Danmarks Breve

BREV TIL: Thaddeus Nemicus FRA: Tyge Brahe (1592-03-22)

[Ex adumbratione in codice Vindobonensi lat. 1068657]
TYCHO BRAHE AD THADDÆUM
HAGECIUM.

QUAMVIS non ita dudum ſit, quod tibi ſcripſerim, optime et amantiBime mi THADDÆE, tamen et has ſu peraddere non gravabor; amicorum enim eſt ſæpius ſe invicem, li coram non licet, ſaitem literis inviſere. Ut vero aliquatenus cognoſcas, id quod ſuperioribus indicavi, me hortatu et ſuaſu magniſici Domini CURTIJ potiߟimum impulſum, Aſtronomiæ inſtaurationem, quam in opus in tegrum et peculiare reſervare conſtitueram, nunc Progymnaſmatis quibuſdam Prodromi loco in publicum emittere, en habes operum meorum, quæ typis brevi, Deo volente, abſolventur, quaternionem primum, eorum contenta ſua inſeriptione indicantem, ex qua cætera facile ratiocinabere; hincque colliges me idipſum, quod tunc literis pollicitus ſum, nunc moliri. Addidi autem eiuſdem quaternionis ſena exempla, ut ſuppeterent, quæ hincinde ad Bibliopolas tum veſtrates, tum etiam in Auſtria, Hungaria atque Polonia degentes mitteres, ſi forte aliqui illic eߟent, qui exemplaria nonnulla horum tomorum iuſto pretio obtinere ſategerint. Erunt autem quatuor, et quilibet eorum iuſtæ magnitudinis, ad ſemiquinque videlicet Alphabeta in hac Regali Iic dieta (uti vides) papyro excreſcens, ſuntque plurimis ſchematibus et tabulis hincinde referti. Ubi a te certior ſadlus ſuero, num aliquot exemplaria cupiant, deque numero et pretio, mittam hac inſtante æſtate, favente Numine, quotquot expetierint, præſertim quantum s. 333 duos priores tomos attinet. Expetſ o indies Privilegium regis Hiſpaniarum, Cæſareano ſubiungendum, quod ubi naetus fuero, publicationem non diutius differam.

Carmina, quæ hîc vides, in ſecunda pagina, non ſemper id ſpacij replebunt, ſed ubi a ſerenߟimo Scotorum Rege et illuſtriߟimo Principe Landgravio iuniore MAURITIO, qui ambo eximia pollent vena poëtica, quædam in operum horum commendationem concinnata, prout confido, accepero, || epigrammata illa hanc paginam honoris cauߟa occupabunt. Secundo autem tomo genere et autoritate nobilium virorum carmina pariter præfigam. Ubi ſcio quæ prædietus magnificus CURTIUS in gratiam communium ſtudiorum concinnare non degravetur (nam ut Oratorem agit eloquentem et eximium, ſic a Poéſi quoque illum non abhorrere exiſtimârim) ea Producis Holſatiæ Domini HENRICI RANZOVIJ verſibus iam antea obtentis (quod et is hiſce ſtudijs non parce afficiatur) præponam, reliquis clarorum et doetorum virorum luſibus metricis in frontiſpicia duorum poſtremorum tomorum reſervatis. Scripſi autem ipſemet proximis diebus ſereniߟimo Scotorum Regi IACOBO Sexto et ipſius Cancellario IOANNIMETELLO hac de re carmine elegiaeo, tum quoque Epigramma quoddam literis ad illuſtriߟimum Principem MAURITIUM Landgravium iuniorem hoc nomine datis ſubiunxi, quorum carminum deſcriptum hîc addidi, ſi ſorte talibus deleetaris, et ſi piures noſti Principes, poëſeos gnaros et horum ſtudiorum amantes, indica eorum nomina unâ cum titulis, nam et ad eos pariter carminibus ſcribam, carminaque in Aſtronomiæ commendationem, uti ſpero, ab ipſis impetrabo. Conducibile enim et decorum ſentio, hæc ſiudia a viris Principibus atque in faſtigio humanarum dignitatum collocatis commendari atque ornari, ut eo facilius alacriuſque piures ad hæc per ſe ob ſublimitatem difficultatemque, quodque minus lucroſa ſint, alias abhorrentes, ad eorum culturam invitentur. Scis enim tritum illud: Principibus placuiβe viris non ultima laus eʃt, licet ego Philoſophice et penitius rem introſpiciendo aliter cenſuerim. Nolo te nunc pluribus obtundere, nec enim dubito, quin tam his quam alijs noſtris deſiderijs, quantum in te eſt, ſis ſponte proſuturus. Ego ad tibi pariter gratificandum offero omnem operam et ſtudium, adeoque me ipſum totum. Vale, et magnificentiߟimum Dominum CURTIUM meis verbis honorifice ſaluta. Iamque iterum bene vale.

Dat. 22 Martij Anno 92.

Intellexi ex Domini Doetoris SAGERI Lubecenſis literis, nuper ad me datis, RHETICI Bibliothecam tibi fuiߟe in teſtamento deputatam. Quod ſi ſic eſt, rogo, ut quicquid ad rem Aſtronomicam facit, ſive id a præceptore ſuo COPERNICO, ſive ſuapte induſtria habuerit, meis s. 334 ſumtibus deſcriptum mature communicare velis. Et ſi eclipſin ☾ ultimo in fine præcedentis anni contingentem, cælitus illic denotaſtis, vel ullas alias, live a te ipſo ſive aliunde conquiſitas, in promptu habes vel nanciſci poteris obſervationes, me quoque earum compotem per primam occaſionem effice, quo Meridianorum diſcrepantiam hinc certius quam alias, adhibitis noſtris vel obſervationibus vel numeris, rimari concedatur.