Danmarks Breve

[Ex apographo in Andreæ Alciati Cont...

[Ex apographo in Andreæ Alciati Contra vitam monasticam ad ߟern. Mattium epistola (Lugd. Bat. 1695)]

ERUDITISSIMO ET HUMANISSIMO

IUVENIIOHANNIISACIO PONTANO NUNC CANTABRIGIÆ

IN ANGLIA LITERIS POLITIORIBUS INCUMBENTI SIBI

PLURIMUM DILECTO TYCHO BRAHE.

S. P.

EX literis tuis Cantabrigiæ 12. Novemb. anni præcedentis ad me datis, dileete mi IOANNES ISACIDE, cognovi te nunc in Anglia degere et literis humanioribus criticiſque operam navare. Non diſplicet mihi hoc ſtudium,ſiquidem eo, a Patre tuo olim ſic educatus, inclinare videris. || Exhibebit Anglia multos in his commilitones, cum fertilis ſit liberalium ingeniorum et eloquentiæ inprimis deditorum. Admones de Anglico privilegio, et in eo procurando tuam offers voluntatem; idque oportune admones, gratumque eſt quod offers. Quæro itaque omnem moveas lapidem, ut illud mature obtineam: ſi ante feſtum Pentecoſtes vel paulo poſt id fieri queat, votis meis apprime reſponderes. Efficies id per aliquem primariæ auetoritatis in Sereniߟimæ Reginæ ELISABETHÆ Cancellaria, quæ cum ſit inter Heroinas noſtri ſeculi non ſolum genere Regio ſplendidiߟima, ſed etiam varia doetrina, quod alias in hoc ſexu perrarum eſt, decoratiߟima, nihil addubito, quin doetrinis et ſtudijs liberalibus, præſertim Aſtronomicis, quæ, ut ait noſter Manilius,

Regales animos primum dignata movere,
Proxima tangentes cœlo faſtigia rerum,

clementiߟime et impenſe faveat, ea promovere inter alias Regales curas non dedignetur. Quo vero generalis aliqua forma conſtet ſcribendi eius s. 378 diplomatis, mitto exemplum Cæſareani, tum quoque Regis Scotorum. Ex quibus perſpicax conſcriptor facile modum reperiet, quo reliquum illud conſignandum ſit. Neque tamen opus eſt præeuntes omnino ſequi, ſed fertile Anglorum ingenium facile rationem inveniet, qua ſingula terſe etmagnifice, ut artis regiæ promotioni accommoda et honorifica ſint, concipiantur. Pollicitus eſt olim optimæ memoriæ DANIEL ROGERSIUS, amicus meus deſideratiߟimus (in quo eru-||ditio et humanitas pariter certabant) ſuum in tali privilegio procurando conſcribendoque ſtudium, quando is legatione nomine Sereniߟimæ Reginæ hîc in Dania funetus me ſemel atque iterum inviſere non eſt degravatus. Sed cum fata nimis immatura hunc tantum nobis præripuerint, haud dubito, quin in Cancellaria Latina Reginæ ſucceߟor aliquis eius doetrinæ et virtuti non impar ſubſiitutus ſit, cuius officio et beneficio id quod petimus privilegium non invite, uti ſpero, obtinebimus. Honorarium viciߟim meo nomine gratitudinis ergo exhibendum offer et expone. Ego id, quicquid erit, quam primum de eo certior redditus fuero, patri tuo Amſtelrodamum, ut ille tibi, reſtitui curabo. Vide itaque, mi ISACIDE, nequa mora noſtris deſiderijs aut ulla alia impedimenta obveniant. Habebis me ad tibi viciߟim gratificandum non difficilem, et quid expetetandum ſit, mature ſignifica. Ad quæſtionem illam iocoſam et nonnihil criticam antiqui LUCRETIJ, cum is ſeetam Philoſophorum Deos eorumque providentiam inficiantem profiteretur, Venerem nihilominus, Æneadum genitricem, primordio ſui operis, eiuſque opem imploret, non habeo ſerio dicere, quomodo hæc reſolvenda ſit, ſiquidem non ad Veneris ſidus cœleſte, quod nos unâ cum ceteris ſubinde ſcrutamur, ſed ad terreſtrem illam Venerem, Æneadum, uti fingebant Poëtæ, matrem, et aliorum quoque hominum genitricem pertineat; cuius naturam et genealogiam Anglis ita perſpeetam eߟe exiſtimo, tum quoque tuis Batavis, ut non opus ſit Danos || de his percontari. Meminiſti me ſolere dicere Anglos participare ex influentia potiߟimum , ʘ 4 ☿, unde alacres, mundi et iucundi ſunt, tum quoque ingenioſi pariter et ſœcundi. Eſt igitur hæc quæſtio, licet non Angelica, Anglicana tamen et faceta. Quamobrem ab ijs potius quam a nobis eius enodationem ediſces. Siquid tamen in his noſtri valent luſus, crediderim LUCRETIUM ad imitationem aliorum Poëtarum ſic exorſum eߟe, non quod revera aliquam Deam, quæ Venus appellaretur, aut ulla alia numina ſtatueret. Ideoque ſub hoc nomine voluptatem corpoream, quam etiam Deam ſubinde nuncupare non veretur, intellexiߟe arߟitror. Verum tute cum alijs ſodalibus hæc plenius diſpicito. Ante omnia vero voluptatem animi vere Deam omnibus corporis illecebris anteponito. Sic te veræ Veneres, Charites et Muſæ nunquam intermorituræ perpetuo redamabunt et ſertis ſemper virentibus corona- s. 379 bunt. Vale et noſtros in Anglia amicos, licet de facie non omnes notos, quos non paucos eߟe mihi perſuadeo, diligenter ex me ſaluta, inprimis optimum illum et reverendum ſenem, virum excellentiߟimum THOMAM DIGGÆSEUM, ſi iſthic locorum is degit. Obtinebunt hi et alij brevi nonnulla ex noſtris Operibus, in quibus hos quoque permixtos Ducibus noſcetur Olympi. Iamque iterum et multoties vale, mi IOANNES, et me ſæpius tuis inviſe, hiſque aetutum reſcribe. Raptim Uraniburgi die 25. Martij Anni 1596.

TYCHO BRAHE,
manu propria.

Binas eodem hoc tempore ad te per diverſos || homines miſi literas, uti ſi alteræ interciderent, unæ ſaltem ex his tibi traderentur. Quin et haſce ternas, ut res certior eߟet, addidi.