Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Breitenburge...

[Ex apographo in codice Breitenburgensi R 119 foll. 586—601]

TYCHO BRAHE

S. D.

EX literis tuis mihi non ita dudum perſcriptis intellexi, nobiliߟime et eruditiߟime Domine HENRICE RANZOVI, te Sciotericum illud horizontale, quod tibi confieri feci, unâ cum faſciculis literarum adiunetis atque organo illo, quo noſtræ hypotheſes revolutionum cœleſtium commodius explicantur, accepiߟe, eaque omnia tibi placuiߟe, s. 386 plurimum tibi congratulor. Quantum vero ad lineæ meridianæ, quam deſideras, ordinationem attinet, eam peculiari quadam ratione e ſtellis circumpolaribus exaete derivare ſoleo, ut azimutha inſtrumentorum meorum in ipſo ſcrupulo reete conſtent (quod alias difficulter fit). Verum in Scioterico iſto tanta præciſio non eſt neceߟaria, ſufficit itaque ad unum vel alterum reete elaboratum compaߟum lineam horæ duodecimæ meridiano cæleſti correſpondentem ſtatuere atque ita leviter firmare laminam. Deinde inſtante vere, ubi Sol altior fuerit, videndum diligenter, ut extremitas umbræ in certa aliqua hora antemeridiana eiuſdem ſit a centro longitudinis cum aliqua alia æqualiter poſt meridiem remota, quod circa ipſum æquinoetium commodius præſtatur; tunc enim extremitas umbræ percurrit tranſverſam reetam, quæÆquatorem ſive initia ♂ et ♀ repræſentat, eſtque ea linea meridiei orthogoinalis. Quare ſi hora {7a8a9a matutina et {3a4a5a veſpertina extremitas umbræ eodem modo illi lineæ adhæret, reete diſpoſitum eſt Sciotericum; ſin minus, ita hinc inde componendum, donec omnia rite quadrent; interea vero ut in æquilibrio Horizontis continue permaneat, diligenter eſt cavendum. Potes etiam uti, ſi lubet, vulgari illa ratione inquirendi lineam meridiei per ereetum Gnomonem a plano quodam horizontali, cui circumduetis aliquot circulis videre, in quibus locis ante et poſt meridiem eos umbræ extremitas tranſeat, perque harum interſeetionum medietatem ad centrum lineam ducere, quæ meridiem per umbram Gnomonis monſtrabit, unde etiam Sciotericum eodem inſtanti ita reetificari poteſt, ut etiam unâ horam 12am Gnomon eius indicet; ſed hæc ſunt vulgaria.

Accepi interim et alias ſemel atque iterum a te literas unâque pallam papyri impreߟoriæ meæ officinæ admodum idoneam et quodam etiam tempore clariߟimi et doetiߟimi viri GEORGIJ BRAUN, Decani Colonienſis, quartam partem Theatri urbium, et præterea delineationem exequiarum ac ſepulturæ regiæ Hamburgi per te æneis figuris procuratam; pro quibus omnibus plurimas et ingentes habeo gratias, quod ſi referendi occaſio oblata unquam fuerit, dabo operam, ut intelligas me omni gratitudine et officio tibi futurum addietiߟimum. Papyrus autem impreߟoria ultimo miߟa eſt quidem ſatis apta meo operi, ſed aliquanto maiuſcula eſt, ut videre licet ex utroque adiuneto quaternione, nec tamen refert paululum maiorem eߟe, ac ſi minor foret.

De opere Theatrico civitatum BRAUNIJ, ſcias illud admodum mihi placere, et præclare te de Patria noſtra meritum iudico, quod urbium noſtratium delineationem illi procurâris. Video etiam Huenulam noſtram non negleetam, quam tua opera procul dubio obtinuit, quod s. 387 mihi pergratum eſt. Reliquos tres tomos iftius operis nondum vidi, neque enim quod ſciam Bibliopolæ noſtri eos haetenus attulerunt. Si conſtaret mihi, ubi venales forent, et eos coëmerem, quam primum vero per otium licuerit, data commoditate ipſi BRAUNIO ſcribam.

Sculptorem ſive inciſorem talem, qui in ære vel etiam buxo figuras diligenter ad impreߟionem adornare norit, admodum expeterem. Conſtitui enim primo quoque tempore omnia inſtrumenta mea Aſtronomica competenter delineata unâ cum declaratione fabricæ et uſus, additis quibuſdam etiam alijs huc pertinentibus, in primo libro operis Aſtronomiæ inſtaurationis comprehendenda publicare. Si itaque aliquem eiuſcemodi artificem, qui perfeete hæc ipſa effingere et poſtea vel cupro aut buxo incidere norit, tuo conſilio et auxilio obtinuero, nihil mihi acceptius evenire poterit. Mercedem ei libenter ſolvam, quantam alibi promereri poterit, et per totam æſtatem, quod agat, illi procuraturus ſum.

Feciſti in aliquibus etiam nuper ad me datis literis mentionem cuiuſdam Dithmarſi nomine et re Urſini unâque miſiſti extraetum literarum clariߟimi et doetiߟimi D. GEORGIJ ROLLENHAGIJ ſimul cum libro iſtius impudentis Plagiarij, quem tamen antea aliunde habueram. Ut vero tam tu quam ROLLENHAGIUS reete ſuſpicamini iſtum hypotheſium innovationem, quam ſibi inverecunde attribuit, a me ſuffuratum eߟe, id ita revera ſe habet: Nam licet is nunquam mihi inſervierit vel domeſticus fuerit, ut vos forte exiſtimatis, tamen cum ante quadriennium iam elapſum cum nobiliߟimo et doetiߟimo viro ERICOLANGIO de Engelſtholm, tibi bene cognito, cui tunc inſerviebat, 14 circiter dies hîc fuiߟet, interea dum ego cum ERICO amico meo ſingulari et quibuſdam alijs unâ hic præſentibus nobilibus hilarius converſor, iſte ſuffurator mihi plurima ex ijs, quæ magno labore et diligentia conquiſita habui, clam deſcripſit et inſtrumentorum omnium, quæ tunc in promptu erant, formam ac diſpo ſitionem delineavit plurimaque alia, quæ conquirere potuit, ſubtraxit, ſimilans tamen ſe nihil horum agere, imo hæc non curare quidem ſed vili pendere. Poſtquam tamen hanc eius vafriciem ſuboluiߟem, alium quendam ſubornavi, qui magnam eorum partem, quæ abſtulerat, reciperet, quæ adhuc præſto habeo. Video nunc illum plura quam recuperâram deſignaߟe vel etiam memoria retinuiߟe. Nam innovatio hæc hypotheſium nemini unquam ante me, quod ſciam, in mentem venit, occaſionem vero huius inventi ex ijs, quæ nuper ad D. PEUCERUM ſcripſi, ſatis intelliges. Quod autem hanc hypotheſin tunc mihi ſurripuerit, hinc ſatis evidenter colligo: Cum enim prædieto ERICO amico meo, ſciſcitanti a me rationem diverſitatis apparentiarum et retrogradationum Planetarum, eam tam ſecundum veterem Ptolemaicam quam Copernianam ratiocinationem 49* s. 388 illi in menſa depietam expoſuiߟem, ſubiunxi adhuc alia quadam aߟumptione idem effici poߟe, et abſurda quædam in his prioribus aperui, ille vero (ut eſt ingenio admodum docili et ſciendi cupido) hanc ſormam a me ſibi etiam oſtendi petijt, quod cum aſtante et aſpiciente iſto Dithmarſo ſervo ſuo me invite faeturum animadverteret (indieâram enim illi antea me e moribus et phyſiognomia hominis perſpexiߟe quinam eߟet) ille hoc ſoras amandato, ut aliud quid ageret, id quod voluit a me obtinuit, noſtraſque etiam hypotheſes generaliter et breviter indicatas ipſi delineavi, quas tamen mox expunxi. At Dithmarſus iſte, cum aliquid ſecreti tradari perſentiſceret, ut erat naſutulus, eo diligentius inquirere, an aliquid eiuſcemodi reperire poߟet et ſurtim ſubtrahere, itaque inter chartas meas in feneſtra repoſitas abiedam quandam delineationem huius diſpoſitionis motuum cæleſtium adinvenit, quæ tamen, incuria neſcio qua, ita erat depieta, ut orbis Martius Solarem totaliter ambiret, cumque id non reete ſe haberet, tanquam inepta et diߟonans caߟata atque negleeta eſt, is tamen hanc ipſam pro vera et congrua arripiens, aut tacite poſtea delineavit, vel memoria conſervavit, quam pro ſua inventione impudenti mendacio nunc venditat, ſeque eam ante triennium in angulo quodam Regni Poloniæ (ubi procul dubio nunquam fuerat) excogitaߟe finxit, imo etilluſtriߟimo Principi Landtgravio eam tanquam a ſe excogitatam dedicare non erubeſeit; tanta eſt hominis vel potius urli iſtius inverecunda arrogantia. Verum dum ſalſam, quam hic reperit, deſignationem eodem modo imitatur et eandem ſequitur magnitudinem (erat enim et ea erronea delineatio, quam hîc vidit, in integro folio patenti depieta) ſatis ipſemet furtum ſuum propalat, et hæc ipſa, quæ iaetitat, revera ſe non intelligere, multo minus, ut eorum autor et inventor ſit, non obſcuris indicijs prodit. Sic plurima alia, imo præcipua et ſere omnia, quæ in iſto libro pro ſuis venditat, etſi non totaliter a me profeda ſint, tamen ab alijs Mathematicis ſive ſeientibus illis ſive clam habuit, adeo ut nihil ſere aliud agat in toto iſto libello, quam ut alienis ſe ornet plumis, nimis perfrieta fronte aliorum inventa et labores ſibi attribuendo, eaque quæ nunquam didicit vel præſtare poteſt, promittendo. Sed indignus eſt iſte inveterator, de quo plura ſeribam, et forte hæc ipſa nimia ſunt; non potui tamen intermittere, quin tibi ſignificarem, quî ſadum ſit, ut iſte hypotheſes noſtras acceperit eaſque prorſus publieârit, ut non ſolum tu, ſed etiam ROLLENHAGIUS certo ſeiretis, merum furtum eߟe eius in hac hypotheſi oſtentationem; et reete quidem aߟeveras URSUM iſtum, licet meos labores ſurripuerit, tamen eum fundamentaliter omnia non intellexiߟe, ut patet vel ex falſa illa quam proponit delineatione, dum proportionem orbis Martij ad Solarem turpiter ignorat. Et ROLLENHAGIUS candide atque prudenter indicat ea, quæ a fugitivo aliquo s. 389 miniſtro a me abalienata et foras eliminata ſunt, mihi indicanda, ut vero inventori poſtliminio reſtituantur. Intelligo enim ipſum ſtatim ex URSI iilius ſcripto perſpexiߟe hanc, quam pro ſua venditat, inventionem a me prodijߟe, ſiquidem antea ad te perſcripſerat, ſibi ante biennium a ſugitivo quodam meo miniiſro hanc hypotheſin communicatam eߟe. Neque tamen ſatis inde colligere poߟum, an hunc ipſum URSUM notet, putans ſorte illum aliquando mihi inſervijߟe, an vero alium quendam, qui hinc clam e mea domo deceߟerit, exiſtimet. Peto itaque peramanter, ut, quam primum detur occaſio ad illum ſcribendi, velis expiſeari, quiſnam et quo nomine fuerit fugitivus ille, de quo ſcribit, miniſter meus, cuius opera huius hypotheſeos ſormam adeptus eſt. Averem enim ſcire, an hic ipſus ſuerit URSUS vel alius quiſpiam; ego etenim neminem ſcio ex omnibus ſtudioſis, qui mihi hadlenus in Ailronomicis rebus inſervierunt, me inſeio vel invito clam hine diſceߟiߟe. Nec ſatis cogitare poߟum, quiſnam ille ſuerit ſugitivus, cuius ſemel atque iterum ROLLENH AGIUS mentionem facit. Eum itaque ſi is mihi indieârit, rem pergratam fecerit. Video hunc ROLLENHAGIUM non ſaitem excellenter eruditum et iudicio gravi præpollentem, ſed etiam virum integrum et ſyncerum benevoleque de aliorum ſtudijs ſentientem; quare data aliqua occaſione cum illo per literas amicitiam contrahere non intermittam, quod ſi is prævenerit, eo ipſo ſatis oportunitatis erit exhibitum. Sed hæc prolixius quam volebam; tuum erit hanc immorationem, quam iuſta quærela extorſit, candide interpretari. Si literas a Doetore PEUCERO mihi inſeriptas receperis, rogo, ut eas
inprimis huc mittere non gravari velis. Vale, vir nobiliߟime et præ
clariߟime, deque artibus eruditis bene mereri, uti facis, tibi
que hac ratione laudem nunquam intermorituram com
parare ne intermitte. Iterum quam ſeliciߟime et diu
tiߟime vive valeque. Datæ Uraniburgi,
die 21 Decembris,
Anno 1588.