Danmarks Breve

CONFECTO Epistolarum Astronomicarum ...

s. 392 s. 393 CONFECTO Epistolarum Astronomicarum libro primo (a. 1596), quem in nostro tomo VI edidimus, earundem librum secundum Tycho typis excudere cæpit. Cum vero anno insequenti Hvenam relinqueret, operam dimittere coactus est. In epistula ad Scultetum data ex arce Benatica d. 7 m. Jan. a. 1600 (st. n.) de hac re sic scribit: »Præterea librum secundum Epistolarum Astronomicarum e nostris, quem paulo antequam Dania excessi, typis propriis excudi inchoaram. Sed solummodo absoluto dimidio Alphabeto mihi inde in Germaniam emigrandum erat; sicque opera illa ob varias intercidentes irrequietudines intermissa est. Restant duo circiter Alphabeta plus minus typis pertexenda. Idque totum minori illa Antiqua, qualem primus Epistolarum tomus iam antea editus (quem procul dubio habes) exhibet.« Ut huic editioni inservirent, multæ epistulæ, quæ nunc interciderunt, descriptæ sunt; apographa autem inter libros manu scriptos bibliothecæ Vindobonensis etiamnum asservantur.

Hic liber secundus non epistulis solum destinatus fuisse videtur. Attulimus nos quidem in nostri tomi X p. 13 annotationem observationibus anni 1565 adjectam, in qua Tycho Tomo II Epistolarum fol. 54 Lipsiæ sese commorantem ex eclipsi Lunari d. 7 m. Nov. illius anni facta pluviam tempestatem prædixisse scribit. Quod in eadem annotatione de morte Solymanni Imperatoris ex eclipsi Lunari d. 28 m. Oct. a. 1566 prædicta (cf. tom. I p. 135,21) traditur, fueritne in eodemTomo II Epistolarum commemoratum, non liquet. In libro autem Kepleri quodam manu scripto (Op. III p. 551 sq.) de eclipsi Lunari d. 8. m. Dec. a. 1573 facta (cf. nostri tomi X p. 38) sic scriptum invenimus: »Hoc præambulum longo post tempore inter epistolas lo. Pratensis Medici suasque mutuas excudendum dedit, initio facto ad Epistolarum vol. II; sed quod morte præventus non ultra 12 paginas continuavit.« Videtur autem, postea fortasse, id actum esse, ut hujus libri secundi pars fieret Tychonis Oratio de disciplinis mathematicis. Nam ante Additionem huic adjectam, quam tom. I p. 170 sqq. edidimus, in codice Vindobonensi 1068622 pagina hæc verba continens invenitur: »Tomi secundi Epistolarum pars una cum Oratione ista pro Astrologia adiuncta.« Fieri tamen potest, ut non ipsi Tychoni in animo fuerit Epistolarum libro secundo hæc adicere. Nam Keplerus in relatione, quam post mortem Tychonis de libris ejus manu scriptis heredibus dedit, hoc judicium proſert (Op. I p. 191): »Epistolarum Astr. liber I jam absolutus est, liber II inchoatus. Dubitatur, an sit continuandus. Quis enim post mortemTychonis libenter aliorum vulgabit epistolas? Si tamen placet hæredibus, possunt pervolvi epistolæ, quæque occurrunt Astronomica, cumresponsionibusTychonis excerpi. Sic non frustra impressæ erunt priores paginæ, et moli libri consuletur. Cogitaverat Tycho, huic epistolarum volumini aliquid tabularum adjungere, quo vendibilior liber esset. Id diligens relectio epistolarum ipsa monebit. Ad hane rem alendus Amanuensis, qui judicium habeat in his rebus.« 50

s. 394 At nihilo minus ab editione destiterunt heredes, neque ullus quaternionum jam excusorum restare videtur. Nobis tamen facile perspicere licet, quomodo hunc librum secundum Tycho ordinare voluerit. Nam in Præfatione libri primi, quem a. 1596 emisit, sic loquitur (tom. VI p. 22,23 sqq.); »Continebunt autem hi Libri, quos de Epistolis edere animus est, eas potissimum præstantissimorum virorum ad me datas literas, quæ de re Astronomica affatim agunt: interpositis tamen nonnunquam alijs Philosophicis quæstionibus, ad Physicam et Pyronomicum præsertim studium pertinentibus. Reliquas, quæ penes me reperiuntur, eruditas etiam Doctorum virorum literas, quatenus ab hac materia alieniores essent, hisce intermiscendas non duxi. Servavi vero in ijs, quas edere decrevi, hane dispositionis methodum, ut non semper Annorum seriem, quibus scriptæ sunt, sed potius personarum et locorum, tum quoque materiæ, quam continent, rationem habuerim. Ideoque primo Tomo Landtgravianas solummodo Epistolas, de rebus Cælestibus mecum luculenter agentes, una cum mea ad singulas responsione, complector. Secundo Eruditorum et Amicorum in Patria nostra eiusque vicinia Literas, tam antiquiores, quam recentiores seligo et in unum compono: ubi etiam Carmina nonnulla, Epistolari utplurimum modo, de rebus hue uteunque pertinentibus, a nobis interdum animi caussa conscripta, intexuntur. Tertio et sequentibus aliorum e diversis Regionibus ad me varijs temporibus exaratas, measque rescriptiones convenienti ordine, quoad eius fieri potest, colloco; ubi id, quantum licet, observo, ut eorundem Authorum Literæ in unum colligantur, et se invicem subsequantur, non habita ubique consideratione, quod aliorum Epistolæ tempore sint, vel anteriores, vel etiam posteriores. Reliqua, quæ in hac dispositione facta, vel etiam nonnunquam prætermissa sunt, prudens et candidus Lector ipsemet facile perspiciet, atque, uti confido, sincere interpretabitur.«

Hujusmodi libri secundi ordinationem re vera præparatam esse, e codicibus nonnullis nitide in typographorum usum conscriptis perspicere licet, ubi secundum auctores epistulæ ordinatæ sunt, præcipue e codice Vindobonensi lat. 1068666, e quo magnam partem epistularum, quas hic tomus continet, sumpsimus. Hic primum inveniuntur epistulæ Tychonis ad Thaddæum Hagecium hujusque ad Tychonem, deinde eodem modo epistulæ, quas ad alios amicos dedit vel ab iisdem accepit; qui hoc ordine alius alium subsequuntur: Iohannes Pratensis, Carolus Danzæus et Steno Bilde, Paulus Haintzelius et Georgius Buchananus, Hieronymus Wolfius, Iohannes Maior, Henricus Brucæus (epistulæ ad Pratensem et Danzæum et Stenonem Bilde scriptæ vel ab iisdem datæ etiam in Vindob. 106867 inveniuntur). Epistulis autem ad Hagecium scriptis præmissa est præfatio, quam excipiunt epistulæ quædam Hieronymi Munosii ad Bartholomæum Reisacherum, Hagecii ad Munosium, Munosii ad Hagecium (cf. Progymn. p. 567, tom. III p. 82,30). Quæ omnia hic subicimus.