Danmarks Breve

HIERONYMO MUNNOSIO IN ACAD. VALENTIA...

s. 398 HIERONYMO MUNNOSIO IN ACAD. VALENTIANA HEBRAICÆ

LINGVÆ ET MATHEMATICES PROFESSORI.

S.

EVOCATUS eſt ex hac mortali vita in illam cæleſtem Reiſacherus noſter 19 Aprilis, magno dolore et mærore uxoris, liberorum, et ſcholæ huius: mihi quoque non mediocrem animi ægritudinem peperit. Fuerat enim mihi omnibus et amoris et officij vinculis coniunetiߟimus. Literas igitur quas tu ad illum una cum libello dediſti, frater illius germanus mihi reddidit 24 Iunij. Eas ego libentiߟime accepi, ſumque earum leetione mirifice deleetatus. Nam in eis tui de me animi iudicium tuamque optimam erga me voluntatem cognovi: ac niſi tibi viciߟim par humanitatis, amoris et meæ erga te benevolentiæ ſtudium oſtenderem, merito ingratus et inhumanus iudicari poߟem. Quare ad eas literas meis tibi reſpondere volui, quas etiam teſtes mei erga te amoris eߟe cupio. Ego te, mi Munoſi, non nunc ſolum, poſtquam igniculos illos tui erga me amoris ſparſiſti, amare cæpi, ſed iam ante, quando libellum tuum de cometa videre mihi contigit, tui amore mirabiliter eram accenſus, quod in illius traetatione eandem utriuſque noſtrum viderem eߟe ſententiam, eaſdem ſuiߟe cogitationes ac mirificum animorum conſenſum ac conſpirationem ad unum. Quid quod quando ego amore tui flagrabam, tu iſtic eodem erga me accendebaris, ut videatur occulta quædam amoris in animis noſtris faeta eߟe reaetio. Uterque enim altero ignorante ad prenſandam alterius amicitiam impetu quodam viſus eſt ſerri. Huius vero mei erga te animi teſtimonium extare volui in ſecundo meo ſcripto quod tum adornabam, vehementer gaudens, quod beneficium illud mutui conſenſus mihi tecum commune eߟe contigiߟet. Cum igitur hæc inter nos amicitia non ſine numine inchoata eߟe videatur, non dubito illam firmam || futuram eߟe: nam quod ad me attinet, eam ego colam et tuebor ſanetiߟime. Sunt quædam in quibus diߟentimus, ſed ea adeo pauca ut veritatem et noſtrum conſenſum haudquaquam labeſaetare poߟint: imo non dubito, ubi tu meas aut ego viciߟim tuas rationes cognoverimus, alterum in alterius ſententiam iturum eߟe. Scripſerunt apud nos piures de ea ſtella, ſed pauci veritatem attigerunt; itaque faetum eſt ut ipſe ad commentandum acceߟerim, ac alicubi aſperius ineptias quorundam reprehenderim; fortaߟe autem etiam in tuos calumniatores quadrare poterunt, quos etſi tua virtute et eruditione deviciſti, de quo tibi gratulor: tamen mutuo noſtro conſenſu, non modo, ut exiſtimo, magis devincentur, verum etiam palam ſiet, eos ſolo calumniandi ſtudio tibi et veritati oblatraߟe. Quæ illorum malitia ut etiam Regi veſtro nota ſieret, decrevi eidem meæ iſtius lucubrationis manu ſcriptum exemplum mittere; ac ut id ſacerem, excitatus ſum etiam quorundam exhortationibus, qui dicebant Regem magno deſiderio accenſum cognoſcendi hanc ſtellam, mandaߟe tribus deleetis Mathematicis, Salmantino, Toletano, et tibi tertio, ut ſuam de eo exponerent ſententiam, et ob hanc cauſam ſe non dubitare, quin gratum futurum eߟet Regi meum ſtudium. In epiſtola tui honeſtam et quam tua virtus et eruditio meretur, facio mentionem. Scribo etiam Illuſtri D. Comiti Chinchonienſi, rogoque ut libellum Regi offerat. Miſiߟem tibi exemplum libentiߟime, ſed veredarius onerari non potuit: unicum ſaitem caput, ubi tui ſacio mentionem, tibi mitto, quanquam alibi etiam idem fiat a me, ut videre poteris. Non dubito enim, quin integer libellus in tuas manus ſit perventurus, vel mandante Rege, vel beneficio D. Comitis, ut de eo tuum iudicium feras, quod ego libentiߟime abs te tanquam ab homine s. 399 candido et Mathematicarum artium artifice feram, imo etiam tibi pro eo maximas agam gratias. Non omnia autem capita meæ lucubrationis mitto Regi, ſed tantum præcipua. Traetavi enim idem tecum illud argumentum de cu-||iuſcunque phænomeni invenienda Parallaxi: ac confeci tabellam ampliorem tua, inchoatam a 2 Semidiametris, hinc 4. 8. 10. 20. 30. 40. 52. 55. 64. 68. 70 etc. uſque ad 100. Sed ea domi mihi reſervavi; eum enim a te eߟent pertraetata et quidem erudite, nolui Noetuas Athenas. Quamvis vellem te quoque ea videre poߟe, ut tuam de his audiam ſententiam. Contuli mea cum tuis, et omnia congruere videntur: unicus locus eſt in cap. 11 fol. 21 p. 2, in quo videris eߟe lapſus, niſi forſan ego non aߟequor ſenſum propter imperitiam veſtri idiomatis. Ita autem ibi habes: y la ſacaras de 90, puto debuiߟe dici abs te: auferendum eߟe de maiori altitudine phænomeni. Nam ſi iſti dimidio arcui addatur altitudo Phænomeni, aut auſeratur a maiori altitudine, relinquit arcum aut prorſus æqualem, aut paulo minorem altitudine poli, quod non ſit, ſi dematur de 90.

Quod in mea demonſtratione quædam ſuperflua animadverteris et indicaveris, pro eo ago tibi gratias, licet ego iam ante ea ſponte correxerim. Omnis enim illa demonſtratio ſaitem duabus poſitionibus potuit abſolvi: Rogo autem ut idem ſacias et eodem candore in reliquis meis. Quod vero exiſtimas me in gradu culminationis cæli errâߟe, in eo non facile tibi ſubſcripſero. Nam quod tu colligis eum 1 G. V culminaߟe ſtellam ego cum 0 V, hæc differentia provenit ex diverſa loci Solis acceptione. Contendis etiam iuxta a me annotatum tempus M H. 4. 30' medium cæli tenere 0 grad. 16V, id quidem ita ſe habere agnoſco, ſed quis quæſo pro 16, culminationis cæli fidem interpoſuerit, quæ 16 ſaitem uni ſcrupulo horæ debentur, ut ſi accepiߟem in tempore horas 4. 29, tum exaete colurus æquinoetiorum incidiߟet in ipſum Meridianum. Nam locus ʘ ex Stadij ephemer. invenitur in 21° 3' ᶽ, cuius aſcenſio R. 292. 46, cui ſi pro 4 H. 29 addantur 67 gr. 15, erit aſcenſio R. tempori congruens 360. 1'. Nullus igitur error eߟe poteſt: nec eſt differentia maior inter nos, quamunius ſerup. horæ, pro qua quis quæſo contenderit? Ego aliquot alijs meis conſiderationibus per altitudinem 4æ ſtellæ in Caߟiopeiâ deprehendi illam ſtellam || exaete culminaߟe eum 0 V. Et idem invenietur ex tua obſervatione, ſi tempus tuum quod tu ponis 5 H. 38' ſaitem 3' aut 4' minus acceperis, nimirum H. 5 35' aut 34', et loeum ʘ ex ephem. Stadij: quam facile autem in 4 minutis in tempore lapſus contingere poteſt, tute noſti. Quare adhuc perſto in mea ſententia, ſtellam exaete tenuiߟe medium cæli eum 0 V, ut interea nihil dicam, quod et commodius, et novo iſti lumini auguſtius eſt ipſum punetum principij accipere, quam de aliquot ſcrup. cis vel ultra illud principium pertinaciter contendere.

Quod etiam tu Purbachij tabulas præſerendas eߟe cenſes Prutenicis, ægre tibi conceߟero, niſi id evidentibus confirmaveris rationibus. Sed neque in eo tibi aߟentior, quod Regiomontanum Copernico et Reinholdo anteponis. Ego proſedto exiſtimo, et ſuffragantur mihi præſtantiߟimi quique, Copernicum non minorem fuiߟe Ptolomæo, ſuperiorem vero Regiomontano, eo quod univerſam artem ex novis hypotheſibus et obſervationibus extruxit, quod a Regiomontano non eſt attentatum nedum præſtitum, licet non ignorarit una cum Purbachio præceptore ſuo, emendatione motuum opus eߟe. Ideo Purbachius ſuas tabulas Eclipſium conabatur aliquanto exaetiores Alphonſinis conſtituere. Sæpiߟime etiam Purb. Regiom. Wernerus et alij conſeߟi ſunt errores eߟe in motu Planetarum et præſertim ♂ et ʘ, ut patet ex ipſorum obſervationibus. s. 400 Sunt qui affirmant Purb. et Regiomontanum privatim habuiߟe quaſdam tabulas motuum Planetarum, ex quibus deinceps duorum annorum Ephemerides, pro anno 1512 et 1513 a quodam Anglo in hac urbe erant ſupputatæ et editæ, et magis accedunt Copernicæo quam Alphonſino calculo, ſed nuſquam amplius inveniri poߟunt tabulæ illæ. Nihil nunc dico de meis aliquot faetis conſiderationibus Planetarum ad ſtellas fixas, præſuppoſitis illarum veris locis, quas ſemper propius acceߟiߟe Copernicæo calculo quam Alphonſino deprehendi, ſed quid eviden-||tius eߟe poteſtilla ♂ ђ et É¥ ut multa alia præteream. Reinholdum ego etiam inter artifices reponendum eߟe cenſeo, cuius laboribus utiliߟimis fuiߟemus uſi, niſi immature fata nobis illum eripuiߟent, certe inferiorem Regiomontano non auderem dicere. Sua cuique laus relinquenda eſt, interea dicendum eſt, quod verum eit: nimirum Copernico et Reinholdo tanquam veris Aſtronomiæ inſtauratoribus multa nos debere, ſed poſteritatis melius erit iudicium. Ob has cauſas Prutenicarum tabularum computum potius ſequor quam Alphonſinum; ſed tu ipſe quoque agnoſcere videris errorem Alphoniinum, quando ſtellas ſixas dimidio ſere gradu ulterius quam Copernicus promovendas eߟe cenſes. Sed de his hoc loco plenum colloquium inſtitui non poteſt. Rogo te ut diligenter omnia expendas; utinam vero plurimi oculos ſuos ad ipſum cælum converterent, artemque in ipſo cælo non in tugurio exercerent, exaetiorem hodie haberemus Aſtronomiam. Ego meorum librorum in Aſtronomia nihil mecum hic habeo, ſed Pragæ: alias miſiߟem ſtatim tibi aliquot meas obſervationes, ſed fiet alio tempore, Deo volente. Et ſi quid tuarum obſervationum habes, ac mecum communicaveris, pari ſtudio rependam. Scribis etiam te potiora quædam de nova ſtella illa tibi reſervaߟe, rogo ut eorum quoque me participem facere velis. De Nonio veſtrate quid agat ſcire vellem. Multorum ille nobis ſpem fecit, quæ adhuc expeetamus et expetimus avide. Vale et me dilige.

Viennæ Auſtriæ die 22 Iulij Anno 1574.

Tui ſtudioſiߟimus

THADDÆUS HAGGETIUS. ||

DIE 6 Decembris perlatæ ſunt ad me literæ tuæ, et folium unum, cuius titulus eſt: Hiſtoria ſtellæ novæ apparentis in aſteriſmo Caߟiopeiæ cap. 1. In literis mentionem facis cuiuſdam libelli de eadem re, quem credebas ad me vel mandante Rege, vel beneficio Domini Comitis Chinconienſis mittendum: quo ad me 24 d. Dec. non miߟo, decrevi cum ob amorem, quo te proſequor, tum et ob veritatis confirmationem, ſcriptis tuis ad me miߟis, incerto tabellario reſpondere, eroque brevis: nam diffido has literas ad te mittendas. Scribis in literis: unicus locus eſt in c. 11 f. 21 p. 2 in quo videris eߟe lap ſus, niſi forſan ego non aߟequor ſenſum veſtri Idiomatis. Ita autem ibi habes: y la ſacaras de 90. Puto debuiߟe dici abs te, auſerendam eߟe a maiori altitudine Phænomeni. Nam ſi iſti dimidio arcui addatur minor altitudo Phænomeni, aut auferatur a maiori altitudine, relinquit arcum aut prorſus æqualem, aut paulo minorem altitudine Poli, quod non fit, ſi dematur ex 90. Haetenus recitata ſunt tua verba. Ex tuis verbis plane oſtenditur tua perplexitas, et quod non intelligas argumentum capitis, in quo oſtendo: quomodo ſint parallaxes phænomenωn ſupra terram circulos ſeu periodos ſuas diurnas abſolventium, ignotis veris locis eorum ſecundum longitudinem et latit. inveniendæ. Hypotheſis mea erat: Si ex duabus altitudinibus meridianis eorum invenitur vera s. 401 Poli altitudo, ipſa carebunt parallaxi. Atqui Phænomena talia aut faciunt periodos ſuas integras a vertice capitis et Horizonte, aut intra periodos eorum continetur vertex capitis. Si hoc accidat, * ſummæ maioris altitudinis et minoris, hac ab illa demta, differentiæ ſummæ medietatis, quam demo ex 90°; ſi quod remanet, eſt æquale altitudini Poli, tale Phænomenon carebit Parallaxi, quod demonſtratur ſic. ||

AB ſit horizon, CD axis Horiz. GH æquator, EF axis mundi, LI periodus integra Phænomeni ſupra terram. A puneto A horizontis ducatur ei periodo parallela AM. His politis dico BI eߟe maximam altitudinem eius, AL minimam. Si ergo demas minimam altitudinem exmaxima, remanebit BM. Nam arcus AL æqualis ipſi MI. Arcus BM in duo æqualia ſecatur puneto H, quia AM eſt parallela ipſi GH, per 30m 1mi. Ideo GA et HM æquales. At HB et GA æquales ob 4 et 15 1mi et 26 tertij. Si demas AG æqualem medietati differentiæ maximæ et minimæ altitudinum ex 90°, i. e. ex quadrante GE, remanebit AE poli altitudo. Ex his vides me non eߟe lapſum ſed te non intellexiߟe locum illum. Quod autem perſtas in defendendo calculo veri motus 4, quem tradidit Copernicus, ſeetaturque eum Reinholdus, Stadius: volo admonere tanquam amicum, ne præcipites ſententiam tuam, atque in rebus Mathematicis in nullius verba iures, ſed ex Geometricis et Arithmeticis et Opticis demonſtrationibus, ex cælo ipſo, non ex tabulis vix 100 annis duraturis, vera loca Phænomencov diſcas aߟueſcaſque in his colligendis, et percipies motum ʘ verum egere emendatione, ſæpeque Copernicum et Alphonſum et Purbachium aberrare a vero loco 4, qui data accurata poli altitudine (quæ ſolum exadta ratione ex ſtellis ſemper apparentibus et ʘ meridiana altitudine beneficio declinationis eius) areatim in tabulam declinationum ʘ immiߟa, certiߟime colligitur toto exceptis 48 diebus nempe 12 diebus ante et poſt ſolſtitia, in quibus ob parvitatem motus declinationis, non poteſt partiliter deprehendi, niſi maximo aliquo inſtrumento, quo differentia 3 min. poߟit percipi. Si hoc ab A° Domini 1549, quo Hiſpaniam deſcribendam ſuſcepi, uſque ad hoc tempus exercuiߟes, longe aliud ſentires, quam ſcribis. Rurſus ſi ex locis ʘ ſupputatis calculo Copernici totidem annis, et eius meridianis altitudinibus, urbium et locorum, quorum altitudines poli tibi alioqui ex cælo deprehenſæ ſunt, earundem poli altitudinem ſupputares, ſæpe diverſas et alias a verbis eorum altitudines poli videres, et interdum differentiam 18 minutorum. Et ad hoc inſtitutum propin-||quiora veritati ſunt loca ʘ ex Alphonſo deprehenſa quam ex Copernico. Non dubito, quin ſæpe aberraris a veritate ſequendo Alphonſum, ſed certo ſcio, quod magis et ſæpius errabis ſequendo Copernicum quam Alphonſum. De locis aliorum Planetarum et ſtellarum in omnibus reperies manifeſtos errores; in longitudinibus ſtellarum 51 minutis propinquior eſt Copernicus Alphonſo, ſed abeſt Copernicus a vero loco præceߟionis Æquinoetiorum 27 m. utminimum. Nam ſtella præcedens in cornibus V completo anno 1574 ſecundum ipſum eߟet in 27° 50' V, cum revera ſit ultra 28° 17 m. V. Experire et nulli credas. Quod attinet ad latitudines ſtellarum, maximi etiam reperiuntur errores in omnibus, nam ſecuti ſunt gregatim omnes Ptolomeum, nec in uno minuto diߟentiunt ab eo, quod miror cur non obſervarit (quem Ptolomæo non dubitas præferre) Copernicus, cuius doetrinam vehementer ſum ſolitus extollere. Eraſmi doetrinam duodecim annis, quibus mathemata in hoc gymnaſio Valentiano profiteor, ſemper explieavi. Similiter Iohannem Regiomontanum commendavi ſemper diſcipulis meis, et ex ſrequenti meditatione horum autorum, percipio ex horto Regiomontani traduces et plantaria s. 402 adoleviߟe in viridario Copernici. Quod autem præfers ei Copernicum ob novas Hypotheſes, aߟentirer tibi, ſi meliores eߟent antiquis. Sed de his fuſius diſputavi in tranſlatione commentariorum Theonis in magnam conſtruetionem Ptolomæi, quibus addo meas cenſuras, in quibus confero Ptolomeum cum Gebro, Almatechne, Copernico.

RESPONSUM AD PRIMAM CAPUT HISTORIÆ DE NOVA COMETA.

Primum dicis ſecundam, quartam, nonam, duodecimam ſtellam Caߟiopeiæ efficere figuram quadrilateram anormem, h. e. inæqualium laterum (ut in ſubieeta figura apparet conſtitui) quæ a Græcis trapezion vocatur, duetiſque lineis diagonijs duo triangula ſcalena. Figura hæc prorſus habet æqualia latera et angulos cum tua. Nam in ſcripto ad me miߟo veſtigia punetorum quatuor || angulorum puneturis acus impreߟa in charta remanentia imitatus ſum. Charaeteres huius ſcripti diߟimiles ſunt tuis literis, et qui tranſtulit, veram figuram tuis manibus ſaetam pungente acu per applicationem imitatus eſt. Hæc figura valde diߟidet a quadrilatera, quam efficiebant 4a 2a 12a 9a. Nam videbantur efficere quadrilaterum quaſi æquicrurium, iudicio omnium qui aſpexerunt, et iudicio Domini Reiſacheri, quem Dominus faxit in regnum ſuum tranſtulerit ex hac vita. Ex eius enim libro puneturis acuum fideliter extraeta eſt hæc figura, quæ non anormis prorſus, ut tu pingis, nec ex triangulis manifeſte ſcalenis conſtituta. Inſuper divide diagoniam 2æ et nonæ in 8 partes æquales (quæ habet 7° 47', quibus ad complendum 8 ſolum gradus deſunt 13 min.) et videbis quam erronea lit tua figura ad hoc ſolum excogitata, ut perſuadeas magnam laterum inæqualitatem in ſigura ſupradieta, ut tu veriores poߟis perſuadere tuas laterum diſtantias meis. Primum erratum in figura hac tua, latus 2æ et 12æ eߟet 5 gr. cum 5 min. fere, cum tu dicas eߟe 4° 55'. Secundus error, latus nonæ et 12æ eߟet ſere 6° 50 m. cum tu dicas eߟe 5° 15'. Tertius error, diagonia 4æ et 12æ eߟet fere 7° 35' cum tu dicas eߟe 6° 14'. Quare falſa eſt hæc figura nec dietis tuis conſentanea, nec veræ figuræ quam in ccelo efficiebant tres ſtellæ cumnona I· · · I· ·· I· ·· I· ·· I· · · I - · · I· ·· I· · · I. Poſitis diſtantijs quas dicit Thaddæusſe crebro obſervaߟe, neceߟario eſt deſcribenda hæc figura proxima, in qua primum deprehenditur erraߟe, quod a 4a ad 12m dicat eߟe 6G 14M (in quo bene obſervavit mihi conſentiens) ſed ſi reliquorum laterum quadrilateri diſtantiam bene obſervaߟet, a 4a ad 12m || ſolum eߟent 5G 52M fere. Quare in obſervationibus diſtantiarum laterum, ubi diߟidet a me, erravit. 2°, cum oculus indicaturus eſt differentiam duorum intervallorum ſeu duarum magnitudinum, ipſæ debent æqualiter oculo exponi. Si Thaddæus exiſtente 2a ſtella in M. Cæli (quo tempore ſolum poߟunt oculo æqualiter exponi 12a et 4a) obſervaߟet differentiam diſtantiarum ipſarum a 2a, vidiߟet fere eߟe æquales nec eߟe maiorem differentiam 5 minutorum a 2a ad 12am quam a 2a ad 4am. Itaque erravit ponens differentiam 19 minutorum. Similiter erravit ponens differentiam diſtantiæ Cometæ a 12a ad diſtantiam eius a 4a 24 minutorum. Nam exiſtente Cometa in M. C. quo tempore debebat diſtantias obſervare, oculo videbantur hæ duæ diſtantiæ æquales et maiores ſuperioribus duabus et radio exaeto undique æqualiter librato, uno brachio non magis prominente alteri, vidiߟet a Cometa ad 12am ſpatium maius, ſpatio ab eadem ad 4am ſolum 10 minutis, non 24 min. ut ipſe ſcribit. Similiter erravit in diſtantijs ab 11a ad 4am et ab 11a ad 12am. Nam ſi talem triangulum efficiebant 11a 4a et Cometa ut ab 11a ad 4m ſint 3 G 46' (quod ſpatium inveni ego 3G 50') et ab 11a ad Cometam ſit 1G 24' ut aߟerit, cum a Cometa ad 4m ſint 4° 51M, eſt neceߟarium ut 11a ſtella cadat a diagonia, quod s. 403 eſt a Cometa ad 2m ver ſus 12m et non ver ſus 4m, cui adverſatur Reiſacherus et veritas. Inſuper ab 11a ad 12m ſolum erunt 4G 10M, cum ex ſcripto Thadæi debeant eߟe 4G 45 ', quam diſtantiam ſi ſumas ex ſcala et dueta linea a 12a circinationem duxeris, et a 4a pariter ſecundum diſtantiam 3G 46' (aut 50 ' ut ego dico) aliam circinationem duxeris, invenias verum locum 11æ, neceߟarium ex dietis Thadæi, niſi ſibi velit contradicere, eߟe proximum lateri nonæ et 4æ, et vix fuiߟe a Cometa ad 11am gradum integrum. (Nam a 2a ad 11am ſunt 6 50, licet Thadæus ponat 6 30, quam diſtantiam ex cælo fideliߟime et ex vero loco || 11æ in figura præcedenti ex diſtantijs Thadæi colligitur). Quare falſum eſt fuiߟe 1G 24', quod ego concluii fore neceߟarium ex dietis Thaddæi ſecum pugnantibus. Figura quadrilatera Reiſacheri approbat verum eߟe confirmatque Hiſtoria. Nam 11a tam propinqua erat Cometæ et lineæ reetæ a Cometa ad 4am duetæ, ut cum eߟet in vigore cometa, nunquam ego eam ſtellam videre potuerim, poſtea vero decreſcente vel deleto Cometa mihi viſa ſuerit, quæ cauſa ſuit ut prorſus ſuerit a me negleeta 11a ſtella. Inſuper reprehendit me Thadæus, quod poſuerim a Cometa adCynoſuram 26° 40' cum ipſe ſolum invenerit 25° 30'. Quod mea obſervatio ſit veritati propinquior poterat concludi, ſi Dominus Thadæus obſervaߟet diſtantiam ſecundæ a Cynoſura, verum neſcio an caſu an de induſtria omiſerit. Ego obſervavi a 2a ad Cynoſuram 34 gr. 25 M...................................................... minutorum ſcalæ prædietæ pro ſingularibus gradibus acceptis, et ob amorem quo Thadæum proſequor id fiet in quadrilatero eius, ut ex eius quadrilatero convincam me perſpicacius obſervaߟe. Linea dueta a Cynoſura ad 2am tranſit inter 4am et 11am. Deſcripta hac figura invenietur diſtantia a Cynoſura ad Cometam excedere 26G 15', reſtituatur ergo in proprium locum 11a ſtella, et obſerventur veræ diſtantiæ ſtellarum 2æ 4æ et 12æ et ipſius cometæ, et procedatur veris figuris, et intelligent omnes meas obſervationes in duobus locis Meridiani faetas eߟe veriores.

Hæc ſcripil ſtudio veritatis, cui ſum addietiߟimus et in verſando Radio exercitatiߟimus ab A° 1558, quo utebar Radio Gemmæ Friſij άνισορρόπω, quo relieto excogitavi mihi alium ίσόρροπον, quo longe commodius utar. || .........................tecum per ſecundam perſonam agere et ad ſcriptum reſponderem, interpellantibus me filiolis ex ſecunda in tertiam perſonam ſum lapſus. Atque hæc controverſia cum ſit de ſcrupulis potius, quam de veritate argumenti libri noſtri de Cometa, in qua præclare convenit inter nos, æquo animo ſerre debes, poſtquam non ſunt inſeetandi animo ſcripta, ſed potius amore proferendæ in lucem veritatis. Charta ergo non ſeparet animos, quos veritatis ſtudium conneetit. Valentiæ 25 Decembris Anno 1574.

Tui ſtudioſiߟimus

HIERONYMUS MUNNOS,
Academiæ Valentinæ hebraicæ linguæ
et Mathematum Profeߟor.

Nobis tamen omni ex parte commodius visum est epistulas secundum temporis ordinem disponere. In hoc vero tomo et tomo VIII illæ solum epistulæ reperiuntur, quæ ad astronomiam ac doctrinas pertinent; quæ res privatas tractant, inter »Acta ad vitam Tychonis Brahe pertinentia«, quæ tomus XIV complectetur, quærendæ sunt.

51*

s. 404 Epistulæ hæ maxima ex parte sumptæ sunt e collectione chartarum Tychonis, quam possidet bibliotheca publica Vindobonensis. Quæ hic reperiuntur, non solum epistulæ sunt, quas Tycho ab aliis accepit, et apographa earum, quas ipse ad alios dedit, sed haud paucæ etiam, quas ad Hagecium miserat, ipsæ ibidem asservantur. Ille enim, cum Tycho ab eo petiisset, ut apographa epistularum suarum sibi mitteret, quas in lucem emittere constituisset (supra pp. 218,37 sqq. 223,8 sqq. 226,10 sqq.), ipsas epistulas ei remisit (p. 255,16 sqq.). Tychonis vero epistulæ ad viros doctos scriptæ in multis aliis bibliothecis per varias Europæ partes reperiuntur, apographa autem epistularum ipsius et aliorum ad ipsum datarum non solum manu scripta, sed etiam in libris sæc. XVII et XVIII typis expressis haud raro occurrunt. Præter collectionem Keplerianam Vindobonæ asservatam et collectiones Haunienses, Monacenses, Bononienses, Oxonienses mentio facienda est magnæ collectionis in bibliotheca Universitatis Basileensis asservatæ, quæ epistulas continet, quas ultimis vitæ annis Tycho accepit, et earum, quas ipse dedit, adumbrationes.

Epistulas has maxima ex parte edidit F. R. Friis, qui cum a. 1910 mortern obiret, editionem ad finem non perduxit. Hoc procurante prodierunt Tychonis Brahei et ad eum doctorum virorum epistolæ ab anno 1568 ad annum 1587 (Hauniæ 1876—1886), Epistolæ quas per annos a 1596 ad 1601 Tycho Brahe et Oligerus Rosenkrantzius inter se dederunt (Hauniæ 1896), Tychonis Brahei et ad eum doctorum virorum epistolæ ab anno 1588 (Hauniæ 1900—1909); hæc tamen ultima editio morte editoris interrupta est. Nos hanc editionem comparantes ipsas litteras denuo protulimus atque expressimus; quas omnes fere contulit Ioannes Ræder.

Tomo VIII annotationes breves litterarum ordine dispositæ adicientur, quibus de vita eorum, qui litterarum commercio cum Tychone conjuncti fuerunt, atque aliorum hominum, quorum in epistulis mentio facta est, paucis verbis agetur. Hoc enim utilius nobis visum est quam inter annotationes proxime sequentes talia ponere.

ad p. 4,4] vid. Paulus 2 ad Cor. 5,1.

ad p. 4,24] Ezech. 33,11.

ad p. 8,4] Horat. Carm. 122,19-20: »quod latus mundi nebulæ malusque Juppiter urget.«

ad p. 10,8] cf. tom. I p. 15,32-34.

ad p. 11,19] cf. Horat. Art. poet. 1—4: »Humano capiti cervicem pictor equinam jungere si velit... ut turpiter atrum desinat in piscem ...«

ad p. 12,34] Hæc Pratensis epistula invenitur in tom. I p. 6 sqq.

ad p. 12,38] vid. tom. III p. 95 sq.

ad p. 16,6] Petri 2 Epist. 3,7, ubi tamen pro ϑεον legitur τῷ  αρτῷ  vel αὐτοῡ. Cf. etiam Ezech. 32,7; Esai. 51,6.

ad p. 17,11] cf. Vergil. Æn. IX 641.

s. 405 ad p. 17,23] De Carneade vid. Ciceronis Tusc. disp. III 25,59-60.

ad p. 17,26] Cleanthis versus, quos affert Epictetus Enchir. 53, vertit Seneca Epist. 107,11.

ad p. 18,6] »dum memor ipfe mihi...«: Vergil. Æn. IV 336.

ad p. 19,22] Prodierunt Norimbergæ a. 1544 (non 1543) Scripta clarissimi mathematici lo. Regiomontani de torqueto, astrolabio armillari, regula magna Ptolemaica, baculoque astronomico et observationibus cometarum.

ad p. 20,23] Obliquitatem Eclipticæ annis 3434 inter 23° 52' et 23° 28' minui et augeri docet Copernicus De revolut. III 3 (p. 162 sqq. ed. secul.).

ad p. 21,30] Manilii Astron. I 41 sq.

ad p. 21,35] »penitus penitusque iacentes«: cf. Ovid. Metam. II 179.

ad p. 21,38] »nube vehi...«: Ovid. Metam. XV 149.

ad p. 22,19] In editione Operum Georgii Buchanani (Edinburgi 1715) epistula data esse indicatur pridie Nonas Septembres a. 1576; atque item in editione, quæ prodiit Lugduni Batavorum 1725 (II p. 738 sq.). Quocum consentit, quod in utraque editione epistula sic incipit: »lam alter agitur annus ...«. Sumpta esse dicitur »ex MS. et Edit. Lond.«; sed forma ejus illic exhibita multum abhorret ab ea, quam præbet Tychonis apographum. Incuria autem Tychonis factum esse videtur, quod libellum de Nova Stella, dum Buchanani litteræ forte essent in itinere, illi sese misisse ait. Nam in ipsa epistula Buchananus gratias ei agit, quod libellum sibi transmiserit.

ad p. 24,5] vid. annotat. ad tom. IV p. 156,1.

ad p. 24,11] Plinii Nat. Hist. II 16,68-71.

ad p. 29,31] Vitruvii De architectura IX 1,12.

ad p. 32,41] Epitaphium, quod hic omisimus, inter carmina Tychonis ponetur in tom. IX.

ad p. 33,3i] »quo tua te virtus vocat«: Horat.Epist. II 2,37; »curta fuppellex«: Pers. Sat. 4,52; »res angufta domi«: Juvenal. Sat. 3,165.

ad p. 34,11] cf. Horat. Carm. I 3, 8.

ad p. 39,2] cf. Vergil. Æn. IV 651 (»dum fata deusque ſinebat«).

ad p. 39,33-35] Lucretii De rerum natura II 2—4.

ad p. 40,22-23] »cumque alijs reliquos fruftrare inglorius annos« versus est ipsius Tychonis (cf. tom. I p. 14,40).

ad p. 43,s] »inobfervata currere fidera«: cf. Ovid. Fast. III 111 sq. (cf. tom. IV p. 424,24 sq.).

ad p. 43,12] vid. annotat. ad p. 8,4.

ad p. 43,15] »ornari...«: Manilii Astron. III 39.

ad p. 43,36] cf. Horat. Epist. II 2,37; I 4,6-7.

ad p. 47,21] Non Haffniæ, sed Hvenæ datæ esse videntur, ut monet Friis; hic enim Tycho cometam observavit diebus 13—15 m. Nov.

ad p. 48,4] De τόποις άναιρετικοίς vid. A. Bouché-Leclercq, L'astrologie grecque (Paris. 1899) pp. 411 et 413.

s. 406 ad p. 49,7] »quod pluteum ...«: Pers. Sat. Ι,ιοβ.

ad p. 51,38] vid. Sophocl. CEdip. Tyr. 376 sq.

ad p. 55,34] vid. Palingenii Zodiacus vitæ (Basileæ 1574) lib. V p. 98.

ad p. 58,30] In apographo altero (foll. 30—31) verba sequentia valde contracta sunt. Nam pro verbis »et in triangulorum . . . Verum« (p. 58,31—59,1) hæc tantum illic leguntur: »ſocius mearum obfervationum et ſtudiorum, ſed«.

ad p. 59,26] cf. tom. IV p. 278 sqq.

ad p. 59,30] cf. tom. IV p. 281,39 cum annotat. nostra.

ad p. 60,16] Verba sequentia, quæ uncinis inclusimus, tantum præbet apographum alterum.

ad p. 61,19] cf. tom. IV p. 306 sqq.

ad p. 62,13] Quod sit instrumentum, quod Torquetum Armillare appellatur, haud facile perspicitur. Nullum enim possidebat torquetum, instrumentum rude atque incompositum, et quod armillis Ptolemæi atque ipsius multo inferius esset. Loquitur fortasse de armillis suis æquatoriis.

ad p. 62,42] Summa cum iniquitate de Wittichio loquitur, qui re vera d. 21 et 26 m. Oct. a. 1580, si non sæpius, cometam Uraniburgi observaverat. Invento autem calculo prosthaphæretico bene meritus erat de Tychone (vid. tom. I p. XXXII).

ad p. 63,24] Andreæ Duditii De Cometarum significatione commehtariolus prodiit Basileæ a. 1579.

ad p. 64,16] cf. tom. IV p. 293,22 sqq.

ad p. 68,24] cf. tom. IV p. 83,29 cum annotat. et tom. III p. 140,25.40.

ad p. 71,28] cf. tom. IV p. 287,12 cum annotat.

ad p. 75,12] Comes Anglus, de quo loquitur, est Lord Willoughby de Eresby, qui in Daniam venerat, ut regi Friderico II insignia ordinis S. Georgii traderet (cf. Dreyer, Tycho Brahe p. 137).

ad p. 76,9] Quis fuerit Draco ille Juticus, dubitari potest. Cogitat fortasse de Snione rege, quem narrat Saxo in Historiæ Danicæ lib. VIII ob annonæ caritatem cervisiæ usum vetuisse, addita mortis pæna.

ad p. 78,9] Vetus dictum est: »Dat Galenus opes, dat Justinianus honores.«

ad p. 80,16] cf. tom. I p. XXX et XXXIX sq.; tom. II p. 383,26; tom. VI p. 70,34; 179,2; tom. VII p. 129,20; 199,18.

ad p. 82,9] Edidit Mæstlinus »Ausführlicher Bericht von dem allgemeynen Kalender oder Jahrrechnung wie sie erstlich angestellt worden und was Irthumb allgemߤchlich dryn seyen eingeschlichen . . . sampt Erklߤrung der newlichen auߟgegangenen Reformation von Bapst Gregorio XIII (Heidelbergæ 1583 et 1584).

ad p. 82,30] Gratiopolitanus, rectius Gratianopolitanus, i. e. Orontius Finæus mathematicus (Oronce Fine, nat. 1494, mort. 1555). Gratianopoli (quæ nunc vocatur Grenoble) natus ille quidem non erat, sed Brigantii (nunc Briancon) in oppido vicino, et in libris suis Delphinatem se appellat. Nomen Gratio- s. 407 politani Tycho ei indidisse videtur, quia Gratianopolis caput Delphinatus erat. — Abbas Messanensis Franciscus est Maurolycus, adversarius Copernici.

ad p. 83,21] Edidit Jacobus Heerbrand Disputationem de Adiaphoris et calendario Gregoriano (Tubingæ 1584).

ad p. 83,26] vid. tom. III p. 247,19 et p. 289,4 cum annotationibus.

ad p. 83,31] vid. tom. II p. 223,32.

ad p. 85,2] »postridie Pentecostes«, i. e. d. 8 m. Junii.

ad p. 85,38] De versione Latina Georgii Vallæ vid. Procli Diadochi Hypotyposis astronomicarum positionum ed. Carolus Manitius (Lipsiæ 1909) p. V.

ad p. 88,22] Observatio Brucæi invenitur in nostri tomi X p. 313.

ad p. 88,27] Principium eclipsis Brucæus posuerat in 11h 8' 32" (non 11h 6' 32"). Verba uncinis inclusa supplevimus ex observatione; omisit librarius.

ad p. 89,5] Epistula, quam expressimus, ipsa est, quam Tycho miserat; sed nomen tantum ipsius manu.

ad p. 89,29] Calendarium anni 1585 numquam typis expressum est. Cf.p.91,20.

ad p. 91,2] Hanc epistulam sine indicatione anni traditam, quamquam in codice post epistulam a. 1588 ad Brucæum scriptam loeum tenet, propter res in ea tractatas ad annum 1585 pertinere veri simile est (vid. Laur. Nielsen in Nordisk tidskrift för bokoch biblioteksvߤsen VIII. 1921. p. 1781).

ad p. 92,34] Versus in Ptolemæum et Copernicum inveniuntur in tomi VI pp. 266 sq. et 269—271.

ad p. 93,1] Nornen tantum ipse Tycho subscripsit. Addidit Hagecius »die 12 Martii 1586«; hoc enim die epistulam accepit.

ad p. 93,34] De Dialexi Hagecii locupletata vid. tom. III p. 19,17.

ad p. 95,1] Addidit in margine Hagecius: »Libellus est Josephi Quartani«.

ad p. 95,13] vid. supra ad p. 83,31.

ad p. 96,35] Carmina ad Jacobum Ulfeldium, Nicolaum Kaasium, Henricum Ranzovium scripta in nostro tomo IX locum habebunt.

ad p. 96,39] Designationes ædificii et duorum instrumentorum eædem sunt, quæ d. 1 m. Mart. a. 1586 ad Guilelmum Hassiæ Landgravium missæ sunt; vid. tom. VI pp. 36—37 cum annotationibus.

ad p. 100,25] Catonis dictum de haruspicibus affert Cicero De divinat. II 24,51.

ad p. 103,38] Claudii Ptolemæi Omnia quæ exstant Opera præter Geographiam prodierunt Basileæ 1541 et 1551. Nova editio commentariorum Trapezuntii, quam Hagecius animo volvebat, numquam prodiit.

ad p. 107,26] vid. tom. I p. 23,42.

ad p. 108,11] Cometæ descriptio ad Landgravium missa invenitur in tomi VI p. 41 sqq.

ad p. 110,1] In titulo voluminis epistularum transscriptarum, quod in bibliotheca Bodleiana asservatur, hæc leguntur: »Epistolæ ad D. Petrum Junium ut et Epistolæ ab ipso P. Junio scriptæ. Edere instituerat cl. Smithus«.

ad p. 110,20] Tota epistula ipsius Tychonis manu scripta est.

s. 408 ad p. 112,32] cf. tom. IV p. 293,26 cum annotat. et hujus tomip. 64,15 et p. 71,28.

ad p. 116, 1] Nornen tantum ipse Tycho subscripsit. Quid Tycho senserit de astrologia, exposuimus in tomi I p. XIV sq.

ad p. 120, 1] Nornen subscripsit ipse Tycho, qui etiam inscriptionem addidit. Adscripsit Hagecius: »Redditæ sub finem Julii 1588«.

ad p. 122,1] Nomen tantum ipse Tycho subscripsit. Adscripsit Hagecius: »Redditæ {18 Oct. novo 8 Oct. veten } stylo 1588«.

ad p. 123,21] Cum hanc epistulam Tycho scripsit, nondum acceperat illam, quam sub finem mensis Julii ad eum dederat Scultetus; vid. tom. IV p. 456,15 sqq.

ad p. 124,20] Nomen tantum ipse Tycho subscripsit.

ad p. 126,35] De »Æquatoriis« vid. annotat. ad tom. VI p. 88,38. Quæ hic commemorantur, Tychonis systema mundi repræsentasse videntur.

ad p. 129,26] vid. hujus tomi p. 80,16 cum annotat.

ad p.129 ,32] cf. observationes in tom. XI p. 199, ubi tamen nullum verbum additum est, quo has observationes cum Ptolemaicis hypothesibus male congruere significaretur.

ad p. 130,23] Cometa anni 1585 sub finem mensis Octobris Soli fere oppositus erat; quod de ceteris tribus cometis a Tychone ante illud tempus observatis (1577, 1580, 1582) vere dici non potest.

ad p. 130,34] cf. tom. IV p. 156,1 cum annotat.

ad p. 131,2] Plinii Nat. Hist. II 17,77. Verba antecedentia ostendunt Tychonem jam a. 1588 illam inæqualitatem motus Martis animadvertisse, cujus a. 1590 et 1591 Magino et Landgravio scribens mentionem facit; cf. hujus tomi p. 291,15-32; tom. VI p. 236,26 cum annotat.

ad p. 133,42] vid. tom. III p. 87 sqq.

ad p. 134,21] Verba non sumpta sunt ex Ecclesiastico, sed ex Ecclesiaste (3,14).

ad p. 135,42] Fugitivus minister Raymarus Ursus est; nam ita eum voeaverat Georgius Rollenhagen (vid. hujus tomi p. 387,16 sqq. et p. 388,42). Nempe is est »quidam alius Mathematicus«, de quo paulo supra loquitur.

ad p. 140,39] His numeris Tycho usus est, ut ephemeridem Solis annorum 1586 et 1587 conficeret; cf. tom. V p. 199 et p. 329.

ad p. 141,16] cf. annotat. ad tom. VI p. 142,12.

ad p. 141,28] Ipsam epistulam a Brucæo missam expressimus. Transscripta invenitur in codice Vindobonensi 1068666 foll. 89—91. Adscriptum est: »Accepi die 4 Octobris 1588«.

ad p. 143,25] Locum Lycosthenis in libro, qui inscribitur Prodigiorum ac Ostentorum Chronicon (Basileæ 1557; etiam lingua Germanica: Wunderwerck... durch Johann Herold... verteutscht) nec Tycho (p. 155,21) nec nos invenire potuimus. Hoc autem loco inmargine hæc addidit Tycho: »Ego perluſtrato toto libello Lycoſthenis nihil eiuſcemodi invenire potui, et iſti autores, s. 409 qui generaliter de oſtentis ſeripſerunt, non fecerunt ſæpenumero differentiam inter Cometas, qui revera omnes in ccelo verſantur, et faces atque lampadas ignesque volantes ſimiliaque ignea aëris ſublunaris metheora. Fieri itaque poteſt, ut ex his delapſis terra alicubi incenſa ſit, quod tamen Cometæ conflagrationi falfo aſeribitur. Non enim ardent neque conflagrant, ſed inſtar aliarum ſtellarum lumen vibrant.« Quæ verba postea deleta sunt; at responsioni ad Brucæum datæ similia inserta sunt (p. 155,21 sqq.).

ad p. 143,35] Plinii Nat. Hist. II 8,29; cf. Achilles Statius In Arati Phæn. § 5.

ad p. 143,38] De quinta, quæ vocatur, essentia cf. Aristotelis De cælo I 3 p. 270b 20 sqq.; vid. etiam Aetius I 3,22 (Diels, Doxographi Græci p. 288).

ad p. 144,3] Plinii Nat. Hist. II 25,91.

ad p. 144,30] Post »mittam« in ipsa epistula hæc scripta fuerunt: »Scotus ille, cuius Duncanus meminit, Joannes Craycus eft, Medicinæ Doctor. Vivit is in Scotia Edenburgi, ibique medicinam facit. Epiſtolæ tuæ inſeriptio, niſi meipſum noviߟem, elatioris animi reddidiߟet: Vah quantus ego futurus Thraſo, ſi talem inveniam Gnathonem!« At deleta sunt illa quidem; Tycho vero nihilo minus ad ea respondet p. 171,7 sqq.

ad p. 145,1] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Hagecii manu scripta est. Adscripsit Tycho: »Accepi 27 Aprilis A° 1589.«

ad p. 145,32] De Wincklero vid. tom. IV p. 348 sqq. et p. 354,11. Cf. etiam hujus tomi p. 203,25 sqq.

ad p. 145,34] vid. annotat. ad tom. IV p. 287,12.

ad p. 147,4] In margine annotavit Tycho: »Hic graviter hallucinaris Thaddæe, nam Mæftlini ſupputatio eſt inſtituta ad 24 diem Novembris, ſed mea examinatio, e qua hos numeros derivaſti, eſt direeta ad 26 diem Januarij, plus duobus menſlbus poſt, es itaque in falſis terminis.«

ad p. 147,24] vid. tom. II p. 223,32 cum annotat.

ad p. 154,2] cf. tom. II p. 121,36.

ad p. 154,16] vid. tom. VI p. 155,5 sqq.

ad p. 156,33] vid. Senecæ Nat. Quæst. VII 8,3.

ad p. 158,11] vid. tom. IV p. 245,5 cum annotat.

ad p. 158,19] vid. tom. IV p. 177,11.

ad p. 158,36] vid. Hieronymi Cardani De rerum varietate (Basileæ 1557) p. 96 sq.

ad p. 161,2] Sculteti verba affert tom. IV p. 456; cf. etiam hujus tomi p. 123 sq.

ad p. 165,1] Nornen tantum subscripsit ipse Tycho; adscripsit Hagecius: »2 Maij 1589, novo ſtylo«.

ad p. 167,26] vid. Horat. Carm. II 20,14-15; Epist. II 1 ,269-270.

ad p. 169,30] Idem proverbium tom. I p. 167,31 et tom. III p. 225,24.

ad p. 171,12] Thraso et Gnatho, miles et parasitus in Terentii Eunucho.

ad p. 172,11] vid. tom. II p. 77,28 cum annotat. et tom. III p. 154,24.

ad p. 172,16] vid. tom. VI p. 111,26 et p. 150,3.

s. 410 ad p. 173,10] Terentii Eunuch. 41.

ad p. 173,35] Ciceronis Somn. Scip. 7,15: »Quid autem interest ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante natisunt?«

ad p. 175,12] De Stuarto vid. tom. IV p. 515.

ad p. 175,21] De Liddelio vid. ibid. p. 516.

ad p. 176,34] cf. tom. IV p. 418 sqq.

ad p. 177,32-33] Hic locus corruptus esse videtur. Voluit sine dubio dicere, cometas planetas esse non posse, quoniam numquam regrediantur.

ad p. 178,16 et p. 179,16] In libro manu scripto spatium relictum est delineationi.

ad p. 182,8] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Hagecii manu scripta est. Adscripsit Tycho: »Accepi 31 Auguſti 1589«.

ad p. 183,9] Mylii litteræ, Hagecii manu descriptæ, in scheda scriptæ sunt epistulæ hujus agglutinata.

ad p. 183,23] Postscripta, quæ ipsa quoque Hagecii manu descripta sunt, litteris antecedentibus agglutinata sunt.

ad p. 184,1] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Hagecii manu scripta est; agglutinata vero est Tychonis epistulæ d. 17 m. Aug. a. 1588 datæ.

ad p. 186,2] Aristotelis De part. anim. I 1 p. 642 a 1—2; lob. 37,is.

ad p. 186,33] Esai. 40,22.

ad p. 189,8] »In Solis diametro« vix intellegi potest. Sine dubio illa respicit Peucer, quæ de Marte proposuit Tycho p. 129.

ad p. 190,5] vid. tom. VI p. 185,30 cum annotat.

ad p. 194,1] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Hagecii manu scripta est. Agglutinata est epistulæ Tychonis d. 1 m. Nov. a. 1589 datæ.

ad p. 194,19] »Magnum climacterem«, i. e. annus 63; vid. e. g. Gellii Noct. Att. XV 7,1-2.

ad p. 194,26] Henricus III, rex Galliæ, d. 1 m. Aug. a. 1589 a monacho quodam graviter vulneratus postero die mortuus est.

ad p. 195,1] Prima pagina (8r) ipsius Tychonis manu scripta est.

ad p. 195,24] Horat. Art. poet. 25—26.

ad p. 198,37] cf. Centiloqu. 12.

ad p. 199,32] Pro »ſexennium« in epistula a Tychone adumbrata scriptum est »quinquennium«; vid. tom. IV p. 156,1 cum annotat.

ad p. 200,34] cf. tom. VI p. 179,38 sqq.

ad p. 201,21] De versibus Vergilio adscriptis vid. Donati Vita Vergilii 17.

ad p. 203,1] De Hermetis dicto vid. tom. VI p. 194,10 cum annotat.

ad p. 203,17] »Ne fruſtra vixiߟe videar« Tycho ultima vitæ nocte sæpius dixisse dicitur. — »Terræ inutile pondus«: cf. Homer. Iliad. XVIII104 (έτώσιον άχvος άρορρης).

ad p. 203,23] Versus sunt Ovidii (Ex Ponto II 11,21-22) nonnihil immutati; cf. tom. VI p. 61,25.

s. 411 ad p. 203,29] vid. hujus tomi p. 145,32 cum annotat.

ad p. 204,s] vid. tom. III p. 247,19 cum annotat.

ad p. 206,27] »In magnis voluiߟe ſat eſt«: Propert. Eleg. II 10,e; »Eſt aliquid ...«: Horat. Epist. I 1,32.

ad p. 207,36] »Difficilia quæ pulchra«: Plat. De Repub. IV p. 435 c (χαλεπά τά χαλά).

ad p. 207,40] vid. tom. III p. 167 sqq.

ad p. 208,14] cf. Vergil. Æn. VI 129 sqq.: »Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit Juppiter aut ardens evexit ad æthera virtus, dis geniti potuere.«

ad p. 212,18] De Munosio et Frangipano vid. tom. III p. 80 sqq. et p. 254 sqq.

ad p. 212,36] vid. tom. III p. 140,41 cum annotat.

ad p. 212,40] vid. hujus tomi p. 172,11 cum annotat.

ad p. 213,5] De Wernero vid. tom. II p. 223,32 cum annotat. Fabricius videtur esse Paulus Fabricius (tom. III p. 43 sqq.), qui mortuus est Vindobonæ d. 20 m. Apr. a. 1588.

ad p. 214,35] Vergil. Æn. IV 569 sq.

ad p. 215,41] cf. Vergil. Æn. V 344: »Gratior et pulchro veniens in corpore virtus.«

ad p. 218,19] ci.Jerem. 23,21: »Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.«

ad p. 218,37-42] Hæc omittit cod. Vindob.; in solo Pulcov. tradita esse videntur.

ad p. 219,22] vid. tom. V p. 301 sqq.

ad p. 219,28] vid. tom. V p. 309 sqq.

ad p. 220,1] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Hagecii manu scripta est.

ad p. 221,4] De Democriti puteo loquitur Diogenes Laertius IX 72 (έν βυvωή αλήveια); cf. Ciceronis Acad. prior. II 10,32 (»in profundo veritas«).

ad p. 221,18] Nomen tantum subscripsit Tycho; adscripsit Hagecius: »24 Aprilis novo ſtylo 1590.« Adumbratam epistulæ formam præbet cod. Vindob. 1068613.

ad p. 225,1] Nornen tantum subscripsit Tycho; adscripsit Hagecius: »1 Junij novo ſtylo 22 Maij veter ſtylo {1590.« Transscripta est epistula in cod. Vindob. 1068630.

ad p. 227,14] vid. tom. X p. 72 sq.

ad p. 228,11] Cometæ descriptio invenitur in tom. VI p. 206 sqq.

ad p.228 ,29] Epistulæ exemplum, quod expressimus, pluribus manibus scriptum et multis locis correctum vel auctum est.

ad p. 229,42] Annotationem addidit manus altera (sicut p. 231). Iohannes Drusius (nat. 1550, mort. 1616) auctor est Observationum sacrarum.

ad p. 230,9] vid. hujus tomi p. 172,11 cum annotat. et p. 212,40.

ad p. 233,7] cf. tom. II p. 430,16 et tom. VI p. 220,43.

52* s. 412 ad p. 234,21] Sanctes Pagninus edidit Thesaurum linguæ sanctæ (Lugduni 1529 et sæpius).

ad p. 235,2] Immanuel Tremellius edidit Vetus Testamentum Latine (Francofurti 1575—1579); Franciscusjunius Grammaticam Hebræælinguæ(Francofurti 1580 et Genevæ 1590); Henricus Mollerus Commentarios in Jesaiam et Psalmos.

ad p. 235,27] Psalm. 135,6.

ad p. 236,17] cf. tom. III p. 305,21.

ad p. 237,8] cf. tom. II p. 434,10.

ad p. 238,2] Charta hic lacera est.

ad p. 238,36] vid. tom. VI p. 193,38.

ad p. 239,18] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Craigi manu scripta est; annotavit Tycho: »Accepi has literas die 20 Martij ea ipſa hora, qua ſereniߟimum Scotiæ Regem in Selandiam hinc redeuntem ad litus deducerem.«

ad p. 242,21] Nornen tantum subscripsit Tycho.

ad p. 243,27] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Hagecii manu scripta est.

ad p. 244,15] Versus ultimos tres (a p. 253,42) et nomen subscripsit ipse Hagecius; adscripsit Tycho: »Accepi 7 Julij anno 1590.«

ad p. 245,39] Juvenal. Sat. 11,27: »e cælo descendit γνώΦι σεαυτόν.«

ad p. 246,19] De Socratis dicto vid. Diog. Laert. II 22.

ad p. 248,32] Comicus est Terentius (Heautontim. 675).

ad p. 248.34] Aristot. Rhetor. I 6 p. 1363 a 24: τό χαλεπόν ορίζεται ή λύπη ή πλήϋει χρόνου.

ad p. 251,16] De Munosii libello vid. tom. III p. 80,33 cum annotat.

ad p. 251,19] De Frangipano vid. tom. III p. 254 sqq.

ad p. 253,11] Regiomontani libellus prodiit Norimbergæ 1531; iterum edidit Snellius in Observationibus Hassiacis (Lugd. Bat. 1618) part. II fol. 55 sqq.; cf. annotat. ad tom. IV p. 83,29.

ad p. 254,5] Postscripta ipsius Hagecii manu scripta sunt; idem adscripsit Tycho, quod in ipsa epistula.

ad p. 254,22] cf. Martial. Epigr. XII 6,7; Horat. Epist. II 2,37.

ad p. 256,1] Epistulæ exemplum, quod expressimus, librarius quidam Tychonis adumbravit vel transscripsit. Respondet Tycho ad epistulam Curtii, quæ invenitur in tom. V p. 119 sqq.

ad p. 258,12] Duo cometæ, qui commemorantur, apparuerunt a. 1472et 1532; cf. annotat. ad tom. IV p. 83,29 et tom. III p. 134,2 et p. 140,41.

ad p. 260,26] cf. tom. V p. 121 sq. et annotat. ad p. 121,28.

ad p. 261,36] cf. tom. V p. 121,34 cum annotat. ad hunc locum et ad p. 122,3.

ad p. 262,11] Nomen tantum subscripsit Tycho, qui in cod. 1068650 foll. 1—8 ab alio quodam adumbratum ipse correctiones intulit.

ad p. 265,21] vid. tom. VI p. 211.

s. 413 ad p. 266,22] cf. tom. IV p. 250,9 sqq.

ad p. 268,s] vid. Copernici De revolut. III 3 (p. 162 sqq. ed. sec.).

ad p. 270,9] 31 ex 32 corr. cod. (32 præbet cod. 1068650). De utroque cometa (1531 et 1532) egerat Apianus.

ad p. 276,6] Nomen tantum subscripsit Tycho.

ad p. 278,35] Epistulam Sasceridis edidit Antonius Favaro (Carteggio inedito di Ticone Brahe . . . con Giovanni Antonio Magini [Bononiæ 1886] p. 199 sqq.). Tychonis epistulam, cujus partem Sascerides epistulæ suæ ad Maginum datæ inseruit, mense Octobri ille scriptam esse ait (p. 204).

ad p. 281,20] vid. tom. I p. 286.

ad p. 281,31] De Buergii inventione vid. annotat. ad tom. I p. 290,9. Publicavit et ad verum auctorem retulit Pitiscus in Trigonometria (3. ed. Francofurti 1612) p. 173.

ad p. 282,12] vid. annotat. ad p. 110,1.

ad p. 283,24] Nomen tantum subscripsit Tycho.

ad p. 284,11] cf. Ovid. Fast. I 495.

ad p. 284,16] Horum exemplorum unum etiamnum asservatur in bibliotheca Bodleiana (coll. Savell. T. V). Involucro vestitum est membranaceo, quod in fronte exhibet effigiem Tychonis, in tergo arma ejusdem auro depicta. Continetur quater binis vinculis holosericis viridi colore. Nemini inscriptum est. In eadem collectione invenitur etiam exemplum Tychonis Epistolarum astronomicarum (1596), involucro membranaceo vulgari vestitum sine effigie.

ad p. 286,31] cf. tom. V p. 131 sqq. cum annotat. ad p. 133,19.

ad p. 289,1] Respondet ad epistulam Magini, quæ invenitur in tom. Vp. 125sq.

ad p. 291,35] vid. Plinii Nat. Hist. II 17,77.

ad p. 294,37] cf. quæ ad Peucerum scripsit p. 129,26.

ad p. 295,29] vid. tom. II p. 224,12 cum annotat.

ad p. 296,17] Horat. Epist. I 1,32.

ad p. 297,20] vid. Plinii Nat. Hist. II 72,182; Dreyer, History of the planetary Systems pp. 307 et 395.

ad p. 298,39] Libri illi numquam editi nec manu scripti noti sunt.

ad p. 299,23] Nomen tantum subscripsit Tycho.

ad p. 301,11] Versum hunc Ovidio adscribit in epistula d. 10 m. Jul. a. 1597 ad Oligerum Rosencrantzium data; nec tamen Ovidii esse videtur.

ad p. 303,1] Edidit Favaro (Carteggio p. 406 sqq.).

ad p. 304,24] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Hagecii manu scripta est. Adscripsit Tycho: »Accepi 4 Octobris A° 1591«; ac postea: »Nihi ſcribit de libro tranſmiBo; incertum igitur an acceperit«.

ad p. 305,28] Epistulam Sasceridis edidit Favaro (Carteggio p. 207 sqq.). Tychonis epistulam, cujus partern Sascerides epistulæ suæ ad Maginum datæ inseruit, »elapso autumno« ille scriptam esse ait (p. 209).

ad p. 311,33] Curtii verba inveniuntur in nostri tomi V p. 119,39 sqq.

s. 414 ad p. 312,32] Verba hic allata nonnullis mutatis illa sunt, quæ supra inveniuntur p. 251,30 usque ad p. 253,39.

ad p. 314,18] vid. annotat. ad p. 253,11.

ad p. 315,22] vid. tom. IV p. 456.

ad p. 315,42] Epistulam Magini edidit Favaro (Carteggio p. 386 sq.).

ad p. 316,28] Magini verba inveniuntur tom. V p. 125,8 sqq.

ad p. 316,40] ibid. p. 125,34 sqq.

ad p. 317,9] ibid. p. 126,11 sqq.

ad p. 317,21] ibid. p. 126,27 sqq.

ad p. 318,34] Kietzius, i. e. Keith (Georgius, quintus Comes Marishal).

ad p. 319,6] Exemplum epistulæ, quod expressimus, caret die ac subscriptione. Compluribus demum mensibus, postquam exaratum erat, aliud exemplum transscriptum simul cum Postscriptis subsequentibus missum est.

ad p. 320,11] De Petro Jachenow cf. Tychonis Diarium meteorologicum ad d. 6 m. Mart. et d. 21 m. Mai. a. 1591.

ad p. 326,4] »vino ſomnoque ſepulto«: Vergil. Æn. II 265.

ad p. 326,28] »latet anguis in herba«: Vergil. Ecl. 3,93.

ad p. 327,10] Eundem quaternionem d. 20 m. Febr. Landgravio miserat (vid. tom. II p. 439 et tom. VI p. 307).

ad p. 327,14] »nec tali me dignor honore«: Vergil. Æn. I 335.

ad p. 328,1] Nomen tantum subscripsit Tycho.

ad p. 329,20] De Uraniburgi pictura vid. annotat. ad tom. VI p. 37,14.

ad p. 329,36] vid. annotat. ad p. 327 ,10.

ad p. 331,6] cf. Ovid. Ex Ponto IV 3,10: »Quisque sit, audito nomine, Naso, rogas.«

ad p. 333,31] Horat. Epist. I 17,35.

ad p. 334,s] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Craigi manu scripta est. Adscripsit Tycho: »Accepi 22 Maij A° 92.« In eodem codice fol. 25 transscripta est epistula in usum typographi, ut patet ex annotatione supra addita: »Exemplum literarum eiuſdem Scoti, una cum (»Capnurania« deletum) ſcripto antilogetico ſequenti miߟarum ad Tychonem Brahe.« Annotatum est etiam »kleine Curſiff«, et ad verbum »faga-||citate« (p. 335,22) in margine adscriptum 570 est Vid. etiam tom. IV p. 522/Bbbb4.

ad p. 335,19] Homer. Iliad. X 224.

ad p. 337,24] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Craigi manu scripta est. In eodem codice fol. 29 transscripta est epistula; adjectum vero est: »Diſer brieff ſoll allein vor der Capnurania ſtehen. Die anderen und etzliche mehr ſollen hernacher folgen, doch etwas anders geordiniert.«

ad p. 337,34] Ultima ex correctionibus ad eum locum Capnuraniæ restinctionis spectat, qui invenitur tom. IV p. 483,32. Quæ vero antecedunt, ad priorem partern libelli spectant, quæ intercidit.

s. 415 ad p. 338,6] Verba tantum »Magnif. tuæ ſtudioſiߟ.« et nornen subscripsit Tycho. In eodem codice fol. 31 sq. transscripta est epistula.

ad p. 338,19-26] Hæc verba (»Ex quo ... reſcriberetur«) ab altera manu addita sunt, quæ illa delevit, quæ prius scripta fuerunt: »Oblata itaque nunc ſatis commoda opportunitate, ex quo affinis meus HENRICUS BELOVIUS et ſingularis amicus D. NICOLAUS CRAGIUS Legatorum ad vos in Scotiam munus ſubeant, intermittendum minime duxi, quin nonnihil iam reſcribendo.«

ad p. 340,31] Versus »infringat ſolido ...« invenitur etiam tom. VI p. 336, i.

ad p. 341,31] Post »habeo« a prima manu hæc scripta fuerunt: »Hîc igitur finem faciam, id duntaxat unice orans, ut hunc noſtratem CRAGIUM, luris Doctorem et virum alias eximia eruditione præditum, mihi vero amiciߟimum, pro tua humanitate favorabiliter complecti non degravere. Si quis veſtratium tuis literis exornatus me inviſerit, dabo operam, quoad per me fieri queat, ut quanti te, idque ex merito, æſtimem, experiatur.« Hæc vero deleta sunt, cum aliam opportunitatem epistulæ mittendæ Tycho invenisset; vid. annotat. ad p. 338,19-26.

ad p. 342, 1] Nornen tantum subscripsit Tycho. Adscripsit Hagecius: »30 Novemb. 1592.« Transscripta est epistula in cod. Vindob. 1068653 foll. 14—15.

ad p. 345, 1] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Brucæi manu scripta est.

ad p. 346,27] Verba Hagecii hine usque ad finem in epistula d. 14 m. Jan. a. 1595 ad Rothmannum data Tycho transscripsit (tom. VI p. 334,38 sqq.). Adscripsit Tycho: »Exemplum literarum Tadei ultimo ad me datarum, quas in medio Aprilis accepi Anno 1593.«

ad p. 347,2] »Subtilis doctor« est Ioannes Duns Scotus philosophus.

ad p. 354, 1] Aliud hujus epistulæ apographum invenitur in codice Bodleiano Smith 77 p. 131 sq. Cf. Privilegium eodem die datum tom. II p. 11.

ad p. 356,10] Tota epistula (præter apographum epistulæ Peuceri) ipsius Hagecii manu scripta est.

ad p. 356,25] De proverbio »Sexagenarii de ponte« cf. Cicero Pro Rose. Am. 35, 100.

ad p. 362, 1] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Craigi manu scripta est. Transscripta est epistula in eodem codice foll. 29—30.

ad p. 363,26] »aulam« scripsimus e conjectura, nam »autem« præbere videtur cod.

ad p. 364,13] In apographo additus est annus 1593; at Princeps Henricus, cujus in epistula mentio fit, natus est a. 1594.

ad p. 364,19] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Cragii manu scripta est. Transscripta est epistula in eodem codice fol. 26.

ad p. 365,8] vid. Horat. Carm. I 16,3-4.

ad p. 366,27] Tota epistula, quam expressimus, ipsius Cunradi Aslacii manu scripta est.

s. 416 ad p. 368,14] Nornen tantum subscripsit Tycho. Adumbrata est epistula in cod. Vindob. 1068639.

ad p. 370,26] Loquitur de »variatione« sive tertia inæqualitate Lunari; cf. tom. II p. 101 cum annotat. ad p. 101,19.

ad p. 373,11] cf. Vergil. Æn. I 335.

ad p. 374,25] In jus vocare voluit Gellium Sasceridem, qui olim fuerat ejus discipulus; is enim filiamTychonis, quam sibi desponderat, in matrimonium ducere recusabat.

ad p. 375,22] Etsi subscriptione caret apographum, dubitari non potest, quin epistula sit Oligeri Rosencrantzii; nam transscriptum est apographum, sicut cetera epistularum, quas Tycho et Rosencrantzius inter se dederunt, ex epistulis, quæ olim in arce gentis Rosencrantziorum (quæ vocatur Rosenholm) asservabantur.

ad p. 376,29] Plutarchi Demosth. 1.

ad p. 377,1] Abrahami Sculteti Gruenbergensis Silesii Sphæricorum libri tres. — Trigonometria sive de solutione triangulorum tractatus brevis et perspicuus Bartholomæi Pitisci Gruenbergensis (Heidelbergæ 1595 in 8°). Alter libellus iterum editus est Augustæ Vindelicorum a. 1600, tertium Francofurti a. 1612.

ad p. 377,36] Manilii Astron. I 41 sq.

ad p. 378,23] Lucretii De rerum natura I 1.

ad p. 379,e] cf. Vergil. Æn. I 488: »se quoque principibus permixtum agnovit Achivis.« Propius accedit ad verba poetæ tom. III p. 226,33.

ad p. 379,14] Nomen tantum subscripsit Tycho.

ad p. 381,29] cf. annotat.

ad p. 82,9. Clavii liber inscribitur Novi Calendarii Romani Apologia adversus Michaelem Mæstlinum Gæppingensem (Romæ 1588). Editus etiam est inter Clavii Opera in tomo V (Moguntiæ 1612).

ad p. 382,14] De Aloisio Lilio vid. annotat. ad tom. V p. 179,33. Libellus ejus publice editus non est, sed excerpta inde desumpta ad principes et academias fidei catholicæ addictas missa sunt, ut suas de rebus ab eo tractatis sententias dicerent.

ad p. 383,1] Sumpta est epistula ex libro, in quem Bongarsius epistulas a se missas intulerat.

ad p. 383,15] Nomen tantum subscripsit Tycho.

ad p. 384,36] Epistula Tychonis d. 18 m. Jan. a. 1587 Landgravio data invenitur tom.VI p. 63 sqq. Respondit Landgravius d. 11 m. Sept. (tom. VI p. 106 sqq.)

ad p. 386,31] De Braunii Theatro urbium vid. tom. V p. 338.

ad p. 387,18] vid. p. 135,42 cum annotat.

ADDENDUM ET CORRIGENDUM.

Nota in margine interiore editionis posita, qua ad has annotationes lectores reiciuntur, his locis deest: pp. 22,19; 24,5; 110,1; 144,30; 158,19; 289,1; 345,1; 356,25; 364,19.

Supra paginas 169, 171, 173 non debuit indicari dies 23 Mart.