Danmarks Breve

BREV TIL: Thaddeus Nemicus FRA: Tyge Brahe (1593-04-20)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068634]
TYCHO BRAHE AD THADDÆUM
HAGECIUM.
S.

MIRATUS equidem ſum, optime mi THADDÆE, quod tam diutino tempore nihil a te literarum receperim. Verum ex ijs, quas circa initia Decembris Anni proxime elapſi Pragæ ad me perſcripſeris, quæ circiter medium Aprilis huius anni mihi redditæ ſunt, non ſine dolore demum percipio, eas dilationis huius in reſcribendo fuiߟe cauſas, quas non incidiߟe quivis bonus potius exoptaߟet. Morbis enim varijs et atrocibus te tota pene æſtate conflietatum fuiߟe, admodum illibenter hinc cognovi. Deus tibi vires reſtituat et valetudinem tuam in hac ſeneeta clementer proſperet. Quin et ipſemet eius rationem habeas, nec nimijs laboribus et curis eandem elangueſcere ſinas. Abſtineas a fortibus Medicinis vacuantibus; et ijs potiߟimum utaris, quæ ventriculum et principaliora membra ſuaviter refocillent et corroborent, præſertim vero bona et ſenibus competente Diæta. Sed quorſum ego hæc, cum ipſemet Archiatrus, ac in utraque Medicina tam Galenica quam Paracelſica diu feliciterque verſatus ſis? Verum optimum eſt omnium malorum remedium in ſolo Creatore, non autem Creaturis ſpem locare. Quod et te facere cum alias, tum etiam ex literis hiſce ſatis perſpeetum habeo.

Video te perluſtraߟe ſcopticum et arrogans illud mei Scotici Antagoniſtæ ſcriptum, idemque Magnifico Dn.CURTIO inſpiciendum dijudicandumque obtuliߟe; a neutro autem veſtrum probari. Suadetis igitur ut eius Sophiſmata redarguam. At cum videam ipſum ita in præconceptis Ariſtotelicis opinionibus faſcinatum eߟe, ut veritatem intueri et ampleeti aut nolit aut nequeat, fruſtraneum duco bonas horas in ipſo refellendo male impendere; ex quo non obſcure pateat, ipſum præ Philautia quadam laudem ex contradietionibus aucupari. Sufficiat ita- s. 351 que me ex certis Obſervationibus et Apodixibus Geometricis (licet et has in dubium vocare malitioſe et ignoranter potius quam iuſte et intelligenter præſumat) viris candidis et cordatis, nec turgido ac temerario præiudicio obcæcatis, undiquaque ſatiſfacere. Quis enim adeo circumſpeete et inviete ſua muniet, ut nulla ſit faſtuoſis et ſophiſticis ingenijs eadem cavillis impetendi occaſio? Si tamen quippiam a gravioribus aliquando ſtudijs ſupererit ocij, efficiam, ſive per me ipſum, ſeu potius diſcipulorum meorum aliquem, ut invalida et obtuſa huius Scoti tela partim infringantur, partim aliter exacuata in ipſum retorqueantur, ne ſibi nimium placendo veritatis mænia apud imbelles et inertes ſe penitus expugnaߟe iaetitet. Id enim facillimo negotio præſtabitur, ſiquidem nihil ſolidi et ad rem ipſam penitius facientis in medium adferat, ſed fucatis et futilibus argutijs potius quam veris et ſubtilibus argumentis rem agat, meriſque calumnijs, ſcommatis ac perverſionibus ſcateat, nec modeſtiæ limites tranſilire erubeſcat. Interim quid Magnificus Dn. CURTIUS et tu de eius ſupercilioſa et commentitia hac Capnuraniæ reſtinetione (ſic enim is ſcriptum hoc ſuum vere fumoſum et faſtuoſum appellat, licet ego Cometas, utut reverâ Cœleſtes, || e fumoſitatibus tamen conſtare nuſquam aߟeruerim) iudicetis, poſtquam eam iam, uti exiſtimo, plenius introſpexeritis, per te certior fieri aveo. Feci ſemel atque iterum mentionem in literis antea ad te datis de parte illa prioris Tomi noſtri tibi dudum tranſmiߟa, ut tuam de hac ſententiam expiſcarer. Verum tu nec in prioribus nec hiſce ultimis quippiam hac de re moves. Suſpicor itaque, quicquid hoc erat, tibi non eߟe redditum. Quare nunc alterum exemplum mitto, in quo pleraque tunc deſiderata complentur. Deficiunt hîc ſaltem præter Privilegia, Præfationem et Concluſionem, quæ volens differo, tres quaterniones in fine primi Capitis, quo Lunaris motus reſtitutio compendioſe expedietur. Hos enim typis mandare nondum ſatis opportunum fuit, præſertim quia Eclipſes aliquas in diverſis Horizontibus denotatas expeeto, ut Meridianorum differentiæ reetius, quam haetenus, præfiniri queant. Neque enim ante Nundinas Autumnales Librum hunc in publicum emittere lubet. Mutabo autem quædam in Titulo circa reliquorum Planetarum ordinationem. Horum enim reſtitutionem duobus de Cometis ſubſequentibus libris anteponere conſultius duco, ita ut trium, quos vocant, ſuperiorum Planetarum, quoad motum Cœleſti conformem, redintegratio, Cometam anni 1577, iam antea deſcriptum, reliqui duo inferiores Commentarium de cæteris minoribus Cometis præcedant; itaque ut perpetua illa et mundo coæva ſidera, tanquam principaliora magiſque generalia, præ aſcititijs, temporaneis et particularioribus hiſce Aſtris priores et potiores partes merito obtineant. Rogo itaque, mi THADDÆE, velis quantum per ocium et valetudinem s. 352 liceat, hunc quem mitto, Aſtronomicæ inſtaurationis priorem Tomum perlegere, tuamque de eius contentis graviߟimam cenſuram per literas aperire. Idem ab ampliߟimo Dn. CURTIO, ſi quando a Reipub. munijs, quæ laudabiliter ſuſtinet, nonnihil reſpirârit, fieri quam maxime exoptarem. Traetavi poſt Luminarium et Fixarum Stellarum accuratam verificationem de Nova illa Stella aliquanto prolixius; cum et inſolens ac ſupra modum miraculoſa eius apparitio, et aliorum, quæ expendendæ erant, opiniones id efflagitabant. Egiſti et tu olim in erudita illa Dialexi tua de hoc ipſo admirando ſidere et ſcite et luculenter, reeteque nobiſcum aߟeruiſti omni Parallaxi deſtitutum, et inter reliqua oetavæ (ut vocant) Sphæræ Sidera, repoſitum fuiߟe. Licet nonnulla ſint, quæ in hoc ipſo ſcripto ob feſtinationem minus elimate a te propoſita ſint, nec omnia in recognitione mihi tranſmiߟa ſatis reviſa. Quorum pleraque circa principium Cap. 8, ſtatim poſt Landgravianas animadverſiones expendenda ſuſcepi. Quod et tua me bona venia feciߟe non dubito. Tute nunc in ea circumſpeetius attende. Videbis utique me nihil dubij citra rem hîc moviߟe. Idem quoque circa aliorum Placita, quæ diſquiſitioni ſubijcio, comperies. Nihil enim magis in votis habui, quam ut || veritatem intemeratam in apertum deducerem, et quæ pro vel contra facerent, libertate quadam Philoſophica indicarem, ut aliquid certi de tam ſtupendo miraculo noſtris temporibus Cœlitus exhibito Poſteris conſtaret, nec opinionum de hoc varietas et confuſio oſtenti magnitudinem extenuaret; ſiquidem a pauciߟimis pro ea, qua par erat, ſubtilitate et diligentia hanc Spartam fuiߟe excultam exornatamque iamdudum perſpexerim. Tentet et hîc, ſi volet, Scoticus meus Antagoniſta, an ab affixarum Orbe hanc Stellam in Elementarem Regionem, ſuis invalidis lacertis detrahere queat, quo ſuum, qui perpetua infamia per hanc Stellam liquidiߟime affeetus eſt, tueatur ARISTOTELEM. Et ſane in ſcripto iſto Antapologetico neſcit, quo ſe vertat, ut huius Stellæ Phænomena, pro ſuo illo, in cuius verba iuravit, Magiſtro excuſet. Tandem ad opinionum varietatem dilabitur, qua ſane ratione nihil uſpiam certi eߟe eodem modo evicerit, cum de re eadem nuſquam ferme omnes pariter ſentiant, nec numeranda ſed æſtimanda ſint aliorum iudicia. Sed faceߟat iſte, ſibique quantum velit, ſapiat. Tu vero, mi THADDÆE, prima quaque opportunitate et de valetudine tua et ijs, quæ nunc expeto, me certiorem reddere non degravere. Habeo etiam gratias pro emendato illo Cæſareano Privilegio, quod nunc unâ accepi. Scripſi vero ipſemet Magnifico Dn. CURTIO eique inter alia hoc nomine gratias egi. Quas literas hic Civis Gorlicienſis ſe Pragam allaturum et unâ cum hiſce tibi deſtinatis diligenter procuraturum recepit. Vale et ne nimis diu reſponſionem expeetem, provide. Iamque iterum feliciter vale. Datæ Uraniburgi20 April. Anno 1593.