Danmarks Breve

[Ex apographo in Archivo Regni Daniæ...

[Ex apographo in Archivo Regni Daniæ: Diplomatario Langebekii]

TAM MAIORUM IMAGINIBUS QUAM PRO-

PRIA VIRTUTE ET DOCTRINÆ PRÆEMINENTIA IUVENI

INPRIMIS CLARO, OLIGERO ROSENCRANTZIO,

GEORGIJ F. DE ROSENHOLM, CONSANG-

VINEO ET AMICO SUO SINCERE DILECTO.

S. P.

NOBILISSIME et Eruditiߟime OLIGERE, Conſangvinee et Amice inter præcipuos et intimos dileete. Quoniam præter voluntatem et expeetationem neceߟitas mihi incumbit, quendam publice in ius vocare, et de quibuſdam famæ meæ defenſionem haud modice concernentibus teſiimonia contra ipſum ferri curare, unâque de nonnullis quæſtionem proponere, ad quæ ſtatuto tempore reſpondere ipſemet in ſe recepit, intelligam vero, eundem clam in Aulam, ad D. Principem et Regem noſtrum eleetum clementiߟimum et Dominos Proreges confugere velle, ut iſtic cauߟam ſuam palliet, et diverticula quærat, quibus ſe ab hac aetione ſubducat—inprimis autem a tuo honoratiߟimo parente effugij rationem impetraturum ſibi pollicetur, quod etiam Lundis innuere, atque eo inſolentius ſe ge-||rere non verebatur — ſcripſi itaque hac de re ad integerrimum tuum parentem, omnino mihi perſuadens, qua præditus eſt æqui reetique promovendi voluntate propenſa, pari conſtantia et gravitate coniuneta, ipſum non ſaltem nullatenus quippiam admiߟurum, quod legitimam cauߟæ huius cognitionem et executionem impedire aut differre poߟit, quin potius, multo magis s. 375 adiumento et ſubſidio futurum, ut omnia ad iuſtitiæ normam æqua bilance deducantur, quo ea, quæ mihi per inverecundas calumnias, ultra annuum tempus, quo in his conticui et me a reſpondendo continui, hinc inde aſperſa ſunt, nunc tandem redarguam, et famam meam, qua nihil antiquius eߟe deߟet, intemeratam conſervem. Quare et te, mi OLIGERE, per conſangvinitatem et intimam amicitiam noſtram, quibus poߟum, modis, obteſtatum volo, quantum in te eſt (eſt autem quamplurimum), apud || utrumque tuum laudatiߟimum parentem efficere velis, ut nihil interveniat, quod cauߟæ huius traetationi et competenti determinationi obſtaculo exiſtat. Quod et illos ſua ſponte haud gravatim faeturos, et te non invite eniſurum, omnino mihi perſuadeo.Quanti enim te ſemper fecerim (prout etiam meretur tua ſingularis eruditio, pari virtute et candore exornata) tu ipſemet ex parte conſciuses, et alij, qui me præclara dona præ reliquis noſtratibus genere Claris tibi prædicantem audiverunt, teſtatum facere poߟunt. Sed malo hæc cum alijs de te, quam apud te. Vale, et amicitiam noſtram, quod ego conſtanter faeturus ſum, illibatam conſerva. Dabantur Uraniburgidie 22. Ianuarij Anno 1596.

Tui amantiߟimus

TYCHO BRAHE,
manu propria.