum Solâre elongationes ♂ Acronychius faetus, plurimum a Coperniceis numeris diߟentire deprehendatur, idque in diverſas partes, prout Eccentricitatis inſinuatio poſtulat. Idem in reliquis duobus ſuperioribus Planetis uſu venit, licet in his ob orbium magnitudinem minus ſentiatur. Concurrunt tamen et aliæ quædam cauſæ, ex commenſuratione veterum, adeoque ipſius COPERNICI, non ſatis accurate inſtituta; quæ omnia non eſt huius loci extricare.

In operibus meis perficiendis excudendiſque nihil hac æſtate laboratum ell, ob varia impedimenta et avocamenta minus grata; ſi hiems tranquillius et exoptabilius otium præbuerit, ſavente cœleſti Numine, inchoatam telam pertexam, poſteaquam cum præſlantiߟimo MAGIN O alijſque in Italia eruditis Philoſophis id, quicquid erit, lubens communicari curabo. Si interea ipſius opera Privilegia a Pontifice et Duce Mantuæ alijſque Italiæ proceribus, quotquot impetrare licuerit, prout benevole pollicetur, obtinuero, rem præſtiterit mihi ſummopere acceptam omnique gratitudinis ſignificatione compenſandam.

Canonem Radicum Quadratarum, quem molitur, avide deſidero5. Scio equidem tali rationeTangentium acSecantium Tabulas excuſari poߟe, an vero promtiori compendio, nondum dixerim. Scripſiߟem ipſemet nunc MAGINO, ſed ad matrem Aulæ magiſtram (quæ apud Reginam Fridrichsburgi diutius quam ſperaߟem hærens, et proprijs commoditatibus deſtituta minus proſpera || fruitur valetudine) avocor, et pleraque alia, quæ me a ſcriptione retardant, nunc incidunt obſtacula. Interim eximium hunc etmagni nominis Virum, qui mei, ut non obſcure, tum ex ipſius tum etiam tuis litteris perſpexi, eſt amantiߟimus, s. 307 meo nomine diligenter refalutare, omniaque grati et benevoli erga ipſum animi officia ſincere offerre ne ſuperſedeas. Quamprimum otium et oportunitatem commodiorem naetus fuero, illi ſcribere et de rebus Aſtronomicis cum eo ulterius conſerre (ex quo videam eum earum tam gnaviter cupidum, quam excellenter peritum) non intermittam.