Danmarks Breve

[E codice Bernensi B 149 n. 323] TYC...

s. 383 [E codice Bernensi B 149 n. 323]

TYCHONI BRAHE.

NOBILISSIME et clariߟime domine. Vix inter varias occupationes hoc momentum ſurripio, quod liceat tribus verbis tibi ſalutem dicere, et has theſes in faſciculum conijcere, quas ſpero fore ad guſtum tuum. Ego certe et auetori auetor fui edendi et Typographo excudendi. Epiſtolarum tuarum volumen primum percurri et ad hunc ELYSÆUM exemplum ſtatim miſi. Is te et colit et admiratur, Sed tu præſtantiߟime Domine vale, et ſi ego tibi memoria excidi, velle ipſe tibi aurem et ſuccurrent anno 1584 hoſpites tibi GUILELMUS CURCELLIUS et ego, qui tui ſtudioſiߟimus. Scripſi Francofurti pe. nult. Martij 1597.

[IACOBUS BONGARSIUS.]