Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] A...

[E codice Vindobonensi lat. 9737f]

AMPLISSIMO ET NOBILISSIMO VIRO DO-

MINO HENRICO RANZOVIO DE BREDENBERGA, SERE-

NISSIMI REGIS DANIÆ IN DUCATIBUS HOLSATIÆ

ET SCHLESWIGÆ VICARIO ILLUSTRI, AFFINI

AC AMICO SUO INPRIMIS

COLENDO.

AMPLISSIME et nobiliߟime vir, affinis et amice honorande, binas iamnunc interea, dum hîc Hafniæ pauliſper commoror, a te recepi literas, quarum priores te ea, quæ per tabellarium tuum remiſi, ſat perfeeta accepiߟe, atque hinc inde, prout deſtinata erant, per certos internuncios dirigi curaߟe innuerunt. Quod et lubenter accipio, tibique hoc nomine gratias ago. Et quam de correetione quorundam verborum in diplomate Hiſpanico licentiam impetrandam amice polliceris, brevi expeeto. Alteræ, quibus exemplum literarum Reverendiߟ. et Illuſtriߟ. Domini ERNESTI Archiepiſcopi Colonienſis et Eleetoris Imperij adiunetum erat, de quibuſdam cum dieto Illuſtriߟ. Principe iuxta ipſius petitionem in utraque Aſtronomia, tam ſuperiori quam inferiori (ſic enim nobis loqui lubet) communicandis me adhortantur. Quin et ulterius ex ipſius Celſitudinis ad te datis literis non ſine animi obleetatione percipio, ipſam non ſaltem Mathematicis, ſed et Pyronomicis exercitijs (quæ etiam noſtra eſt voluptas) adeo impenſe deleetari, ut hæc propriâ induſtriâ proprijſque manibus traetare, inter alias Reipub. procurandæ occupationes, non degravetur. In utriſque igitur cum 48* s. 380 ipſius Celſit. ingenue conferre et continuatam ſervare correſpondentiam (uti vocant) nequaquam tergiverſabor. Agoque ipſius Celſit. reverenter gratias, quod me tam clementer ad hanc mutuam communicationem invitet. Ubi autem is, quem ad me hoc nomine ablegare decrevit, huc acceߟerit, et ea, de quibus ipſius Celſit. mecum agere conſiituit, ſpeciatim indieaverit, libere et lubenter ad illa, quantum in me erit, reſpondebo. In Mathematicis et Aſtronomicis ſatis aperte, quatenus ea ante operum noſtrorum plenariam editionem ulli patefacere commodum fuerit, in Spagiricis vero teete, ne, ſi ea in aliorum pervenirent manus, indigne quis ijs abuti poߟit. Satius itaque iudico, aut per circumlocutiones quaſdam arcanas, aut mediante alphabeto quodam peculiari, nobis ſolis invicem cognito id præſtari, vel quacumque aliâratione. Qua de re ipſemet Illuſt. Princeps, prout voluerit, conſtituat, et in literis, quas ſe mihi cum ſuo illo nuncio brevi perſeripturum pollicetur, quibus medijs atque indieijs id fieri volet, indicet, et ſi alphabetum quoddam ſecretum vel tranſpoſitionem literarum uſitatarum elegerit, id qualecunque erit, a ſe ipſo tamen non alijs excogitatum et abſque ulla propalatione ſuapte manu in ſchedâ conſcribat, literiſque aetutum includat, et mox ipſemet conſignet. Idem ego viciߟim faeturus ſum, omniaque ut utrinque in ſilentio arcano contineantur, neceߟum et admodum erit conſultum. Libenter intellexi ipſius Celſit. ultra 22 annos huic eximio et arcano ſtudio Spagirico ſolerter impendiߟe, in quo et ego 28 iam annos inde aߟ ætatis anno 22 verſatus ſum, quemadmodum 16 imoAſtronomicis aߟueſcere incepi. Scripſibem hoc tempore ipſius Celſit. atque in ijs, quæ exoptat, ſponte præveniߟem, ſi non modo hîc Hffniæ varijs curis et occupationibus diſtraherer, dum nonnullam partern ex mea ſupelleetile unâ cum familia huc tranſferre ſatago, aliquandiu hîc certis de cauſis commoraturus. Quin et Inſtrumenta Aſtronomica ex meis nonnulla hîc in turri quadam noſtris || ædibus vicinâ admodumque obſervationibus accommodâ diſponere animus eſt, unâque laboratorium quoddam Spagiricum hîc adornare, cum quodam inſuper Typographeo, quibus omnibus exequendis nunc intentus ſum. Conſtitui inſuper hodie V. D. in Inſulam noſtram traijcere, ut plura ex meis huc tranſvehi facerem, et cætera, quæ iſtic relinquo, diſponam, interea dum ea, quæ hîc fieri demandavi, abſolvantur, adeo ut animus iam in multas diſtraetus partes, ſcriptioni tam ſublimium et ſecretarum rerum ad tantum præſertim Principem, commode vacare vix queat. Fiet id nihilominus, quamprimum ipſius huc adventârit miniſter. Tunc enim me opportuniori quieti reſtitutum fore confido, eritque id tum non ſaltem commodius, ſed et tutius propter cauߟas aliquatenus indicatas. Quod autem ipſius Celſ. in ſuis ad te datis literis ſcribit de Privilegio Hiſpanico ob id retardato, quod vererentur, ne ſub s. 381 ſpecie rerum Mathematicarum religionis negotia, quæ nunc varie trahuntur, traetarem, id caret periculo. Ego enim me illis immiſcere nolo. Satis habemus hæreetium et confuſionum, non opus eſt, nec mearum partium, aut novas condere, aut priores ſtabilire. Miſereatur noſtri cœli et terræ autor, qui univerſaliter omnia digerit et proſpicit, nec cum præiudicio, uti homines, rem diſcernit. Interim pro hoc ipſo, quod obtinui, Privilegio tam clementer impetrato ipſius Celſit. ſummas demiߟe habeo gratias. Apprime etiam mihi gratum eſt, quod ipſius Celſit. primum tomum Epiſtolarum de Aſtronomicis per te illi communicatum am diligenter perlegere inter tot alias curas non ſuperſederit, quodque to atque iudicioſo Principi eius »ßŸum non mihi ipſi congratulari. rimis autem Progymnaſmatum olumen primum atque alterum, re publici iuris facere enixe laopediem futurum confido, ipſius ædam exemplaria tranſmittam. dietis ad te literis, quod præſtan HORICLAVIJ Bambergenſis in m faciam mentionem, cum is obæra celebris exiſtat; atque hanc :corum nimiam intercapedinem, um impreߟa ad nos forte perlata t. Atqui ego omnia eruditiߟimi ea nihilominus quæ in EUCLIESACROBUSCHO luculenter, n promptu habeo, et iamdudum alendarij novi contra MÆSTH ionem facit, obſervationem no 76 allegando, ut probet ex ea i Calendario Gregoriano admiߟa et ſumma in his præciſio non ſit negotio, quoad Eccleſiaſticum et uemadmodum MÆSTHLINO, urget, non citra cauſam ſubinde quod res eſt affirmare, uterque NUS de cœleſtibus, cœlo, quod ſententiam protulit. CLAVIUS em, niſ eam unicam, de qua dixi, ) negotio non ſufficit, in medium num, quæ magis intricatæ ſunt, tiones, prout operæprecium fuit, s. 382 in conſilium adducit. MÆSTHLINUS nullam plane, quod ſciam, e cœleſtibus aߟumpſit probationem. Et ſi id ex ſuis obſervatis feciߟet, nihilo plus fidei mereretur. Quæ enim ipſius (ſi quas abſolvit) in correctione motus Solis et Lunæ animadverſiones produnt, fruſtranea ſunt, uti conſignatio Eclipſium ipſius Ephemeridibus præfixa, cœleſti harmoniæ non magis quam antea, ſi modo non minus congrua, liquido patefecit. Inhæret enim is nimium fidenter calculo Prutenico, et quantitati annuæ inde deſumptæ, quæ nequaquam talem ſortitur inæqualitatem, prout magnus ille alias COPERNICUS voluit; ſed propius ad Alphonſinam accedit ſupputationem, licet ne hanc quidem ſatis ſcrupuloſe attingat, veluti hæc a nobis convenientiore loco reſerantur. Non igitur tanta diſeonvenientia eſt in Calendario neoterico a cœleſti norma, prout voluit MÆSTHLINUS, quicunque tandem eius autor exiſtat, ſive hic CLAVIUS, ſive ALOYSIUS ille, de quo pontifex in proœmio publicationis eius mentionem facit. Licet vero huius excellentiߟimi Mathematici, CLAVIJ videlicet in Epiſtolis hiſce non meminerim, quod nulla fuerit iſtic occaſio id faciendi, præſertim cum is Aſtronomica ex ipſo cœlo non traetârit, de quibus utplurimum ibi agitur, tamen circa finem primi noſtri Tomi Progymnaſmatum antedietorum, cum ea, quæ de Nova Stella in ultimâ editione Commentariorum Sphæricorum attexuit, ſub diſquiſitionem libertate Philoſophicâ voco, eius luculentam et honorificam, prout præcipua eius in his artibus doetrina meretur, mentionem facio. Si quæ præterea ex ipſius Minervâ Mathematicæ lueubrationes in lucem prodierunt, vel adhuc prodituræ ſunt, cuperem eas meis ſumptibus mecum communicari. Porro ſi is mecum per literas correſpondentiam habere atque de his excellentibus ſtudijs, quibus utrimque dediti, iucunde conferre voluerit, erit mihi idipſum longe gratibimum, præſertim ſi autoritate et ſuaſu tanti Principis, uti is in literis innuit, id fiat. Addet enim idipſum nobis calcar, eritque utrique noſtrum eo honorificentius. Hæc ſi dieto Illuſtriߟimo Principi cum ſubmiߟa ex me ſalutatione per literas indicaveris, reete feceris et me tibi eo devinetiorem reddideris. Vale, et prolixitati huic ignoſce. Dabantur Haffniæ die 22. Febr. Anno 1597.

TYCHO BRAHE,
manu propria.

Amantiߟime HENRICE RANZOVI, ſi eadem diligentiâ nobis Privilegium Gallicum et Anglicanum (de quibus etiam antea ad te ſcripſi, et iſtic addieta eߟe ſcio) qua Hiſpanicum ultimo miߟum, mature idque ante feſtum Pentecoſtes, ſi id fieri poߟit, procuraveris, rem hac in parte non ſaltem mihi, ſed et communibus ſtudijs utilem præſtiteris, idque ut facias (quod et lubenter faeturum confido) per myſteria Uraniæ, cui utrinque litamus, te obſecratum volo.