Danmarks Breve

[Ex apographo in Archivo Regni Daniæ...

[Ex apographo in Archivo Regni Daniæ: Diplomatario Langebekii]

TYCHONI BRAHEO.

SALUTEM et officia. Quam ſemper dedito animo in id ineubuerim unice, Generoſe TYCHO, quod neceߟitudinem eam, quam generis et ſangvinis inter nos intemeratam eߟe voluit communio, ipſe, quantum in me ſit, non * tu tenes modo, ſed et confirmarem, licet ex voto ſat evidenter prodere huc uſque nequiverim, ipſe tamen, quin ex proprio candore te æmulantem reputes, nullus dubito. Quin et eis me ſorte et cenſu a te ſincere aſcribi, quos eruditionem tuam ac ſapientiam illuſtrem ſuſpicientes, ipſe redamare non nequis, indubius confido, ut adeoque operoſam animi in te mei deprædicationem erga te accerſere, nec operæ nec curæ precium eߟe cenſeam. Nil reſtat, niſi ut ad amiciߟimas tuas litteras, quam debeo et in officio impoſito requiris, declaratam fidem reponam. Quam ſi in alijs operam meam ipſius concernentibus alias precij alieuius dehinc putaris, iube, impera, meque addietߟimum tibi ex aߟe habe, maete. De reliquo eſt, quod ſubmoneam, litteras tuas parenti inſignitas ipſi redditas tum demum, ubi ex Senatu redijߟet, qui ex Generoſi STENONIS fratris tui rela-||tione cauſam ſe cognoviߟe retulit, atque pro re eſt, quod rogem, Generoſus meus amicus.

[OLIGERUS ROSÆCRANTZ.]