Danmarks Breve

APPENDIX. [Ex apographo in codice Br...

APPENDIX.

[Ex apographo in codice Breitenburgensi R 119 foll. 387—389]

HENRICO RANZOVIO PRODUCI

CIMBRICO TYCHO BRAHE.

S. D.

QUOD nihil hac tota æſtate ad te literarum dederim, nobiliߟime eruditiߟimeque Domine HENRICE RANZOVI, amice inprimis colende, neque oblivione ulla tui, cuius memoriam cum filio GERHARDO, amico et vicino meo dileeto, ſæpius recolo, neque negligentia voluntaria faetum exiſtimes. Verum cum in dies expeetarem ab illuſtriߟimo Domino GULIELMO Landgravio Haߟiæ litteras, quibus meis ſecundo ad ipſum datis per proprium tabellarium reſpondere pollicitus eſt, ut earum exemplar tibi unâ cum prioribus, quibus invicem de rebus Aſtronomicis ex voto egimus, inſpiciendum mitterem, accidit ut diutius quam ſperabam reſcriptio illa procraſtinata ſit adeo, ut iam primum circa medium Oetobris reſponſum a prædieto illuſtribimo Principe ad literas in Ianuario ipſi perſcriptas acceperim. Contigit vero commodum, quod his ipſis diebus quendam ex meis domeſticis s. 385 Lubecam ablegaverim, ut papyrum impreߟoriam, quam operi cuidam, quod nunc typis meis elaboratur, ſufficientem deſidero, illic mature procuret, et quædam alia negotia, quæ in mandatis habet, unâ meo nomine expediat. Idcirco non inſcius, Segebergam unius ſaltem diei itinere illinc abeߟe, nolui ipſum tam prope ſedes, in quibus moraris, accedere, quin aliquid a me tibi literarum adferret meoque nomine officioſe ſalutem diceret. Dedi itaque huic in mandatis, ut te Segebergæ conveniret haſque literas cum adiunetis tibi tradere non intermitteret. Invenies in his illuſtriߟimi Domini Landgravij et ipſius Mathematici ROTHMANNI reſponſionem ad priores meas, quarum (ni fallor) tibi exemplar prius miſi. Adiunxi etiam ea, quæ eidem illuſtriߟimo Principi et dieto ipſius Mathematico poſtea de rebus Aſtronomicis luculenter reſcripſi, et ab ipſo Principe denuo remiߟum reſponſum, quod modo accepi, unâ addidi. Literæ Mathematici, quæ adiunetæ erant, non tam cito ob prolixitatem et copiam tranſcribi poterant, eo quod nuncius meus ob venti oportunitatem abitum feſtinaret. Sed alio tempore, ſi ita tibi placuerit, eas facile obtinebis. Addidi etiam feſtinanter quædam, quæ ex tempore mihi in mentem venerunt, ad haſce ultimas Landgravianas literas per nuncij et otij oportunitatem reſpondenda, et literarum notis certos paragraphos deſignavi, quibus reſponſiones eiſdem literis adaptatæ quadrant. Hinc quid de affixarum reſtitutionibus utrinque ſentiamus, facile percipies et non ſine voluptate magnam congruentiam animadvertes. Non enim me latet, quanto deſiderio rerum Aſtronomicarum afficiaris, et quam egregie de his meritus ſis. Tuum erit, mecum, ſi quid vel ab antedieto Principe vel ex propria Bibliotheca aut aliunde habes, quod ad Aſtronomicam, qua utrinque deleetamur, materiam illuſtrandam facit, viciߟim communicare. Vale, et huic nuncio meo in ijs, quæ illi expedienda iniunxi, tuo conſilio authoritateque, ubi opus fuerit, ne deeߟe velis. Iterum feliciter cum nobiliߟima uxore et ſobole non degenere totaque domo vale. Datæ Uraniburgi 19. Oetobris Anno 1587.