Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] N...

[E codice Vindobonensi lat. 9737f]

NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO, VIR

TUTE ET ERUDITIONE INPRIMIS CONSPICUO DOMINO

HENRICO RANTZOVIO DE BREDENBERGA, PRÆ-

SIDI SEGEBERGENSI ET PRODUCI HOLSATIÆ

ET DITMARSIÆ, AMICO ET AFFINI SUO

PLURIMUM COLENDO.

S.

NONNULLAS dedi literas ad te ante aliquot ſeptimanas Nobiliߟime ac ampliߟime Domine HENRICE RANZOVI, affinis et amice honorande, inter quas quædam erant tibi aperte tradendæ, quædam vero ſecreto, ut ſeorſim ſolus eas legeres. Confido eas te accepiߟe, verum reſponſum ad illas uſque huc nondum accepi ullum, quod per hunc tabellarium avide expeto expeetoque, ſi forte aliqua ratione id negleetum eſt. Vale, et rem de qua tibi ſcripſi ſerio agi perſuaſum habe. Iterumque vale. Dabantur Hafniæ 31. Martij Anno 97.

TYCHO BRAHE,
manu propria.