Danmarks Breve

[Ex apographo in Hardewigi Dasselii ...

s. 376 [Ex apographo in Hardewigi Dasselii Poematum libris IV (Bremæ 1603)]

HARDEWIGUS A DASSELL I. C. TYCHONI

BRAHEN EQUITI, VIRO NOBILISSIMO.

S. D.

NOBILISSIME et ampliߟime vir, etſi ſingularis in te obſervantia ex ingenij tui præclaris orta monumentis poſtulabat, ut aliquid ad te literarum darem, me tamen deterruit haetenus perſonæ tuæ dignitas, utpote hominis de facie mihi ignoti, verentem, ne talem virum tantarum rerum occupatione diſtentum inanibus appellare literis, pudentis hominis non eߟet. Nunc ut, quod ſentio, dicam, pæne accuſo modeſtiam meam, quod, dum cogito ad te ſcribere, non tamen conſilium explico. Interea tua fecit ſingularis humanitas, ut, dum Domini RANZOVIJ Producis Cimbrici literas ad me mittis, ſcribendo anteverteres.

Quanquam cur ego apud te maximarum virtutum || laude præſtantem, ad quas mihi adſpirare non licet, plus reſidere officij moleſte feram, cum præſertim hoc ipſum amoris in me tui, quo equidem antiquius nihil habeo, non obſcurum argumentum eߟe videatur? Quocirca ut interdum me pudet pudoris mei, quod nihil ad te ſcribere ſim auſus, cum tamen maxime cuperem, ſic iſtâ voluntatis declaratione mirifice deleetor. Ego te, nobiliߟime vir, ſemper maximi feci, non propter illa, quæ vulgi oculos in ſe convertunt, ſed propter illa vere ac proprie tua, quæ et te provexerunt ad iſtum, in quo es, dignitatis gradum, et proveetura, ut ſpero, ſunt etiam altius; etſi nihil aut tale effeciߟent, aut effeetura eߟent, omni te tamen cultu atque obſervantiâ digniߟimum reddidiߟent. Virtus enim et eruditio, vera mihi et ſolida videntur bona, eâque de cauſâ reete dicitur a Plutarcho: Τής αληθινής ευδαιμονίας τό πλεΐστον εν ήθει και διαθέσει τής ψυχής είναι. Reliquum eſt, ut, cum tibi perſuaſeris me amantiߟimum tui eߟe, hoc mihi etiam des, ut in te expetendo, et tibi proſpera omnia feliciaque optando concedam nemini. Vale. Luneburgi.