Danmarks Breve

[Ex apographo in Archivo Regni Daniæ...

s. 384 [Ex apographo in Archivo Regni Daniæ: Diplomatario Langebekii]

TESTIMONIUM DOMINO LONGOMON-

TANO A TYCHONE DATUM.

EGO TYCHO BRAHE OTTONIDES hæreditarius de Knudſtrup, et Arcis Uraniburgi in inſula Daniæ Venuſia Fundator et Præſes, tenore præſentium teſtor, quod harum exhibitor CHRISTIANUS SEVERINI F. Lymvicus, mihi in Aſtronomicis exercitijs per oetennium ferme fideliter navaverit operam, et in cæteris prætereaſe geߟerit, uti virtutis et bonarum literarum amantem decere poߟet. Nunc vero cum a me miߟionem peteret, non invite dimittendum cenſui, ſuoque arbitrio relinquendum. Commendatum igitur volo omnibus cuiuſque ordinis et ſtatus, ut illum ſua humanitate et beneficentia compleetantur. In cuius rei fidem ſigillum meum appoſui et manu mea propria ſubſcripſi.

Aεtum Hafniæ Calendis Iunij Anno 1597.

TYCHO BRAHE,
manu propria.