Danmarks Breve

BREV TIL: Thaddeus Nemicus FRA: Tyge Brahe (1546-12-14/1601-10-24)

[Ex adumbratione in codice Vindobonensi lat. 1068619]
TYCHO BRAHE AD THADDÆUM
HAGECIUM.

PLURIMUM ſane gaviſus ſum, optime mi THADDÆE, quod ex literis tuis, his ipſis diebus mihi redditis, perceperim te adhuc mediocriter bona, pro hac ætate, frui valetudine. Verebar enim ne graviߟimi illi morbi, quos te diu multumque infeſtaߟe, ultimis ſignificaſti, ſæviores adhuc redditi, te nimis valetudinarium leeto detinerent, vel forte humanitus tibi quid interea accidiߟet, præſertim ex quo meis literis præcedente anno per civem quendam Gorlicenſem ad te datis nihil tanto tempore reſponderis. Itaque valde etiam nunc addubito, an has reete acceperis, ſiquidem nullam mentionem in his literis facias, vel de contentis earum vel de Tomo noſtro primo Progymnaſmatum Aſtronomicorum, quem unâ Magnifico Domino IACOBO CURTIO et tibi inſpiciendum dijudicandumque miſi. Imo iam bis tibi eiuſdem libri exemplar communicari curavi, poſterius tamen locupletius auetum et in quo pauca admodum deſiderarentur, quo minus publici iuris fierent. Mirari autem ſatis nequeo, quod in nullis literis interea ad me datis huius rei mentionem facias, quare ad aliorum manus perveniߟe hos libros et alibi detineri ſuſpicor. Id equidem invite ferrem. Quod Aſtronomica ſtudia in hoc ſenio apud te conticeſcant, quodque Chymica ob vanitatem neglexeris, reete fieri cenſeo, his enim nimium indulgere, eſt, ut plurimum, oleum et operam perdere, illis penitius traetandis valetudinis in hac ingraveſcente ætate afflietio non ſuſtinet; optime igitur feceris, ſi ſupramundanis, ut te etiam facere dicis, contemplandis et valetudini curandæ ſolummodo intentus fueris. Privilegium Cæſareum ultimum illud et quadam in parte locupletatum Doet. SAGERUS Lubecenſis iam dudum ad me miſit, pro quo etiam in ultimis s. 359 literis et Ampliߟ. D. CURTIO et tibi gratias obnixe egi, quod et nunc facio. ||

Cometam quendam in Iulio et Auguſto ſuperioris anni illuxiߟe certum quidem eſt ex multorum relatione, at nos eum hîc Uraniburgi, utut diligentius forte quam alij cœleſtibus attendentes, non conſpeximus, tum quod rariߟima ijs temporibus hîc fuerit ſerenitas, tum quia verſus Septentrionem, ſi quando cœlum per intervalla ſudum eߟet, chaſmata crebra viſerentur, quæ Cometam iſtic verſantem per ſe, uti audio, admodum tenuem exiſtentem facile viſui ſubduxerunt. Invigilavimus ijſdem menſibus omni ſerena noete (quæ tamen uti dietum eſt crebra non fuit) Martis potiߟimum ſtellæ ad acronychium ſitum tendentis obſervationibus, ut diſcrimen calculi Alphonſini et Copernicei, quod in ipſa oppoſitione 9 gradus (maiori quam unquam alias intervallo) exceߟit, cœlitus dirimere liceret, utque hanc acronychiam Martis obſervationem cæteris per plurimos antecedentes annos habitis coniungerem. Deprehenſus autem eſt Mars (ut et hoc obiter hîc indicem) quando Soli e diametro opponebatur, numeros COPERNICI 4½ gradibus excedere, Alphonſinos vero integris quinis gradibus antevertere, quæ differentia maior quam alias in ♂, cum pernox eſt, obveniens propter vicinitatem Perigæi eccentrici (ut communiter loquar) contigit, illic enim error in vero Apogæi loco, qui apud COPERNICUM quinos gradus attingit, admodum fœcundus exiſtit, ut de eccentricitate, quam is ſuis hypotheſibus patrocinari volens nimium coaretavit, ut de alijs quæ huc requiruntur nunc non dicam. Interim vero (ut ad rem redeam) dum Martis obſervationi, quoties noetes defæcatæ id permiſerunt, gnaviter inſiſtentes, Cometam illum, de quo iam rumor increbuerat, uſpiam videre nequivimus, utut data opera illam cœli plagam circa finem Auguſti crebrius inſpicientes, quemadmodum et alij, qui in vicina Haffnia aliquas noetes huic inſpiciendo vigiles traduxerunt, voto ſuo fruſtrati ſunt. || Perſcriptum nihilominus ad me eſt, quod ſtudioſus quidam Danus CHRISTIERNUS IOHANNIS RIPENSIS nomine, qui antequam in Germaniam conceߟiߟet, aliquot annis in exercitijs Aſtronomicis hîc mihi inſervierat, confeeto uno vel altero ad imitationem meorum inſtrumentulo, eius obſervationi, qua licuit accuratione, incubuiߟe, neque tamen aliquid certi niſi bis, ob exilitatem Cometæ et ſerenitatis penuriam denotaߟe. Quicquid tamen id fuerit, is brevi e Cimbria Patria ſua (nuper enim in Daniam reverſus eſt) huc ad me veniens ſecum adferet. Tunc ſi viderim operæ pretium eߟe, obſervationes iſtas examinabo atque an Parallaxes inde ſcrutari liceat, tentabo, ut vel ſic, id quod nobis invitis negleetum eſt, quodammodo reſarciam, atque hunc Cometam quinis illis maxima diligentia a me Cœlitus denotatis atque ſecundo Tomo Progymnaſmatum Aſtronomi- s. 360 corum deſcriptis adiungam, mutuando mei quondam diſcipuli obſervationes atque eas loco mearum uſurpando.

Quæ cl. ille PEUCERUS tibi de hac Crinitâ per literas ſignificavit, nihil ferme ad rem faciunt, nullas enim habet obſervationes, quæ locum eius apparentem prodant, nedum quæ Parallaxibus enodandis ſufficiant, imo ne quidem diem reetum annotat, quo illum viderit, neque iſta invicem congruunt, quod ab initio dicat, ſe ſaltem bis eum vidiߟe in Aſteriſmo Urſæ maioris et poſtea circa finem ſubiungat, quod a Capellæ et Hædorum ſidere non procul conſtiterit; hi enim duo aſteriſmi ultra duodecimam cœli partern inter ſe diſtant. Qualis igitur quæſo hæc fuerit obſervatio etiam ex ſolo viſu petita? Iſta igitur otioſa et mentione indigna uti fuere, ita etiam nunc ſint, relinquamus. ||

Gaudeo et præſtantiߟimo illi D. CURTIO communi amico noſtro congratulor, quod Sextantis inſtrumentum ex officina Lantgraviana adeptus ſit, quo ſiderum intercapedines infallibiliter rimari poߟit. Eſt procul dubio ad imitationem cuiuſdam ex meis faetum, quo per unicum obſervatorem diſtantiæ menſurantur, licet nonnihil maiori negotio quam alijs Sextantibus, qui duos requirunt collimatores, quod ſi ſic eſt, habet rimulas iuxta centrum prioribus pinnacidijs parallelas et diviſionem per puneta tranſverſalia nobis uſitatam, tunc quoque fulcrum, cuius beneficio in omnem planitiem verſus quaſcunque ſtellas commode dirigi queat: atqui hæc VITICHIUS Lantgravio apud me viſa præordinavit. Verum ipſemet Princeps loco cochleæ, qua ego in laxando vel coaretando inſtrumenti angulo utor (quam VITICHIUS indicare neglexerat) catenulam rotulis inhærentem addidit. Poterit D. CURTIUS periculum fieri curare, an intermediante hoc ſuo novitio Sextante eædem prorſus quarundam fixarum remotiones deprehendantur, quales pag. 30 et ſequenti in eo fragmento Epiſtolarum Aſtronomicarum ad Lantgravium ſcriptarum, quod iam dudum tecum communicavi, noſtris Sextantibus cœlitus deſignatæ, exponuntur; eas enim ſcio exaetas eߟe, quibus ſi Curtiani Sextantis inventa ad amuߟim correſponderint, non poteſt non eius perfeete elaboratus eߟe, cum omne verum ſuo vero conſonum ſit. Exoptarem autem, ut Quadrantem quoque iuſtæ magnitudinis et e ſolido metallo conſtantem pariter diviſum et pinnacidijs inſtruetum in promptu haberet, quo per altitudines meridianas Solis et ſtellarum declinationes unâ cum Poli ſublimitate exquiſite ſcrutari commodum foret, quamvis et hoc eodem Sextante intra ſublimitatem ſexaginta graduum ad æquilibrium Horizontis ſit diſpoſitum atque in plano meridiani direeto id ipſum præſtare non admodum ſit invium, qua de re eum admonere potes. ||

Gratum inſuper mihi eſt, quod Globum magnum ſexpedalem in diametro conſtrui curet, proſpiciat autem diligenter ne in rotunditate eius s. 361 undiquaque procuranda plus quam exiſtimaret difficultatis lateat, præſertim ut ea in materiâ ligneâ utut varie compoſita, mutationi tamen auræ ſuaque ipſius natura inſtabilitati obnoxia, diuturna et conſtans ſit. Conſultius itaque duxerim, ut Globum iſtum ad rotunditatem accuratam, quoad fieri poteſt, deduetum, permittat primum unius ad minimum æſtatis calorem et hiemis frigus, varia ijs intercedente auræ mutatione, experiri, donec ad conſiſtentiam aliquam deducatur, tumque denuo globoſitatem eius examinet, atque ubi opus fuerit, emendari curet, poſtmodum, ubi ſenſibiliter nihil remittere et variationem nullam ſuſcipere animadverterit, laminis orichalcicis lævigatis et ſubtiliter adunatis ſuperinduci faciat, et tunc demum in rotunditatem exquiſitam omni ex parte redigi, politaque ſuperficie ſubdiviſionibus graduum in ſingula minuta per puneta tranſverſalia commoditatem præbente elaborari provideat, alias enim ſtellas noſtras, quas circiter oetingentas cap. 2 prioris Tomi in ipſo minuto adeoque nonnunquam ſemiߟe unius diligentiߟime quo ad longum et latum cœlitus derivatas recenſuimus, vix eâ quâ opus fuerit ſubtilitate et correſpondentia Globo inſigniverit. Haud ignota loquor, nam et is noſter orichalcicus Globus, qui ſex pedes in diametro adæquat, aliquot annorum laborioſam difficultatem obiecit, antequam ad omnimodam perfeetionem perduetus ſit, ut de ſumptibus nihil dicam, qui ſi numerati ſigillatim eߟent, forte mille Ioachimicorum expenſam æquarent aut ſuperarent.

Quod tam amice atque honorifice ſæpedietus D. CURTIUS me ad comitia Imperialia, quæ proxime Ratiſbonæ celebrabuntur, invitat, eſt cur illi officioſe gratias agam, et ſi res meæ multipliciaque, quibus occupor, negotia id ferrent, eius benevolæ petitioni equidem non [renuntiarem]. || Verum cum mihi in hac inſula, utut non admodum magna, maximis tamen occupationibus diſtento, vix tantum ſuperſit otij et temporis, ut in vicinas Daniæ oras ad conſanguineos et amicos vel etiam propriorum negotiorum cauſa nonnunquam excurrere liceat, ſi itaque tam longinquum in Germaniam iter cum iaetura et diſpendio rerum, quas hîc traeto et urgeo,ſuſcipere nequeam, habebit me D. CURTIUS pro congenita ſibi humanitate et iudicij dexteritate, uti ſpero, ſufficienter excuſatum. Scripſiߟem vero ipſemet nunc illi, ſi tantum ſupereߟet opportunitatis, et nuncius in vicinam Germaniam properans abitum non adeo feſtinaret. Quod vero nunc hac in parte prætermiߟum fuerit, alias oblata commodiore occaſione affatim compenſare non ſuperſedebo. Reſaluta itaque meo nomine Excellentiߟimum D. CURTIUM tui uti video meique amantiߟimum. Iamque uterque veſtrum bene valete.