Danmarks Breve

BREV TIL: Johannes Metellus FRA: Tyge Brahe (1591-11-13)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 9737f]
TYCHO BRAHE AD IOANNEM
METELLUM.
S.

GRATISSIMUM mihi fuit, Magnifice Domine IOANNES METELLE, quod comitando SereniBimum Regem veſtrum me in hac Inſula invitere non gravatus ſis, quodque diſcedens, illa ingenij exquiſitam acrimoniam redolentia Ianuæ annotâris Epigrammata, quæ a pluribus poſtea ob acumen et elegantiam deſcripta ſunt. Quod ſi pari aut etiam uberiore (iſta enim obiter et inter aliud agendum ſubito concinnata erant) venâ noſtram eſſigiem, cuius || exemplar exiſtimo me tibi antea miſiߟe (ut tamen certo habeas, en alterum addidi) decorâris, rem inprimis acceptam feceris, teque ipſum in quibuſdam meorum Operum Cithara Apollinea perſonantem, circa ipſum Frontiſpicium cognoſces. Scripſi et hoc nomine Domino PETROIUNIO, deque quibuſdam alijs, in quibus et tuum expeto, ſicubi opus fuerit, unâ cum conſilio, auxilium. Si illi inſuper Hortulanum et Aucupem primo vere mihi procurare commodum non fuerit, ut per te officij hoc mihi præſtetur, peramanter rogo. Unicum inſuper a te petam, quod et ſponte mihi, cum hîc eߟes, pollicebaris, ut videlicet Dominum IOANNEM CRAIGIUM Medicinæ Doetorem hancque Edenburgi facientem et Mathematum inſuper excellenter peritum, quantum in te eſt (eſt autem quamplurimum) ad potiora promovere, eiuſque rei familiari, tua apud Regiam Maieſiatem interceߟione, ut commode et bene degat, conſulere, ſi modo id hadlenus oblivione quadam prætermiߟum eſt, ne graveris. Dignus enim is mea ſententia eſt, qui ametur, iuvetur, promoveatur. Quamvis enim ex omnibus Europæis Mathematicis, ad quos noſier liber ſecundus de recentioribus Ætherei Mundi Phænomenis (quem hîc, ni fallor, vidiſti) pervenit, is ſolus inventus eſt, qui contentis eiuſdem nonnullis contradicere, mecumque de eiſdem per literas diſputare attentârit, tacentibus, imo de ſua opinione prorſus cedentibus, eamque revocantibus, noſtris non invite ſubſcribendo, præcipuis peneque cuncetis inter illos, quorum ego in eodem ſcripto Placita 39* s. 308 ſub veritatis incudem revocaveram, deviationeſque aperueram et modeſte taxâram. Attamen tantum abeſt, ut id ullo paeto in ipſo moleſte feram, quod etiam hoc mihi apprime gratum ſit, læterque me in illo inveniߟe Antagoniſtam, qui auſus fuerit noſtris nonnulla quocumque tandem ratiocinationis prætextu exponere. Sic enim veritas ipſa, expenſis ſemotiſque ijs, quæ in contrarium adduci a quoquam plauſibiliter poterint, reetus et plenius eluceſcit. Quemadmodum ex Apologia noſtra, quam etiam (ſi reete memini) hîc inſpexiſti, illius argumentationes affatim diluente, non obſcure liquet. Quam et magnificus Dominus IACOBUS CURTIUS, Cæſareæ Maieſtatis atque Imperij Procancellarius, in literis ad me datis, quarum exemplum Domino PETRO IUNIO tranſmiſi, tum etiam alij eruditi in Germania Mathematici, libere et lubenter approbârunt. Si itaque effeceris, ut vir ille ſentiat meam commendationem apud te pondus habuiߟe, ſibique emolumento ſuiߟe, non tam illi quam mihi rem plurimum acceptam exhibueris, meque tibi vel hoc nomine, utut alias de te bene mereri ſatagentem, aretius devinxeris. Vale, plura enim non addam, ne te gravibus et varijs adminiſtrationis publicæ munijs occupatum nimium interpellem. Iterum atque iterum quam ſeliciߟime vale. Datæ Uraniburgi13. Novembris Anno 1591.

TYCHO BRAHE.